531210
Matthias Flacius an Hartmann Beyer

Vermutlich Magdeburg, 10. Dezember 1553.

UB Frankfurt a.M., Ms. Ff. H. Beyer A, Nr. 200, Bl. 235rv.

Autograph Matthias Flacius Illyricus.

Papier, Format 2°.

Transkription: Ritter: Flacius, 68f.

Adresse: [235v] Doctissimo viro D[octori] M[magistro] Hartmanno Beier, pastori Francofordiensi, suo domino & fratri in Christo charissimo.

[235r] S[alutem] Charissime Hartmanne. Valde doleo, te iam diu tuam pleniorem responsionem differre, tametsi confidam te non eòa eam differre, quod mihi iratus sisb , puto enim te nobiscum in proximis controversiis sensisse, nec nos sceleratorum loco habere. Quaeso autem te propter Dominum, ut mihi iam saltem integrè rescribas. Oro etiam quum semel meum consilium1 conatumque historicum intellexisti, ut id summo studio consilio & opera adiuvesc, sid Ecclesiae Dei utile fore putas. Obtulerunt mihi ad eam rem suam operam magni viri ex impiorum aulis, & non parum operae curaeque in adiuvando eo opere posuerunt, sed nemo concionatorum in nostris Ecclesiis vel minimum iuvit, cum quidem plurimos doctissimos pientissimos & mihi amicissimos sedulo obsecrarim. Oro ut etiam significes, an Schwenckfeldii refutationem istic impresseritis, aut imprimere velitis, ut nuper pollicebare.2 Nostrum praesidium aliquando tandeme dimissum dissipatumque est.3 Sed civesf eadem formula Augusto iuraverint, qua ante Mauritio iuraverunt, scilicet donec Caesar & Imperium aliud mandaverit. Mitto tibi paucos libellos, tum ut meam erga te propensissimam voluntatem declarem, tum ut ostendam, idem te quoque hactenus debuisse facere. Audio enim ante dimidium annum fuisse istic libellum contra me scriptum venalem,4 [235v] quem numquam usquam terrarum nancisci potui, fuisset autem profecto tui muneris curare, ut unum exemplar eius acciperem, siquidem eiusdem corporis membra sumus, communemque Christig causam agimus. Noster Alberus, ut procul dubio audisti, obdormivit placidissima morte in Domino, & N[icolaus] Gallus Ratisbonam revocatus est.5 Quaeso indica per hunc nuncium, an Stephanus Robertus, iam typographus Genevensis,6 soleat istuc ventitare ad mercatum. Significa etiam, an aliquae bibliothecae veteres vel in ista civitate vel in vicinia reperiantur. Hanc meam paulo liberiorem Epistolam quaeso ut patienter fraternoque animo accipias & me omnino responso aliquo digneris. Saluta fratres & collegas, si qui se istic a nobis salutari patiuntur. Vale in Domino feliciter 10. Decembr. 53. T[uus] Illyricus


Kritischer Apparat

a Folgt gestrichen id fac

b Verbessert durch Matthias Flacius aus esses

c Textergänzung über der Zeile durch Matthias Flacius adiuves

d Folgt gestrichen id opus

e Folgt gestrichen dissi

f Folgt gestrichen perinde

g Textergänzung über der Zeile durch Matthias Flacius Christi


Sachapparat

1 Die Beilage zu Flacius' Brief vom 7. März des Jahres, 530307A, die den Aufriss zur Arbeit an einer Kirchenhistorie enthält.

2 Zu den Schriften gegen Caspar von Schwenckfeld aus den Jahren 1553-1554, von denen keine in Frankfurt gedruckt wurden, vgl. 530821, 540218 und Preger: Flacius 1, 307-309.

3 Nach dem mit Kurfürst Moritz in kaiserlichem Auftrag geschlossenem Vergleich, der die Belagerung der Stadt im November 1551 beendete, zogen kursächsische Truppen zur Durchsetzung der Vertragsartikel als Besatzung ein. Sie sollten ursprünglich nur drei Monate bleiben, doch wurden die letzten beiden Fähnlein mit 200 Reitern erst am 20. November 1553 abgezogen. Hoffmann: Geschichte Magdeburgs 1, 559-564. Die Besatzung soll der Stadt Unkosten in Höhe von 404466 Goldgulden erbracht haben.

4 Nicht zu ermitteln.

5 Nicolaus Gallus war im Sommer 1553 aus Magdeburg nach Regensburg zurückberufen worden. Vgl. 530821 u. Voit: Gallus, 207f.

6 Der berühmte Buchdrucker und Humanist Robert Estienne war als Protestant 1551 nach Genf geflohen.

XML: http://diglib.hab.de/edoc/ed000086/Frankfurt/UB/531210_Flacius_an_Beyer.xml
XSLT: http://diglib.hab.de/edoc/ed000086/tei-transcript.xsl