570810A
Johannes Wigand an Wolfgang Waldner

Magdeburg, 10. August 1557.

Stadtarchiv Regensburg, Ecclesiastica I, 26, Bl. 40r-v.

Autograph.

Papier, Format 2°.

Transkription: Keine.

Adresse: [16290] Venerando viro pietate & doctrinae praestanti D. Wolfgango Waldner, docenti Euangelium Christi in Ecclesia Nornbergensi, Domino & fratrj suo in Christo clarissimo. Nornbergk.

[16289] Salutem in Christo. Integerrime vir, cognovi ex amicis, te confessionem Saxononicam de coena Domini in Germanicam transtulisse linguam, qua tua pietate plurimum sum delectatus, teque rogo, ut quamprimum aedi cures.1 Passim enim invalescunt sacramentarii, & suis argumentis speciosis ex ratione humana depromptis, aliis fucum faciunt.2 Dolendum etiam est, quosdam ex summis viris in Ecclesia Domini iam in hac parte vacillare.3

Quantopere negocium historicum promoveas. M[agister] Matthias saepe mihi retulit. Ago igitur tibi gracias, ac peto, ut pergas. Spero iam apud vos esse unam Centuriam, quae desiderio bonorum utcumque satisfaciet, donec aliqua in lucem prodeat cum quibusdam aliisa.4 Etsi enim posteriora semper priora erudiant,5 tamen ut testemur nostrum diligentiam, si nihil aliud ad futuram aestatem, aliquid typographo, Deo iuuante, tradetur. Hasce literas etiam ideo huic M[agistro] Pancratio6 dedi, vt haberes occasionem de nostris rebus percontandj. Est enim vnus ex cooperariis in nostra officina, quae est in meis aedibus, quamuis recens accesserit. Bene in Domino vale. Mihique interdum si voles, scribe. D[ominum] Besoldum veterem meum amicum amanter ex me salutabis. Magdeburgi die Laurentij 1557. Johannes Wigandus.


Kritischer Apparat

a Textergänzung über der Zeile cum bis aliis


Sachapparat

1 Confessio, oder Bekantnuß, deß Glaubens vn[d] der Lehr, von dem Hochwirdigen Sacrament, deß waren Leibs vnnd Blute Jhesu Christi / gestellet vnnd geschriben von den Christlichen Lehrern der Sächsischen Kirche […] jetzt aber trewlichen verteutschet, durch Wolfgangum Waldner, Regenspurg: Geißler, 1558. [opac].

2 Wigand bezieht sich auf die spritualistische Abendmahlslehre Albert Hardenbergs in Bremen, vgl. 570625.

3 Unter anderen der Bremer Bürgermeister Daniel von Büren d. J. Vgl. 570625.

4 Wigand kündigte in 570625 an, eine Zenturienabschrift nach Nürnberg zu schicken.

5 Dieser Gedanke bereits in 570625.

6 Andreas Pancratius Veltbeck aus Wunsiedel übernahm die Aufgabe des Architekten, des Schreibers und Stoffarrangeurs, vgl. 570810. Auf dem Weg zu Gallus und Waldner nach Regensburg übergab auch Flacius ihm einen an Waldner. Er ist aufbewahrt im Stadtarchiv Regensburg, Eccles. I, 15, 70r. Vgl. Diener: Centuries, 150.

XML: http://diglib.hab.de/edoc/ed000086/Regensburg/StA/570810A_Wigand_an_Waldner.xml
XSLT: http://diglib.hab.de/edoc/ed000086/tei-transcript.xsl