580828A
Johannes Wigand an Hartmann Beyer

Magdeburg, 28. August 1558.

UB Frankfurt a.M., Ms. Ff. H. Beyer A, Nr. 301, Bl. 364rv.

Sekretär. Unterschrift und Nachsatz von Johannes Wigand. Lediglich Unterschrift von Matthias Judex.

Papier, Format 2°.

Transkription: Diener: Centuries, 441.

[364r] Salutem per Dominum nostrum Iesum Christum.

Reverende vir, ignosce nobis, quod toties tibi nostris negociis sumus molesti necessitate enim coacti, et non sponte id facimus. Multos ad opus nostrum necessarios desyderamus [!] libros, quod te facile existimare posse arbitramur. Eos vero tum alibi passim, tum apud Bibliopolas etiam vestros quaerere necesse habemus. Quam ad rem proprios mittere legatos, sumptuum magnitudo, et penuria aerarii nostri vetat. Mittimus ergo tibi dimidium talerum, et rogamus ut eo, vel pluris etiam si necesse est, restituemus enim id quantum exposueris insuper, conducas idoneum hominem, vel collegam aliquem in schola vestra, vel ministrum Ecclesiae sive alium hominem studiosum, et hoc ei munus demandes, ut omnia vestra perlustret Bibliopolia, et conquirat nobis autores in catalogo1 nostro annotatos, et quos invenerit D[omino] Oporino indicet, ut fidem suam interponat, et nobis assignet, tum autorum nomina, tum precium ipsum, et nostro Bibliopolae Wolffgango Kirchner, exemplaria coempta tempestive tradat, et una in vas includi curet. Hoc officium si suspicaremur te nobis denegaturum prolixius, id peteremus. Bene vale et nos [364v] nostrosque conatus directos ad Ecclesiae utilitatem, ut coepisti iuva, nec movearis malevolorum calumniis, et si quid novi habueris nobiscum communica. Datae 28 Augusti.a Anno Domini 1558 T[uus] Johannes Wigandusb Matthaeus Iudexc & caeterid qui opus historicum Ecclesiasticum promotum cupiunt.


Kritischer Apparat

a Handwechsel zu Johann Wigand

b Handwechsel zu Matthaeus Judex

c Handwechsel zu Johann Wigand

d Folgt gestrichen gubernatores


Sachapparat

1 Zu dem Katalog vgl. den tagesgleichen Brief an Johannes Oporinus 580828.

XML: http://diglib.hab.de/edoc/ed000086/Frankfurt/UB/580828A_Wigand_an_Beyer.xml
XSLT: http://diglib.hab.de/edoc/ed000086/tei-transcript.xsl