620922
Nikolaus Gallus' Konzept einer Bürgschaft für das Kloster Reichenbach

Regensburg, 22. September 1562.

Stadtarchiv Regensburg, Ecclesiastica I, 59, 187.

Autograph.

Papier, Format 2°.

Transkription: Schottenloher: Handschriftenschätze, 73f.

[36061] Testor hoc meo chirographo ego Nic[olaus] Gal[lus] pastor Ratisponensis me accepisse ex Bibliotheca Reichenbacensi consensu et voluntate Reuerendiss. praesulis1 aca Domini Michaelis infra scriptos libros, tantum ut serviantb operi historico, quod communis utilitatis causa Magdeburgi paratur à viris doctissimis.2 Hos ego libros bona fide recipio me curaturum, ut sine ullo detrimento restituantur Coenobioc intra unum atque alterumd mensem. Gratiam etiam habeo reverendiss[imo] praesuli atque aliis dominis, quorum interest, pro communicatione hac, qua communem Ecclesiae utilitatem adiuvare libris suise non sunt dedignati. Ratisp[onae] postridie Matthiae Anno 1562.

Attulit ad nos ex vestra bibliothecaf quosdam libros D[ominus] Illyr[icus] g difficili hoc tempore bene de Ecclesia Dei meritus. Quos h ad eum quidem usum petiit, i si publicae Ecclesiae utilitati servire possint in scribenda historia Ecclesiastica. Pie autem facit tua dignitas, quod sua j etiamk benevolentia communem hanc utilitatem Ecclesiae adiuvare non est dedignatak . Quam operi inesse utilitatem praeclara iam documenta multa quidem edita sunt, et testantur voce ac scriptisl viri communi omnim testimonio praeclare etiam docti. Nec Germania solum testatur, sed et Gallia, quae suo ipsa vernaculo sermone primam sibi centuriam reddi atque edin curavit.3 quantumvis invideant et calumnientur malevolio Iam quia dignitas tua meam quandam syngraphum postulavit, et quasi fideiussionem, de restituendis libris, eam haud gravatim quidem ut potiu ac debui pro Theologico nostro candore confeci,p qua dignitatem tuam contentum fore ad breve hoc tempore spero ac simul mitto. Addidi catalogo4 Humperti librum, quemq multo ante abs tua dignitate benigne r communicatum esse et gratiam habeo, et una cum coeteris restitui s curabo.5 Bene Foeliciterque valeat tua dignitas cum omni familia. Ratisp[onae].


Kritischer Apparat

a Textergänzung über der Zeile durch Nikolaus Gallus ac

b Textergänzung über der Zeile durch Nikolaus Gallus serviant

c Textergänzung über der Zeile durch Nikolaus Gallus Coenobio

d Folgt gestrichen mensem Reverendissimo praesuli: Et gratum etiam habeo, quae

e Textergänzung über der Zeile durch Nikolaus Gallus libris suis

f Folgt gestrichen D. Illyr.

g Folgt gestrichen diff meus amicus

h Folgt gestrichen

i Folgt gestrichen ut

k Textergänzung über der Zeile durch Nikolaus Gallus hac etiam

k Verbessert durch Nikolaus Gallus aus gravata

l Folgt gestrichen vri

m unsichere Lesart omni

n Verbessert durch Nikolaus Gallus aus quoque

o Textergänzung am linken Rand durch Nikolaus Gallus quantumvis bis malevoli

p Folgt gestrichen quam

q Textergänzung über der Zeile durch Nikolaus Gallus quem

r Folgt gestrichen mihi

s Folgt gestrichen vobis


Sachapparat

1 Michael Katzbeck war der Abt des Klosters Reichenbach, vgl. 620223 und 620920.

2 Vgl. 620920.

3 L’ Histoire ecclésiastique, proposant l’entière et vraye réforme de l’église de Nostre-Seignieur Jésus, recueillie par François Bourgoing, tant des anciens autherus que des nouveaux, principalment des docteurs de Magdebourg, 2 Bde., Genève: A. Chauvin, 1560-1562. [gln].

4 Es handelt sich um das Verzeichnis, das dem Brief 620920 angefügt wurde.

5 Vielleicht Werke des Humbertus von Silva Candida, vgl. die zwölfte Angabe im 620920 beigelegten Verzeichnis der von Flacius aus dem Kloster Reichenbach entliehenen Bücher.

XML: http://diglib.hab.de/edoc/ed000086/Regensburg/StA/620922_Gallus_Buergschaft.xml
XSLT: http://diglib.hab.de/edoc/ed000086/tei-transcript.xsl