570930
Zeugnis der Zenturiatoren für Marcus Wagner

Magdeburg, 30. September 1557.

Wagner: Thüringen Königreichs, Bl. K 3v - L r.

[K3v] IN ARDVO AC DIFFICILI VALdè labore conscribendi historiam Ecclesiasticam paulo pleniorem, & aliquanto vtiliorem quàm vulgo habetur, nos versantes, non solum in nostra officina Magdeburgae quotidiè aliquot industrios & pios cooperarios necesse fuit, & est alere: Sed fuerunt etiam nobis quidam in alia loca mittendi, qui apud literatos bonos viros, & honestarum artium fautores antiqua monumenta vel inquirerent, vel quouis modo impetrarent, vel saltem quaedam ad institutum Ecclesiasticum facientia excerperent, describerent vel colligerent. Nam omnia, quae maximis sumptibus & durissimis ac pericu[K4r]losissimis laboribus à nobis, & ab alijs fiunt, ad publicam & communem totius vbique terrarum Ecclesiae vtilitatem spectant. Testamur autem nos omnes bona fide, quibus inspectio & gubernatio operis historici commissa est, Marcum VVagner cum D. Illyrico aliquot monasteria perlustrasse, & cum ipso nulla alia de causa peregrinatum fuisse, quam vt pium hunc conatum pro sua tenuitate iuuaret. Quem cum satis idoneum esse ad obeundum istud officium conquirendi scilicet vetustissima monumenta, videremus, rogauimus illum, & literis commendatitijs instruximus, quibus communicationem istorum monumentorum à doctis & bonis viris petiuimus; vt profectiones solus susciperet in exteras nationes, praesertim ad ea loca, vbi plurimos libros inueniri posse existimauimus. Hac igitur de caussa fuit in Dania, Austria, Bauaria, Palatinatu, alijsque in locis, maximosque labores & pericula tam in mari, quam in terra sustinuit, & fidem ac diligentiam suam praestitit in explorandis & conquirendis antiquis codicibus. Testamur etiam ipsum VVagnerum in nostro opere per aliquot annos fideliter collectionem adiuuisse, & non aliam ob caussam in tam varia loca profectum esse: quam vt nobis in nostro instituto opere, vel monumenta vetusta, quacunque id ratione queat, conquireret, vel ex hominibus doctis, pijs, eiusque Ecclesiae vtilitati aliquantulum fauentibus exploraret, vbinam locorum latitarent isti thesauri. Non subijt tot labores & pericula tam dura, vt eruditorum virorum sententiam de motis controuersijs audiret, aut vt eos in Illyrici opinionem pertraheret, aut vt Principes aut alios Dominos Illyrici literis instructus aduersus VVittembergenses, aut alios quosdam eius aduersarios incitaret, vt quidam de ipso, & literis & sermone fabulose contestantur, ipsum VVagnerum fuisse vasallum Illyrici, & ad tam multa loca missum fuisse, vt Illyrico aliquam pecuniam corraderet, ac de statu tam politico, quam Ecclesiastico diligenter attenderet, & postea ad Illyricum perscriberet, quò ille sciret, quid in ista vel in illa regione ageretur, & sic haberet occasionem scribendi contra istum vel illum Principem, Episcopum, aulicum & c.1 Horum nihil nos certò scimus vel D[ominum] Illyricum cogitasse, vel Marco VVagnero [K4v] somniasse, aut alijs de talibus scripsisse, aut profectionem suam ideo instituisse, vt esset explorator nouarum rerum: Sed quod Deus inspector omnium cordium nouit, hoc vnicum ipsum egisse & spectasse in peregrinis & barbaris locis, vt misero Christo, eiusque Ecclesiae quantum in ipso esset, prodesset, eiusque vtilitatem & commodum promoueret. Item hac quoque in re ipsi VVagnero ab ijs magnam iniuriam fieri scimus, qui scribunt & dicunt, ipsum ex vrbe Magdeburgica ex historico negotio sese clam subduxisse, & nobiscum non transactis omnibus aufugisse: Verum ad hoc sic dicimus, VVagnerum, postquam suam profectionem perfecit, nos conuenisse, & nobis indicasse, se impediri multis occupationibus necessarijs, ita ut discedendum ipsi sit propter obitum matris suae, & propter alia quaedam negocia: & simul nobiscum de omnibus ante discessum suum amanter contulisse, & piè transegisse, quae vel ad ipsum, vel ad nos pertinebant: nec discessisse, vt negocij nostri calumniatorem, sed vt decet pium & ingenuum adolescentem, & gratijs actis sese nobis commendasse, & Deum rogasse, vt nostrum opus incoeptum spiritu suo sancto ita regat, gubernet & dirigat, quô multi inde homines ad veram Euangelij Iesu Christi agnitionem perducantur. Quare & nos ipsum honestè dimisimus, ac commodis eius obesse noluimus, ac dicimus ipsum Marcum de opere Historico praeclarè meritum, ac agimus ei hisce literis gratias, ac pollicemur, nos eius officia pia & vtilia apud alios praedicaturos esse.

Libenter etiam huius Marci opera, perspecta eius fide & industria, diutius vsi fuissemus, si res eius ferre potuissent. Quamuis autem huius ingrati mundi tetras calumnias & insignia mendacia cohercere non possimus, & bene sciamus communem piorum fortem: Tamen rogamus omnes cuiuscunque sunt status homines, vt labores Marci VVagneri in communi totius Ecclesiae Christi causa tantum suspectos probent ac laudent, & eos, qui maledicas suas & virulentas linguas frenare nequeunt, fraternè admonemus, ne pios homines, & benè meritos de Ecclesia conuicijs proscindant. Vt porrô Marco VVagnero, amico nostro, publicum testimonium daremus, quod summa fide Historiam Ecclesiasticam adiuuerit, & non aliam [Lr] ob causam peregrinatus sit, nisi, vt libros manuscriptos ad Ecclesiasticum conatum necessarios, pijs rationibus, nempè vel prece vel pretio, nobis conficeret, ideo & Sigilla & chirographa apposuimus. Actum Magdeburgi vltima Septembris. Anno à nato Christo M.D.LVII.

Matthias Flacius Illyricus.

Martinus Copus Medicinae Doctor manu propria subscribsit.

Ioannes VVigandus pastor Magdeburgensis propria manu.

Ebeling Alman mein eigen Hand Bürger zu Magdeburg.2

Matthaeus Iudex minister Euangelij apud Magdeburgicos propria manu subscripsit.


Sachapparat

1 Die Anschuldigungen, dass Flacius seinen Vasall Wagner nur zum Schein der Quellensammlung halber durch die Welt geschickt habe, tatsächlich aber, um Geld einzutreiben, gegen Wittenberg zu hetzen und durch eine Form der Spionage Fürsten und Gelehrte gegeneinander auszuspielen, bezieht sich vermutlich auf die jüngsten Auseinandersetzungen mit Georg Major. Er hatte behauptet, dass die Arbeiten an den Zenturien, die wohl nie erscheinen würden, einzig den Zweck hätten, mit viel Geklapper Geld einzutreiben. Verantworttung Justi Menij Auff Matth. Flacij Jllyrici gifftige vnd vnwarhafftige verleumbdung vnd lesterung. [Wittenberg: Rhau Erben], 1557, Bl. Fiv, v. [opac]: "Vnd wann dieses alles also vollendet wer/ das also dann dieser gantze Solemnis actus ad perpetuam rei memoriam eingeleibet vnd eingefellet würde/ in das gros/ schöne/ herrliche/ wunderbare vnd diuinum opus/ nemlich das Chronicon Ecclesiasticum Illyrici/ welches bißdaher noch von niemand/ oder je von seer wenigen gesehen worden ist/ vnd vielleicht in künfftiger zeit noch viel weniger gesehen werden wird." Wagner wurde einmal fast als Spion verhaftet und später von Nicodemus Frischlin als Dieb beschimpft. Vgl. Wagner: Einfeltiger Bericht 43 und Schulte: Beiträge 104.

2 Der Magdeburger Rat Ebeling Aleman fungierte als Kassenwart der Arbeit an den Zenturien und als Bürge für die Buchausleihen.

XML: http://diglib.hab.de/edoc/ed000086/Wagner/570930_Zeugnis_der_Zenturiatoren_fuer_Wagner.xml
XSLT: http://diglib.hab.de/edoc/ed000086/tei-transcript.xsl