570305
Matthias Flacius Illyricus an Marcus Wagner

Magdeburg, 5. März 1557.

Wagner: Thüringen Königreichs, Bl. L 3v - L 4v.

[L3v] S[alutem] P[lurimam] D[icit].

NImium austerus es, mi Marce, quod vt ego facilè ferre possim iam ad istas miserias assuefactus: ita nostri collegae minus ferunt. Sed quoquo ista se habent, de tuis quaestionibus fermè omnibus tibi iam dudum responsum est, nempè primum conditionē esse ratam, donec tibi non renuntiatur, nisi nos malae fidei homines esse iudicas.1 Pretium pro mensa inueniet Gallus, vnde recipiat. Si quae tibi est necessaria pecunia, pete sane ab eodem duos aut tres thaleros, si dare non volet, dicito me soluturum, & hasce ei literas ostende.2

De libris colligendis indicaui iam saepius misso catalogo excerpto & iam tibi totum tua manu descriptum mitto, ea tamen conditione, vt restituas.3

Libros colligendos inuenies cruce & circulo signatos, si [L4r] qui ex illis sunt impressi, & impressiones sunt communes, haberique facile exemplaria possunt, eos ne collegeris, rectius ac foelicius hic colligentur.

De libris amici scripsi quidem & ipsi: sed tamen illud ei indicare poteris, me proximos quatuor per hosce nostros vectores aut equites omnino remittere voluisse, si modo illi eos gestare aut potuissent aut voluissent.4 Quare dic me prima quaque occasione, & vt diutissime differatur, ad mercatum Lipsicum remissurum esse. Nam anteà vix rectè fieri poterit, De alijs libris pete, vt catalogum aliquem conficiat eorum, quos maximè repetit, quique praecipuè ab ipso reposcuntur. Curabo enim, vt eos recipiat, etiamsi in ipso opere haberentur.

De sumptibus in descriptiones, si sciremus, quales ibi sunt, qualiaue scripta, facilius respondere possemus, & indicasti tutemet, quod post conuentum longe commodiori pretio scriptores haberi poterunt.

Cupimus scire, an illos nouem thalèros ab amico repetiueris, & an ille eos tibi restituerit, aut non.5

Collectionem saltem per tempora facito, & tantum illa, quae ante millesimum Domini annum acciderunt, idque ex autenticis & non aeditis libris, collige.6

Vitas sanctorum ne collegeris quasuis, sed potissimum veterum episcoporum, & Episcopatuum. Varij sermones patrum & scripta in catalogo recensentur, quae ita demum colliges si aedita non sunt.

Si amicus suadet, vt secum Viennam proficiscaris, facito sanè, si modo ille vult sumptus facere mensae, sicut dudum coram spem fecerat.7

Quod ad collectionem attinet, potes etiam ipsius consilio vti, ac cognoscere, quaenam eiusmodi sint scripta, quae non facilè hic haberi queant, si authentica videantur, et ante 1000. Domini annum res gestas contineant. Quae in Chronicis consignasti, videbo quamprimum: tametsi demirer, te mihi eum laborem iniungere, cum antea initia & fines nostrorum Chronicorum haberes. Noua & memorabilia alia aut notabilia, quae istic in comitijs acciderunt, praesertim religionem quoquo mo[L4v]do attingentia, quaeso diligenter annota. Bene in Domino vale. Breui plura. Magdeb[urgae] 5. Martij, Anno M.D. L V I I.

Illyricus.


Sachapparat

1 Wagner scheint nach Magdeburg geschrieben zu haben, um sich Instruktionen einzuholen, ohne dass ihn Flacius' vorheriger Brief 570218 erreicht hatte.

2 Hinsichtlich der finanziellen Unterstützung kam es allerdings zu Missverständnissen zwischen Wagner und Gallus, vgl. 570618.

3 Vgl. 570218.

4 Zu Nidbrucks Rückforderungen vgl. 570218, vehementer dann Maximilian II. selbst in 591022.

5 Vgl. 570218

6 Vgl. 570218, aber auch schon 541007.

7 Wagner musste Nidbruck nicht nach Wien begleiten, da dieser eine große Zahl an Büchern zum Reichstag nach Regensburg mitbrachte, die dort kopiert werden konnten. Zur Begleitung nach Wien vgl. 570115, zur Schreibstube in Regensburg während des Reichstages vgl. 561218 und 570218.

XML: http://diglib.hab.de/edoc/ed000086/Wagner/570305_Flacius_an_Wagner.xml
XSLT: http://diglib.hab.de/edoc/ed000086/tei-transcript.xsl