530301
Caspar von Nidbruck an Matthias Flacius1

Wien, 1. März 1553.

ÖNB Wien, Cod. Vind. 9737i, Bl. 23r-24v.

Autographes Konzept in hoher Ausfertigungsstufe mit nachträglichen marginalen Verbesserungen.

Papier, Format 2°.

Transkriptionen: Horawitz: Beiträge, 319-323.

[9737i.23r] S[alutem] P[lurimam]. Quas nona Novembris anno superiori ad me dederas, vir in domino charissime, heri primuma accepi, inclusam quoque schedulam, quae instituti tui rationem continebat.2 Deo maximas gratias ago et nobis congratulor, quod b pios Doctores adeo benigne nobis largiatur et conseruet hisce ultimis et periculosissimis sane temporibus. Non dubito, quin hoc opus et quod c instituistis, Ecclesiae ac piis sit magno usui futurum et praecipue eam ob causam, quam ipse refers ad refellendosd errores, quos isti vetustate temporis palliare conantur. Agnosco, me hoc debere et Deo et Ecclesiae, ut ad rerum verarum propagationem proe talentof conferam meos labores et Deum precor in dies, ut faciat me vas misericordiae et salutare mihi et aliis piis.g Poterit, quod coepit, perficereh pro sua voluntate. Ego nullam occasionem praetermittam faciendi officium, Deus det succursum. Hactenus a biennioi maximopere delectatus sum visitatione et perlustratione bibliothecarum.3 Inveni quaedam, quae tuo instituto forte deservirent ea collegi et mecum habeo, non denegoj vobis, scribite saltem, cui et qua ratione tute transmittanturk, qui etiam manus sint admoturi, cum scribas, te tantum materiam colligere, alteri scriptionem mandaturus, l non unius erit labor meo iudiciom et forte necesse, ut multi sint, qui ventilatis paleis grana colligant. Habuerunt enim et illi viri boni, qui scripserunt, humanae offuscationis quaedamn neque tam serena illuxerat superiori aetateo veritas, attamen lignum fumigans minime suffocandum et apium more4 non venenum, quod arenea, sed rorem exsugere oportebit. Qua in re opus erit iudicio et delectu, ut liberaliter institutus inp doctrina religionis et veras sententias teneat ad resecandum eaq, quae parum veritati consentanea videbuntur aut quae infirmos possent remorari. Idoneus autem esset, quantum ego existimo, Dominus Magister Nicolaus Gallus5, placent enim mihi scripta ipsius etiam hoc nomine, quod multa paucis methodice complectatur.r Ordinem, quem secundum temporum seriems sequitur, ego quoque in Cathalogo tuot salvo vestro et meliori iudiciou probaremv. Quod vero ad maius illud opus attinet, crediderim secundum materias distinguendum, ut primum secundum capita [9737i.23v] […]w x errores circa doctrinam ab antiquis taxati recenseantur, deinde circa ceremonias et ritus, tertio aduersus statum ac mores Praelatorum atque Ecclesiasticorum a capite ad calcem.6 Nihilominus adiici poterit, quo tempore, per quem et ubi scriptum quodque sit.y z Campus erit latissimus et miris coloribus depingi pro meritoaa poterunt. Nam huc referenda, quae in conciliis a viris piis in medium producta; articuli etiam saniores inserendi, diuersi ritus ecclesiae Graecorum Orientalium atque Occidentalium, quomodo cumulati, quid quisque addiderit de suo, id ex historiis addi possent, et nonnulli nostra aetate quaedam edideruntab, ut D[octor] Georgius Maiorac 7 circa Missamad 8 et alii aliaae, quae tamen utpote ex historiis antiquis desumpta ut antiqua inter veterum scripta numeranda essent. Habet illeaf quoque, quem noviag; scripta Chronicaah varia, ubi de Pontificum vitis et institutione ceremoniarum hinc inde aliquid, Item missam diui Chrysostomi ai aj 9 verum Venetiis excusa est typis graece et latine cum versione Pelargi, de hoc tamen libro vobis relinquo iudicium. Tertia pars tractatus cresceret in immensum, quia mores dissolutissimos, avaritiam inexplicabilem et nullum non pene genus flagitii (quo in quali fiet semper otiosi illi saginati sues [?]) ak, superior quoque aetas detestata est, quod varia scripta non tam theologicorum, quam et poetarum aliorumque omnium nationum gravamina, querelae, protestationes legatorum in conciliisal et talia scriptaam manifestum faciunt. Item, quae diversi ordines contra se inviceman scriptitarunt, quae multi adversus Beghardos, Templarios et eius farinae homines. Hic ortus, origo, tempora fundationis, progressus, exitus, plaga diuina in exterminatis iucundum argumentum praeberet, qualis nempe nonullorum fuisset vitae innocentia et quam mortui mundae doctrinae ac vita immundiao fuerint, ex cujusque ordinis regulis, quas tenaciter multi sacris literis praeponunt, recenseri quaedam possent, cum brevi oppositione ap exaq patrum atque conciliorum ar pronunciatis. In hoc opere tripartito (quod ad minmum tribus viris doctis sat negotii praeberet) quantum ad primum locum attinet, qui basis esset et fundamentum, possent articuli controuersi et a quibusdam Magistris nostris condemnati, post unam atque alteram ex sacris literis [9737i.24r] corroborationem, deinceps ex patribus Augustino et aliis piis viris, qui se mendaciis opposuerunt,as prolixe & sufficienter comprobari, ut videant, quid Catholica obseruarit Ecclesia, & num recenter sint omnia ambitiose excogitata.at Aliquot doctis et piis adolescentibus vel potius illis, qui in disputationibus versati essent, tales doctoresau perlegendi committantur, cuique suus autor. In quo perlegendo quicquid ad praenotatos per vos articulos contraversos spectare existimaret, excerptum vobis disponendumav traderet. Tentarunt id nonnulli aetate etiam nostra et recenter, minus plene, namaw saniores Doctores Ecclesiae legendi essent, hoc per literas quoque hinc inde apud minus occupatosax ministros confici posset. Pellicanusay 10 forte non dectractaret ad certos articulos ab aliquoaz illi perscriptos et de quibus convenit inter vosba, prolixam ex patribus annotationem. Audio enim in patribus esse versatissimum. Omnium opera ad opus tam varium esset utendumbb. Quae illebc vir collegit, de quo nuper scripsi, paucabd sunt, be nec potest bf hoc tempore ut vellet providere, nambg aliis divexatus negotiis bg et temporum perturbatione praepeditus, mavult etiambh scriptionem bi idoneis et exercitatis in ea professione commendare. Nihil tamen bj remittit de officio boni ac piibk viri etiam apud alios cum fructu negotiandi,bl in quo precatur quotidiebm se bn confirmari, id quod et vos per Christum a Domino rogabitis. ut posset, quod propositum habet, perficere in domino, bo confirmetur vera agnitio in cordibus nostris, hisce postremis temporibus, in quibus etiam electi, si possibile esset, a pseudoprophetis decipiantur, bo bq Posteaquam autembp miseris cathalogum tuum, non desistet per omnes christiani nominis regiones tales autores per amicos suos perquirere et collectosbq vobis transmittere,br si modo certior reddatur, quod tali operi manus serio admovere cupiatis et inceperitis. Habet ille11 quoque multa et colligit quotidie, quod potest,bs in negotio religionis, quocunque idiomate scriptum a temporebt repurgataebu doctrinaebv et utriusque partis varia, ea tamen seruat in alium finem. Maximo etiam desyderio tenetbw, omnemque occasionem aucupabitur vobiscum ea de re aliquando conferendi. Mittit tibi hic responsi loco, quae ipse habet, ea non detrectat, si opportune mittere possit, prius tamen per literas vestras certioratus, cui tuto, quomodo tradat, quid, qua ratione tractandum constitueritis. Quae nondum habet, item quae in Cathalogo tuo conscripta vobis deerunt et quae in Scheda scripsisti te desyderare,bx non desistet omni studio perquirere, nullis sumptibus, quantum pro exiguis suis facultatibus suppeditare poterit, in hoc tam pio negotio parcens.12

[9737i.24v] Vidit etiamby indicem librorum, quos Laziusbz 13 habere diciturca et inter omnes cb forte hoc cc usui vobis fore coniicit:cd Albuini, Caroli Magni praeceptoris, commentarii in Genesim et de mysterio sacrificii Missae aliorumque Ecclesiae rituum explicationes ad Carolum Imperatorem Magnum, Cecilii Cypriani Carthaginensis Episcopi de abusiuis Ecclesiae, Historia Sanctorum Joannis Baptiste, Marci, Lucae, Clementis Irenaei, Polycarpi, Apollonicas, Hippoliti, et Cecili Cypriani Carthaginensis ex archivis Notariorum primae Ecclesiae, Chronicon universale Pontificum Romanorum et Caesarum, Martini Presbyteri ad Innocentium papam, quae desinit in Ottonibus, Epistolae Historiales Summorum Pontificum ad Reges Germanorum, Epistolae et fundationes variorum Germaniae cum episcopatuum tum coenobiorum. Codex (ut in indice erat) antiquus et utilissimus. *ce cf De sacrosancta cruce et contra Idolatriam incertus autor bono elegiaco. Sperat ille cg successu temporis tales libros, quavis arte, bona tamen et honestach se habiturum esse. Quicquid tandem de suo talento conferre poterit, faciet ut debet lubens. Quod ad ipsum volesci tradas Domino M[agistro] Nicolao Gallocj atque ita ex ordine ad ipsum etiam sine ulla inscriptione perferrentur commode. Deus aeternus pater Domini nostri Jesu Christi gubernet omnia consilia et conventus nostros provocatione cujusque ad nominis sui gloriam et rerum vestrarum propagationem et custodiat reliquias per Jesum Christum filium suum unigenitum, τὸν μεσίτην καὶ ἱκέτην nostrum. Amen. Valete in Domino. Raptim ex Musaeo nostro. 1a. Martii 1553.

ck Tuus ex animo N[idbruck] quondam etiam in illa urbe, ubi nunc es, probe tibi notus, nunc vero ἀνόνυμος, tui autem omnium piorum non minus studiosus.

Domino Magistro Gallo.14

Doctissime vir et in Domino charissime. Rogo, ut hasce ad manus Illyricicl ipse reddas et quod respondere volet tum involve et obsignatum mittas per certum tabbellarium Wittenbergam ad dominum M. Paulum Eberum facta super literis vestris hac inscriptione: Domino Leopoldo Schwibermair reddantur. Satis erit, si ita inscribas, hic postea tuto curabit perferri.


Kritischer Apparat

a ultima Februaris ersetzt durch Ergänzung durch Sekretär heri primum

b Folgt gestrichen sint aliqui

c Folgt gestrichen habere

d Folgt gestrichen eum authorem

e Folgt gestrichen meo

f Folgt gestrichen adferam

g Folgt gestrichen Sum erit

h Folgt gestrichen ut ispsi aliq

i Textergänzung über der Zeile durch Sekretär a biennio

j detracto ersetzt durch Ergänzung durch Sekretär denego

k comittantur ersetzt durch Ergänzung durch Sekretär transmittantur

l Folgt gestrichen forte

m Textergänzung über der Zeile durch Sekretär meo iudicio

n eo quod ersetzt durch Ergänzung durch Sekretär quaedam

o illis tempo ersetzt durch Ergänzung über der Zeile durch Sekretär superiori aetate

p Textergänzung über der Zeile durch Sekretär in

q ut resecare possit ersetzt durch Ergänzung durch Sekretär ad bis ea

r Anmerkung am linken Rand Gallus.

s in cathologo ersetzt durch Ergänzung durch Sekretär secundum bis seriem

t Textergänzung über der Zeile durch Sekretär in bis tuo

u Textergänzung am linken Rand durch Sekretär salvo bis iudicio

v Textergänzung über der Zeile durch Sekretär probarem

w Unleserlich

x Anmerkung über der Zeile Methodus Historiae Ecclesiae

y Textergänzung am linken Rand durch Sekretär Nihilominus bis sit.

z Oberhalb von der Hand des späteren Hofbibliothekars Tengnagel: Methodus Historiae Ecclesiae.

aa Textergänzung über der Zeile durch Sekretär pro merito

ab collegerant ersetzt durch Ergänzung über der Zeile durch Sekretär ediderunt

ac Textergänzung am linken Rand durch Sekretär Georgius Maior

ad Textergänzung am linken Rand durch Sekretär circa Missam

ae Textergänzung am linken Rand durch Sekretär et bis alia

af ego ersetzt durch Ergänzung über der Zeile durch Sekretär ille

ag Textergänzung über der Zeile durch Sekretär quem novi

ah Textergänzung über der Zeile durch Sekretär Chronica

ai Folgt gestrichen habet ille quoque

aj Anmerkung am rechten Rand vom Hofbibliothekar Sebastian Tengnagel Chrysostomi Missa

ak Textergänzung über der Zeile durch Sekretär (quo bis

al Textergänzung am linken Rand durch Sekretär legatorum bis conciliis

am Textergänzung über der Zeile durch Sekretär scripta

an mutue ersetzt durch Ergänzung über der Zeile durch Sekretär invicem

ao nonulli ersetzt durch Ergänzung über der Zeile durch Sekretär immundi

ap Folgt gestrichen ex mandato divino, ut

aq Textergänzung über der Zeile durch Sekretär ex

ar Folgt gestrichen contrarii

as Textergänzung über der Zeile durch Sekretär Augustino bis opposuerunt,

at Folgt gestrichen posset Billicanus Pellicanus utpote versatissimus a multis annis in patribus

au Textergänzung über der Zeile durch Sekretär doctores

av Textergänzung über der Zeile durch Sekretär disponendum

aw multi ersetzt durch Ergänzung über der Zeile durch Sekretär minus bis nam

ax magis aliosos ersetzt durch Ergänzung über der Zeile durch Sekretär minus occupatos

ay Anmerkung am rechten Rand vom Hofbibliothekar Sebastian Tengnagel Pellicanus

az per vos ersetzt durch Ergänzung über der Zeile durch Sekretär ab aliquo

ba Textergänzung über der Zeile durch Sekretär inter vos

bb Textergänzung über der Zeile durch Sekretär utendum

bc Folgt gestrichen bonus Paceus

bd perexigua ersetzt durch Ergänzung durch Sekretär pauca

be Folgt gestrichen quia partim

bg Textergänzung über der Zeile nec bis nam

bg Folgt gestrichen partim quod malit ea doctioribus re scribender colligere

bh Textergänzung über der Zeile durch Sekretär mavult etiam

bi Folgt gestrichen magis

bj Folgt gestrichen intermittit

bk Textergänzung über der Zeile ac pii

bl Textergänzung am linken Rand durch Sekretär etiam bis negotiandi,

bm Textergänzung über der Zeile quotidie

bn Folgt gestrichen a Domino

bq Textergänzung am rechten Rand durch Sekretär ut bis coepit

bp etiam ersetzt durch Ergänzung über der Zeile durch Sekretär autem

bq Folgt gestrichen tibi

br Textergänzung über der Zeile durch Sekretär transmittere,

bs Textergänzung über der Zeile durch Sekretär quod potest,

bt Textergänzung über der Zeile durch Sekretär a tempore

bu restauratae ersetzt durch Ergänzung durch Sekretär repurgatae

bv Textergänzung über der Zeile durch Sekretär doctrinae

bw Textergänzung über der Zeile tenet

bx Textergänzung am linken Rand durch Sekretär item bis desyderare,

by Textergänzung über der Zeile etiam

bz Anmerkung am rechten Rand vom Hofbibliothekar Sebastian Tengnagel Lazii libri alii

ca Textergänzung über der Zeile durch Sekretär habere dicitur

cb Folgt gestrichen omnes

cc Folgt gestrichen apti

cd Textergänzung über der Zeile durch Sekretär coniicit:

ce Textergänzung in der Zeile durch Sekretär *

cf Der Stern diente als Hervorhebungszeichen

cg Folgt gestrichen se posse pe

ch recta ersetzt durch Ergänzung durch Sekretär honesta

ci Folgt gestrichen Mittas Domino Mathesio, hic deinde ad eum, a quo hasce literas accipiet

cj Textergänzung am linken Rand durch Caspar von Nidbruck tradas bis Gallo

ck Handwechsel zu Caspar von Nidbruck

cl Anmerkung am rechten Rand vom Hofbibliothekar Sebastian Tengnagel Flaccus


Sachapparat

2 Vgl. 521110. Tatsächlich ist der Brief am 10. November verfasst, nicht am 9., wie Nidbruck angibt.

3 Vgl. den Leihschein der Abtei in Brixen vom Januar 1552, ÖNB Wien: Cod. vind. 9737i, Bl. 15r-16v.

4 Vgl. den Bienenvergleich in Flacius' Brief an Hartmann Beyer vom 7.3.1553, 530307.

5 Nikolaus Gallus war zu dieser Zeit noch in Magdeburg, sollte jedoch im September 1553 nach Regensburg zurückkehren, um dort das Amt des Superintendenten zu übernehmen. Vgl. Voit: Gallus, 207f.

6 Eine erste stofflich-methodische Ordnung der Kirchengeschichte, wobei Nidbruck sie als strenge Verfallsgeschichte begreift, die in drei Teilen die Irrtümer in der Lehre, im Ritus und in den Sitten der Prälaten und Kirchendiener darstellen soll.

7 Georg Major wurde durch sein Eintreten für Werkgerechtigkeit ein Gegner von Gallus und Flacius im Streit um die Gnadenlehre. Vgl. Preger: Flacius 1, 373-380 und Voit: Gallus, 179-187. Blendet Nidbruck diesen Streit hier aus?

8 Kein Werk Majors über die Messe in VD 16. Sein einziges historisches Werk in dieser Zeit: De Origine Et Autoritate verbi Dei, & quae Pontificum, Patrum & Conciliorum sit autoritas, admonitio hoc tempore, quo de Concilio congregando agitur, valde necessaria; additus est catalogus doctorum ecclesiae dei, a mundi initio, usque ad haec tempora, Witembergae: Lufft, 1550. [opac].

9 Nicolai Cabasilae De divino altaris Sacrificio Maximi De (ecclesiastica) Mystagogia, hoc est, de introductione ad sacra ecclesiae mysteria, seu sacramenta. Divi Chrysostomi & Divi Basilij Sacrificij, seu mißae Ritus, ex Sacerdotali Graeco. Gentiano Herveto Aurelio interprete. Venetijs: Bruciolus, 1548. [opac].

10 Pellicanus starb am 6. April 1556.

11 Nidbruck selbst.

12 Catalogus [opac] und Scheda 521110A.

13 Vgl. 521110.

14 Der folgende Absatz am Ende des Konzepts fand sich in der Ausfertigung sicherlich auf einem Beiblatt zum obigen Brief. Gallus leitete das Schreiben an Flacius weiter, vgl. 531202.

XML: http://diglib.hab.de/edoc/ed000086/Wien/OeNB/530301_Nidbruck_an_Flacius.xml
XSLT: http://diglib.hab.de/edoc/ed000086/tei-transcript.xsl