570609A
Caspar von Nidbruck an Marcus Wagner (Regensburg)

Wien, 9. Juni1557.

Transkriptionen: Wagner: Thüringen Königreichs, Bl. L 2rv.

EN mittitur fasciculus1, sed tardè, citius non potui, et molestum fuit, quod non maturius. Nullus autem nautarum intra aliquot dies, quod rescire potue[L 2v]rim, huc venit, neque omnes ferre voluerunt. Quod scribam non habeo, fac quaeso, vt omnia gerantur fideliter, & diligenter, cura vt crebras abs te accipiam, & coniungas vel scripta quaedam, quae vel de Religionis negocio, aut etiam politicis de causis habebis, de rumoribus publicis eorum locorum, vbi eris. Nam feceris rem gratam, & scribe, vt quae ϕιλος habet mea VVickleuica & Hussitica, vt quamprimum remittat.2 Plura nunc non habeo, Fac vt ab amicis habeam crebras & prolixas, & respondebo. Vale in Domino. Datae Viennae 9. Junij 57.

T[uus] quem nosti.


Sachapparat

1 Nicht zu bestimmende Schrift.

2 Zum Austausch von Hussitica vgl. 550701, 550726 und 550909. Wagner schickt am 18.6.1557 Hussitenschriften zurück. 570618.

XML: http://diglib.hab.de/edoc/ed000086/Wagner/570609A_Nidbruck_an_Wagner.xml
XSLT: http://diglib.hab.de/edoc/ed000086/tei-transcript.xsl