600603
Matthias Flacius Illyricus, Johannes Wigand und Matthaeus Judex an Königin Elisabeth von England

Jena, 3. Juni 1560.

Lambeth Palace London, Ms. 2010.

Sekretärsabschrift, autographe Unterschriften auf Bl. 3v. Die Hand ist dieselbe wie in 540300A. Alte Nummerierung: „Bundell L. 54“. Unterschrift von Matthias Flacius. Unterschrift von Johannes Wigand. Unterschrift von Matthaeus Judex.

Papier, Format 2°.

Transkription: Keine.

Adresse: [1r] Serenissimae ac Potentissimae Reginae ac Dominae, D[ominae] Elizabethae, Angliae, Franciae et Hyberniae Reginae, Dominae suae Clementissimae ad manus proprias. Eberardt Ebordoys [?] goldsmyth in [?]bornt [?] in Hamborgha

[2r] Gratiam & pacem per Christum unicum nostrum servatorem. Serenissima ac potentissima Regina, Domina clementissima, Memoriam earum rerum, quae temporibus patrum & prophetarum acciderunt, perpetuo DEUS conservari. Voluit, sicut in sacris literis subinde praecipit, narrate ista filiis vestris: Imo quò magis etiam recordationem quarundam illustrium historiarum commendaret, certis eas ritibus insignivit, & quasi repraesentari iussit. Non igitur dubium est, hanc etiam exhibito nunc Messia, Voluntatem DEI esse, ut historia Ecclesiae Christi literis mandetur, repetatur ac posteritati tradatur, sicut Evangelistae & Lucas, Christi & Apostolorum historiam complexi sunt. Ethnicam historiam Cicero tanti facit, ut ausit pronunciare, eam lucem veritatis ac magistram vitae esse, quantò vero id rectius & iustius de ecclesiae Christi historia praedicabitur?1 Nam in hac res longè ampliores & illustriores, magisque ad omnem posteritatem spectantes commemorantur, quam in illa: quid dulcius est, quam in sacra historia perpetuam Christi praesentiam in Ecclesia, & mirandam gubernationem, propagationem & conservationem verbi & coetus sui, quantumvis exigui & afflicti, [2v] repressionem ac eversionem hostium crudelissimorum, & alia multa stupenda DEI facta, videre & considerare? Quid utilius, quid magis necessarium est homini verae pietate dedito, quam cognoscere Ecclesiae catholicae consensum, in summis fidei articulis, controversiarum gravissimarum diiudicationem, & salutares pugnas?2 Sed haec nolumus iam longius prosequi, quae Regia tua Maiestas pro sua insigni pietate ac doctrina & novit & recte perpendit. Nos itaque, ut Ecclesiae Christi aliqua plenior historia, quae post exhibitum Messiam accidit, proponeretur, arduum sanè opus aggressi sumus, in quo quantosb hactenus labores sustinuerimus, scimus quidem, verum qua felicitate, id piis omnibus iudicandum relinquimus, quandoquidem iam beneficio DEI quatuor Centuriae in lucem datae sunt.3 Hortantur tamen nos multi viri, pietate, doctrina & prudentia praestantes, ut in coepto opere progrediamur, quod quidem facturi sumus, modo DEUS tranquilla tempora, vires, sumptus & successum mediocrem dederit. Tuae vero Maiestati, potentissima Regina, hanc quartam huius Ecclesiasticae historiae Cen[3r]turiam inscribere atque nuncupare visum est, tum ob alias plurimas causas, tum vero vel inprimis, quod Constantinum illum Magnum, Britanniae restitui atque reliqui decet, ac non tantum Regiae tuae Maiestati, verum etiam toti regno tuo erit, & honorificum & salutare, in tanti Herois exemplum finis oculis intueri, atque eius excellentem pietatem, & ardentem zelum in repurganda doctrina coelesti, & tollendis erroribus, praesertim vero nunc in ista instauratione Ecclesiae, omnibus viribus aemulari atque exprimere.4 Offerimus itaque R[egiae] T[uae] M [aiestati] per hunc fidum Tabellarium, Exemplar Quartae Centuriae historiae Ecclesiasticae, ac oramus humiliter, ut R[egia] T[ua] M [aiestas] sereno, ac pio animo hosce labores & inscriptionem accipiat.5 Caeterum quia non dubitamus, R[egiam] T[uam] M[aiestatem] pro excellenti pietate & doctrina sua intelligere, eiusmodi historicum opus Ecclesiae DEI summopere necessarium, & utile esse, & non ignoramus, in Anglia multos adhuc praestantes libros passim in Bibliothecis reperiri posse, qui ad hoc institutum nobis usui essent, ideo rogamus, ut R[egia] T[ua] M[aiestas] aliquos libros, historiam Ecclesiae, concilia, aut [3v] tractationes controversiarum veterum complectentes nobis propter publicam Ecclesiae Christi aedificationem communicet, quando ipsis aliquandiu fuerimus usi, promptissimè ac fidelissimè restituemus. Denique precamur DEUM patrem Domini nostri JESU CHRISTI, ut Regiam Tuam Maiestatem clementer servet ac tueatur, & Ecclesiam suam in amplissimo regno Angliae colligat & sanctificet ad sui nominis gloriam, & aeternam tam tuae Maiestatis quam subditorum salutem. Bene in Domino valeat R[egia] T[ua] M[aiestas]. Datae Ienae in Academia illustrissimorum principum Saxoniaec 3 Iunii Anno Domini 1560.

T[uae] R[egiae] M[aiestati] humiles & addictissimi

d Matthias F. Illyricus.

e Johannes Wigandus

f Mattheus Iudex

[4r] g Mittimus simul R[egiae] T[uae] M[aiestati] indicem eorum librorum, quos ad scriptionem historiae desideramus. Rogamus etiam R[egiam] T[uam] M[aiestatem] ut in illis turbationibus, quae passim exoriuntur, dignetur observare bibliothecas, h ne libri omnes prorsus intereant. Deinde & humiliter oramus, ut R[egia] T[ua] M[aiestas] nobis communicet indices librorum, qui in Anglia vel Scotia haberi possent. Praeterea cuperemus habere Chronicon Matthaei Paris, quod in Bibliotheca Londinensi dicitur extare.6 Putavimus & hoc R[egiae] T[uae] M[aiestati] significandum, nos quosdam libros Wicklephi habere,7 qui, si R[egia] T[ua] M[aiestas] vellet adiuvare, aliquando possent in lucem aedi, quam quidem ad rem etiam nostram operam ac studium pollicemur.


Kritischer Apparat

a Textergänzung durch unbekannte Hand Eberardt bis Hamborgh

b Folgt gestrichen ho

c Handwechsel zu Johann Wigand

d Handwechsel zu Matthias Flacius

e Handwechsel zu Johann Wigand

f Handwechsel zu Matthaeus Judex

g Handwechsel zu Sekretär

h Folgt gestrichen nec


Sachapparat

1 Ciceros wohlbekannter Satz von der Geschichte als Licht der Freiheit und Lehrmeisterin des Lebens, vgl. Cic. de or. 2,9, musste als ein Kernsatz humanistischer Tugend- und Klugheitslehren gegenüber der gebildeten Elisabeth fallen, um ihr einen Anschluss an die kirchenhistorischen Konzepte zu ermöglichen. Vgl. Landfester: Historia magistra vitae, 73-78, 146-151.

2 Die Kirchengeschichte bildet den "consensus patrum" ab. Vgl. Merkt: Prinzip, bes. 1354-145, Becht: Pium consensum tueri, 215-362.

3 Die vierte Zenturie erschien mit der Widmung an Königin Elisabeth I. undatiert 1560. [Online]. Sie muss zu Beginn des Jahres fertiggestellt worden sein, denn am 19. März 1560 forderten Wigand und Judex 50 Druckexemplare an. 600319.

4 An dieser Stelle wird das Ziel der Widmungspolitik der Magdeburger deutlich. Die Kirche habe sich im dargestellten vierten Jahrhundert in bestem Zustand befunden, da sie nach den Verfolgungen durch Diocletian von Konstantin etabliert und zur Blüte geführt wurde. Seine Kirchenpolitik und -leitung - er führte den Vorsitz im Konzil, überließ die Diskussionen theologischer Probleme aber dennoch den Kirchenlehrern, - wird Königin Elisabeth beispielhaft vor Augen geführt. Mit der Bewidmung der Zenturie an die Herrscherin soll sie in einem Prozess der "aemulatio" mit dem antiken Herrscher, der zudem noch in der römischen Provinz Britannia geboren wurde, gleichziehen. Mit Arius zeichnen sich gleichwohl die Schatten neuer Häresien ab, eine Warnung für die Gegenwart.

5 Der Text der Zenturie war demnach bereits gedruckt, die Vorrede an Elisabeth erst später hinzugefügt. Allerdings setzt die Textzählung mit Spalte 13 ein und setzt auf die gezählten 12 Seiten der Vorrede auf. [Online].

6 In 610522 übersendet Flacius dem Erzbischof von Canterbury, Matthew Parker, ein Exzerpt der handschriftlichen „Chronica majora“ des Matthaeus Paris (1200-1259), eines Benediktinermönchs in St. Alban. Er ist nicht zu verwechseln mit dem von Flacius als Matthias Parisiensis bezeichneten wichtigsten Verfasser der böhmischen Reformation, Matthias Janov, dem er einen Eintrag widmete: Catalogus testium veritatis, Basileae: Oporinus, 1556, 908-910 [Online]. [opac]. Abdruck des Eintrages bei Ota Halama: What Was Known About Matěj of Janov During the First Four Centuries After His Death?, in: The Bohemian Reformation and Religious Practice 6 (2004), 33-44, hier 37f. [Online]. Auszüge aus der Chronik des Matthaeus dagegen in Catalogus testium veritatis, Basileae: Oporinus 1556, 593-639 [Online]. Die gesamte Handschrift der Chronica des Matthaeus Parisiensis wurde später von Sir Edward Aglionby ausgeliehen. Sie befindet sich heute in: Corpus Christi College Cambridge, Parker Library, Ms. 26, weitere Teile sind Ms. 16I und 16II (genealogische Auszüge ebd. Ms. 100). Vgl. [Online]. Die hier kolportierte Nachricht, dass diese Chronik in einer Londoner Bibliothek liege, mag Flacius von Bale erfahren haben. Eine vollständige Edition der Chronica majora liegt vor: Matthaei Parisiensis, monachi Sancti Albani, Chronica majora, ed. Henry Richards Luard, ND Nendeln 1964 (Rolls Series 57). Frederic Madden, der Herausgeber der "Historia Anglorum" betont, dass die Cambridger Handschrift ein Autograph des Matthäus Paris sei. Matthaei Parisiensis, monachi Sancti Albani, Historia Anglorum, sive, ut vulgo dicitur, Historia minor. Item, eiusdem Abbrevatio chronicorum Angliae, ed. Frederic Madden, Vol. 1: A. D. 1067-1189, London 1866, ND Nendeln/ Liechtenstein 1970 (Rolls Series 44,1), LIV-LXI.

7 Das Interesse zeigt die geplante Edition der Werke John Wyclifs an. Bereits am 28. November 1553 hatte Flacius Nidbruck gebeten nach Wyclifs Schriften zu suchen. 531128. Nidbruck riet Flacius allerdings von einer Publikation ab. 540313.

XML: http://diglib.hab.de/edoc/ed000086/London/LP/600603_Flacius,_Wigand_und_Judex_an_Koenigin_Elisabeth_von_England.xml
XSLT: http://diglib.hab.de/edoc/ed000086/tei-transcript.xsl