570710
Matthias Flacius an Georg Cassander und Cornelius Gualterus

Jena, 10. Juli 1557.

UB Leiden, Cod. Pap. 2, Matthias Flacius an Georg Cassander en Cornelius Valerius, 1557.

Autograph Matthias Flacius.

Papier, Format 2°.

Transkription: Keine.

[2v] a Eximiis doctissimisque viris Domino Cornelio Gualtero & Domino Georgio Cassandro, dominis suis et amicis charissimis.

[1r] S[alutem]. Doctissimi et pietissimi viri, notus est vobis & sermone multorumb & literis noster quidam historicus conatus, utinam tam quam felix pius, accedet tamen etiam successus domino benedicente, ut res ipsa iam declarat, quantumvis initia paulo lentius, & ut in magnis rebus fieri assolet, sint progressa.

Ad quem cum multiplici auxilio opus habeamus, usque nobis et libris & sententia adiumento esse posse certo sciamus, misimus hunc nostrum studiosum Vilhelmum Radensem hominem probum ac fidum, qui vobiscum colloquatur vestram sententiam de hoc opere eiusque forma audiat, ex vestris manuscriptis monumentis vel annotet vel etiam describat, quae nobis utilia futura videbuntur. Quare vos per publicam utilitatem ac ipsum dominum oramus et obsecramus, ut ne gravati ei et sententiam et libros vestros, donec istic est communicare velitis, eique denique pro vestra eruditione ac iudicio commonstrare quaenam potissimum describere aut annotare deberet. Est quidem mediocriter a nobis e<di>tus, sed tamen vos qui vestros codices eorumque tractatus pernostis multa recte monere eum poteritis.

[1v] Scio vos et libenter hac in re Ecclesiae Dei utilitatem promoturos et quod feceritis publici boni studio & gloriae Dei studio, non heri cupiditate facturos, nos tamen bona fide pollicemur, si quid conatum hunc promoveritis effecturos nos, ut primo quoque tempore vel Francfordiae vel etiam istic pecuniariam compensationem vestris laboribus dignam recipiatis. Misissemus iam statim, sed cum nunc non ita abundet nostrum aerarium & quotidie aliquid amplius expectemus, satius esse putavimus in autumnum usque differre. Semper aut certe plerumque huc ad mercatum venire solet frater domini doctoris Joannis Aechtii, per eum facile possumus quae volumus vobis mittere.1 Si qui isticc libri etiam paulo prolixiores simul et utiliores nobisd essent, nec ita facile aut colligi aut describi possent, valde oramus, ut nobis ad breve tempus communicentur. Quaecumque usui daretis, optima certe fide vobis restitueremus. Sed hoc, si omnino gravati facitis, urgere nimium non volumus, illud tantum oramus ac obsecramus, ut ita ei prompte utiles materias commonstretis, ut ipsee non frustraf tantum iter & nos tam magnos sumptus fecisse, videamur.

[2r] Hoc si, quemadmodum oramus ac speramus, pro vestra pietate ac eruditione praestiteritis, non tantum nostram gratitudinem, sed et Dei amplissimam remunerationem sentietis. Dominus Jesus nos suo sancto spiritu regat. Amen. Jenae 10. Julii 1557.

V[iris] H[onorabilibus] s[tudiosissimus] Matthias Flacius Illyricus.


Kritischer Apparat

a Handwechsel zu Sekretär

b Textergänzung über der Zeile durch Matthias Flacius multorum

c Textergänzung über der Zeile durch Matthias Flacius istic

d Textergänzung über der Zeile durch Matthias Flacius simul bis nobis

e Textergänzung über der Zeile durch Matthias Flacius ipse

f Folgt gestrichen istu


Sachapparat

1 Johannes Bachofen von Echt (vor 1515 - 1576) war ein Arzt, der seit 1528 in Köln studiert hatte und in Italien (wahrscheinlich Bologna) zum Doktor der Medizin promoviert wurde. Matrikel Köln 2, 897. Er praktizierte in Köln und wurde Leibarzt des Hz. Wilhelm von Jülich-Kleve-Berg. Er stand in enger Verbindung zu Jean Matal, der wiederum mit Cassander und Wouters antiquarische und kirchenhistorische Studien betrieb. Vgl. Heuser: Matal, 223f., 256-259, 344f., Heuser: Gicht, 167, 171-179. Johannes Echtius zeigte protestantische Neigungen und trat für das Abendmahl sub utraque ein. Aufgeregt berichtete Jean Matal Cassander, dass der altgläubige Pfarrer von St. Alban dem an der Pest erkrankten Echtius 1564 die Ruhestätte auf dem Friedhof verweigern wollte. Heuser: Matal, 344f. Zu den Kontakten zwischen Echtius und Matal siehe ebd., 223f., 256-259. Sein im vorliegenden Brief erwähnter Bruder ist schwer zu bestimmen. Hermann Echtius, der am 9. April 1556 in Wittenberg immatrikuliert wurde und Thomas Echtius, inskribiert ebendort am 2. Mai 1560, waren vermutlich fünfzehn bis zwanzig Jahre jünger als der bekanntere Johannes Echtius. Matrikel Wittenberg, 1, 315 u. 2, 3.

XML: http://diglib.hab.de/edoc/ed000086/Leiden/UB/570710_Flacius_an_Cassander_und_Gualterus.xml
XSLT: http://diglib.hab.de/edoc/ed000086/tei-transcript.xsl