530307A
Plan für eine Kirchengeschichte

Magdeburg, 07. März 1553.

UB Frankfurt a.M., Ms. Ff. H. Beyer A, Nr. 200a, f. 236r-v, Beilage.

Sekretärshand Marcus Wagner.

Papier, Format 2°.

Transkription: Diener: Centuries, 529.

[236r] Vtile esset scribi historiam Ecclesiasticam, in qua ordine per temporum successionem monstraretur, quomodo vera Ecclesia eiusque religio ab illa prima puritate et simplicitate, quam Apostolorum tempore habuit, paulatim successione temporum et hominum crescentibus falsitate & erroribus declinavit in peius, partim ob negligentiam & inscitiam, partim etiam ob malitiam impiorum,1 contra etiam quomodo subinde per aliquos verè pios nonnihil instaurata sit, atque ita veritatis lux iam clarius fulserit, iam tenebris impietatis a augescentibus, obscurata plus minusve sit, quoad tandem hisce postremis temporibus, cum delata fermè penitus veritas esset, ingenti Dei Beneficio vera pietas penitus sit in integrum restituta.2 Hac enim historia vere monstrari posset, quod omnibus temporibus fuerint, qui veritatem hanc religionis, quam iam pii amplectuntur, tenuerint et sequuti sint, quod inquam, semper fuerint septem milia Antichristum eiusque abominationes detestantium & Christum, eiusque pietatem purè amplectentium qua opera tum aliae plurimae consolationes piis pararentur, tum etiam occurreretur, unico fermè isti papistarum argumento qui semper clamitant Ecclesiam et doctrinam Christi veramb nuper ante annos 30 natam, suam semper fuisse. Ergo ipsos, non nos esse illam veram catholicam et perpetuam Dei Ecclesiam.3

Ad hanc porro rem praeter alios impressos libros hi potissimum quaerendi essent: Primum agendae vetustissimae quae ante Gregorium in usu fuerunt. Deinde inquisitiones et processus contra pios homines ante haec tempora facti. Tertio scripta a piis hominibus contra Antichristum, aut eius abominationes composita, quorum multac adhuc in vetustis bibliothecis inveniuntur. Quarto, librid scripti a papistis contra recte sentientes. Nam et ex illis aliquid sumi posset, quod ad historiam [236v] faceret. Quinto inspiciendae essent chronicae seu annales singulorum locorum, in quibus etiam certaminum religionis mentio saepè fit. Denique explorandum esset e senibus an meminerint se audisse alicubi olim aliquem rectè sentientem aut docentem vel in tota religione vel in aliquibus eius partibus fuisse.4


Kritischer Apparat

a Folgt gestrichen ag

b Fehlt nunquam defecisse, sed semper omnibus temporibus fuisse, nostram vero Ecclesiam esse novam, Vgl. 521110A.

c Fehlt passim Vgl. 521110A.

d Verbessert durch Marx Wagner aus libro


Sachapparat

1 Vgl. 521110A.

2 Vgl. 521110A.

3 Vgl. 521110A.

4 Es fehlt die in 521110A folgende Liste von gesuchten Autoren bzw. Quellen.

XML: http://diglib.hab.de/edoc/ed000086/Frankfurt/UB/530307A_Plan_zur_Kirchengeschichte.xml
XSLT: http://diglib.hab.de/edoc/ed000086/tei-transcript.xsl