570810
Johannes Wigand an Nikolaus Gallus

Magdeburg, 10. August 1557.

Stadtarchiv Regensburg, Ecclesiastica I, 15, Bl. 49.

Autograph.

Papier, Format 2°.

Transkription: Keine.

Adresse: [9059] Reverendo viro, pietate doctrina & necessario zelo praestanti D[omino] Magistro Nicolao Gallo, Ecclesiae Ratisponensis Superintendenti fidelissimo, Domino & in Christo fratri suo colendo. Regenspurck

[9056] S[alutem] in Christo. Scripserat mihi D[ominus] Morlinus, meus vicinus, se nihil certi habere de Wormaciensi colloquio. Sed vide, ante paucos dies rursus mihi indicavit, prorsus praeter suam & suorum opinionem Augustum scripsisse, vt ad colloquium mittant Brunschwicenses. Se igitur eo iturus.1 Hoc rursus ad te scribere volui, quod proxime diversum indicarunt. È Saxonia inferiori neminem, quantum quod mihi constat, venturum arbitror. Sed Misnenses & Vitebergenses haud dubiè frequentes aderunt, & proferent ea, quae iam pridem coxerunt.2

Vide autem quanto pacis amore & studio flagrent nostri Adiaphoristae! Aediderunt hisce diebus Vitebergae Synodum avium,3 in qua tetris mendaciis & conviciis conspuunt, qui ipsorum facinora reprehendunt, & adhuc impoenitentes de peccatis & amolitione scandalorum commonefaciunt. Mihi etiam ab hostibus exemplaria missa sunt, tantum ut tempestive haberem ipsorum egregias confutationes.

Sic scilicet itur ad colloquium, nec aliud oportunius tempus visum fuit, quo omnem bilem in suos adversarios evomerent quam hoc. Ignoscat illis Deus, subinde magis magisque accumulant peccata. Quid si vos tres, tu, Amsd[orfius] & Gallus,4 hac ipsa de re gravem scriberetis epistolam ad Theologos Augustanae confess[ionis], qui erunt Wormaciae ut tandem de gloria Dei & Ecclesiae tranquillitate magis seriò cogitarent & remedia adferrent, nec paterentur se fascinari tamen autoritate personarum & blandis dictis.5 Clamant Adiaphoristae semper pacem, interea tamen conviciis, morsibus, & pasquillis, non desinunt lacessere & conspuere suos admonitores, & quod

[9057] est sceleratissime, nunquam stringunt aut tractant materiam. Nulla abit lectio, quin iuventuti instilletur odium adversus eos, qui de Adiaphoristicis peccatis pio studio admonuerunt.6 Sed tu hac de re cogitabis diligentius.

Collegae historici negocii agunt tibi gratiam pro tuis officiis, quibus nos hactenusa iuvasti, et petiunt ne eam promptitudinem mutes. Laboramus vt spero fideliter & diligenter. Audimus multos flagitare aeditionem, sed idem nos urgeremus, si ab his laboribus abessemus, qui certe tanti sint, ut si initio omnes satis eos expendissemus, forte pauci eos subiissent. Ne tamen videamur imponere tantum bonis viris & pecunia eos emungere, ad futuram aestatem, ut aliquid prodeat, quidquid id tandem erit, faciemus. Res nobis conantibus ideam Ecclesiae singulis centuriis proponere, mire crescunt sub ipsis manibus. Bene in Domino. Vale. Hic M[agister] Pancratius unus est, qui architecti vicem in postremum sustinebit.7 Iam in Methodi cognitione quam collectione & qualicunque usu cogitum discere est occupatus. Visitabit in sua patria suos cognatos inde ad nos revertetur. Iterum vale. Die Laurentii 1557. T[uus] Johannes Wigandus.


Kritischer Apparat

a Textergänzung über der Zeile durch Johann Wigand hactenus


Sachapparat

1 Mörlin fuhr als Abgeordneter der Stadt Braunschweig, Erasmus Sarcerius als Nominierter des Grafen von Mansfeld auf das Wormser Kolloquium. Vgl. 570816, Bundschuh: Wormser Religionsgespräch, 398-400, Slenczka: Wormser Schisma, 90f.

2 Hamburg mit Joachim Westphal und das Herzogtum Mecklenburg galten als Flacius freundlich gesinnt. Teilnehmer, die der Flaciuspartei zuneigten, waren neben dem Braunschweiger Joachim Mörlin die Weimarer Theologen Dietrich Schnepf, Victorinus Strigelius und der Hofprediger Johannes Stössel sowie aus Mansfeld Superindendent Erasmus Sarcerius. Vgl. Bundschuh: Wormser Religionsgespräch, 398-400 und Slenczka: Wormser Schisma, 89-93.

3 In der von Georg Major verfassten, an Aristophanes orientierten Streitschrift "Synodus avium" kämpft der Kuckuck - ein Synonym für Flacius - mit der Wittenberger Nachtigall - Melanchthon - um die Vorherrschaft unter den Theologen. Nikolaus Gallus kommt als Streithahn vor. Georg Major: Synodus Avium Depingens Miseram Faciem Ecclesiae Propter Certamina Quorundam, Qui De Primatu Contendunt, Cum Oppressione Recte Meritorum, [Wittenberg]: [Veit Kreutzer], 1557, [opac]. Es gab einen ganzen Strang solcher Pasquillen und Spottgedichte, ausgehend von der von Joachim Camerius verfassten "Querela Martini Lutheri, seu Somnium", die wiederum bereits Antwort auf eine Schmähschrift war. Vgl. Mundt: Die sizilischen Musen in Wittenberg, hier S. 275-281.

4 Liegt hier ein Fehler Wigands vor? Wollte er neben Gallus, an den der Brief adressiert ist und der das angesprochene "Du" sein muss, Flacius mit einbeziehen?

5 Erhalten sind Briefe von Flacius an die lutherischen Theologen auf dem Wormser Religionsgespräch (9.8.1557) bzw. an Mörlin und Sacerius (20.8.1557). Cod. Guelf. 80 Helmst., Bl. 154r-166v und 175r-176r. Flacius unterwies die Gesandten, solange nicht gemeinsam mit den Wittenbergern in das Religionsgespräch mit den Altgläubigen zu gehen, bis die Streitpunkte aus der Interimszeit beigelegt worden seien. Das hätte bedeutet, dass sich Melanchthon zu seinen Fehlern als Sünden bekennen und Buße tun müsste. Vgl. auch Preger: Flacius 2, 65-69 sowie die Weimarer Instruktion vom 23. Juli 1557, Slenczka: Wormser Schisma, 150-153.

6 Die rechte Religion erhält sich nur in ihrer ständigen Erinnerung an ihre Doktrin und Liturgie. Entscheidende Aufgabe der Reformation ist also die rechte Erinnerung, die Kirchengeschichte und ihre Memoria wird zu einem integralen Akt der Religion. Vgl. Sandl: Erinnerer; Sandl: Interpretationswelten, 32.

7 Andreas Pancratius Veltbeck lebte für die neue Aufgabe als "architectus" der Zenturien in Wigands Haus. Vgl. 570810A.

XML: http://diglib.hab.de/edoc/ed000086/Regensburg/StA/570810_Wigand_an_Gallus.xml
XSLT: http://diglib.hab.de/edoc/ed000086/tei-transcript.xsl