600319A
Johannes Wigand an Hartmann Beyer

Magdeburg, 19. März 1560.

UB Frankfurt a.M., Ms. Ff. H. Beyer A, Nr. 305, Bl. 368rv.

Autograph des Johannes Wigand.

Papier, Format 2°.

Transkription: Diener: Centuries, 446.

Adresse: [368v] Clarissimo et doctissimo viro D[omino] Magistro Hartmanno Beyer, pastori Francofordiensis Ecclesiae vigilantissimo Domino & amico suo colendo.

[368r] S[alutem] per Christum. Reverende & doctissime vir, frater colende, quid de Sarcerio acciderit, postque ad nos Magdeburgam profectus esset, credo te iampridem cognovisse.1 Nunc ego & meus collega Iudex vocati Jenam discedimus, quis vero nobis successurus sit, ignoramus.2 Historiae negotia omnia una transferimus, ac speramus nos in Academia plures adiutores accepturos esse. Non enim deseremus tam pium & sanctum opus, si tantum mediocres sumptus habituri sumus, idque ne fiat, sedulo adhuc Vitebergae laborant.3 In nostris regionibus Dei beneficio, tranquilla sunt omnia, circa Ratisponam & Nornbergam audio colligi exercitus, verum ad quem usum incertum est, nisi quod maximi tumultus impendent propter scelera & impoenitentiam hominum.4 Accepi ex amicorum literis, Turcicum Imperium liberum passum postulare per Poloniam, maximis remunerationibus propositis. Petiturum enim se esse regnum Bohemiae. Sed ista vestri mercatores procul dubio adferent, teque rogo ut, si quid habes otii, de istis aliisque rebus ad me perscribas. Bene vale. M[agistrum] Matthiam rogo ut amanter meo nomine salutes.5 Magdeburgi 19 Martii 1560. T[uus] Johannes Wigandus


Sachapparat

1 Sarcerius starb am 28.11.1559, kurz nach Antritt seines Pastorats in Magdeburg. Kühne: Sarcerius und 580315.

2 Die Berufungsverhandlungen von Herzog Johann Friedrich d. M. mit Wigand und Judex nach Jena zogen sich von 1559 bis 1560 hin. THSTA Weimar, EGA O 605, Bl. 1r-23v. Am 17.10.1559 referierten beide gegenüber Flacius, dass sie die Kirchengeschichte und die Arbeit an der Drucklegung des Corpus doctrinae des Alten Testaments fortsetzen müssten, wobei sie zugleich auf studentische Mitarbeiter in Jena hofften. Die angebotene Stelle in "Esfelda" lehnt Wigand ab, da er dort keine Mitarbeiter rekrutieren könne. Ebd., Bl. 15r-16v. Vgl. auch Diener: Wigand, 23f.

3 Die Produktion antiflacianischer Pasquillen hatte zwischen 1556 und 1558 einen Höhepunkt erreicht, vgl. Preger: Flacius 1, 418-436.

4 Die hier kolportierte Heeresansammlung ist ungeklärt. Die Deutung der Ereignisse bleibt nebulös in einem metaphorisch-apokalyptischen Kontext.

5 Kaum Flacius, der kurz zuvor, am 9. März 1560, aus Jena an Beyer geschrieben hatte.

XML: http://diglib.hab.de/edoc/ed000086/Frankfurt/UB/600319A_Wigand_an_Beyer.xml
XSLT: http://diglib.hab.de/edoc/ed000086/tei-transcript.xsl