550816
Matthias Flacius an Hartmann Beyer

Magdeburg, 16. August 1555.

UB Frankfurt a.M., Ms. Ff. H. Beyer A, Nr. 203, Bl. 240rv.

Sekretärsabschrift durch Marcus Wagner. Eigenhändige Unterschrift von Matthias Flacius Illyricus.

Papier, Format 4°.

Transkription: Ritter: Flacius, 70.

Adresse: [240v] Eruditissimo & pientissimo viro D[omino] M[agistro] Hartmanno Beier, suo in domino Charissimo fratri. Franckfurd.

[240r] S[alutem]. Charissime in Domino frater. Optassem sanè aliquid responsi de libris manuscriptis deque imprimendis accipere. Verum cum id factum non sit, tua me pietate ac diligentia solor, quam omnia rectissimè curaturam non dubito. Illud tamen simul indico, me Lipsia nondum quicquam de istis libris, quos eò transmissos dudum iudicaras, accepisse. Coeterum de libro manuscripto, qui est istic apud Frauenbrüder in pulpito N. ni fallor, titulo eruditi viri in integro folio in papyro, recentis scriptionis ac compactionis authore Philippo Wolffio.1 Est autem catalogus scriptorum ferme omnium tum christianorum tum ethnicorum, velim te adhuc sedulo laborare; credo Stockium2 aut etiam Lam3 posse impetrare saltem usui ad tempus, si id sibi dissimulanter petant. Medicos enim & illi nebulones necessitatis causa honorare coguntur. Forte & trapezita tuus apud eos tantum efficere posset. Obsecro te per Christum ut rem hanc, quantum omnino potes, sedulo promoveas. Saluta amicos & patronos ac bene in Domino Jesu ac foeliciter vale. Rescribe quaeso per hunc 16. Augusti Magdeburgk 1555. T[uus] Illyricus.


Sachapparat

1 Leider sind diese Handschrift und der genannte Bearbeiter Philipp Wolf nicht zu ermitteln. Es gab in dieser Zeit einen getauften Juden Philipp Wolff, der eine Historie der Patriarchen und die Kabbala auf Deutsch herausgegeben hatte: Spiegel der Juden […] Sampt der Juden Cabala vnd jhrem teglichem Gebett, Dantzig: Weinreich, 1554 [gbv]. Er dürfte hier nicht gemeint sein.

2 Dr. Johannes Stock, vgl. 550609.

3 Unbekannt.

XML: http://diglib.hab.de/edoc/ed000086/Frankfurt/UB/550816_Flacius_an_Beyer.xml
XSLT: http://diglib.hab.de/edoc/ed000086/tei-transcript.xsl