531001
Matthias Flacius an Caspar von Nidbruck

Magdeburg, 1. Oktober 1553.

ÖNB Wien, Cod. Vind. 9737b, Bl. 3r-4v.

Autograph.

Papier, Format 2°.

Transkription: Bibl: Briefwechsel, 17 (1896), 10-12, Nr. 3.

Adresse: [9737b.4v] Doctissimo viro D[omino] Leopoldo Schvibermair, suo domino.

[9737b.3r] Serius omnino quam par fuisset, vir doctissime, tuis litteris prima Martii1 datis respondeo, tametsia tuae quoque admodum tarde mihi redditae sint; sed mora ea nihil neglectum opinor, & tu meas occupationes nosti, ut facile veniam huic peccato daturus sis. Sed ad rem. Quod ergo ad illum historicum conatum attinet, iam in eo praecipue sum occupatus, ut b idonei homines ad conficiendum id opus inveniantur, sumptusque eis certi constituantur. Ac bonam spem recte conficiendi negotii habeo, nam & scriptorem, hominem pium, stilo, industria ac iudicio valentem,2 ut etiam Gallus noster de eo iudicavit, iam habeo & sumptuum a quibusdam principibus aliqua spes affulsit. Erunt enim necessarii ut minimum floreni vel thaleri 500 annuatim in sexennium, quibus alantur quatuor homines, unus, qui stilo valeat & ea, quae scribenda erunt, scriptione complectatur, duo, qui tantum in inquisitione materiarum seu lectione occupentur illique scriptori materias iam paratas suppeditent, & quartus, qui in describendo aliisque vilioribus ministeriis huic conatui inserviat. Tibi vero & isti alteri bono viro aliisque piis maximae gratiae habendae erunt, qui adiuvabitis tum librorum inquisitione, tum &c alioqui consilio & quacunque re poteritis.

Credo, si praesentes bellorum turbae conquiescerent, & senior dominus3 sua reciperet, quod protinus opus hoc in Domini nomine inchoaretur, tametsi iam ferme ante annum quidam meo hortatu incepit, sed stylus eiusd aliquanto tenuior & infirmior [9737b.3v] est, quam vellem. Quod vero iam quosdam libros polliceris te missurum, si scires, quo mittendi sinte, gaudeo, sed dubitof, quem tibi locum praescribam, cum ignorem, in qua orbis terrarum parte nunc agas; dicam tamen de pluribus. Ratisbonae est M[agister] Nicolaus Gallus, Augustae D[ominus] Johannes Baptista Heinzelius senator, Noribergae M[agister] Hieronymus Besoldus, Lipsiae D[omini] Sarcerius et Alesius aut pharmacopola Johannes Recait in via Grimica, Vitebergae M[agister] Sebastianus Theo[doricus] 4, Wincemii gener. g Ad horum quendam miseris & significaveris, mea esse; ille porro recte curabit. Hosce vero qui sequuntur libros te mihi mittere velim. Primum quaecunque habes manuscripta de Boemicis controversiis et concilio Constantiensi & Basiliensi, multa autem te habere indicas huius generis.h i

Atque horum librorum missionem te maturare velim, nam praeter historicum conatum iam etiam illud ago, ut omnino Hussitarum scripta in ordine redigantur, & simul imprimantur & j nactus sum iam quaedam non pauca.5 Deinde mitte & illud Magdeburgensisk decani de vitiato statu curiae Romanae6 & si quae alia ab eo tempore invenisti. Curabo enim imprimi ea ad publicam utilitatem, sicut hactenus non pauca tum hic edidi, tum Basileam, ut ederentur, misi. Habeo & ego quaedam eiusdem generis, quae fortasse cum isto tuo recte simul edentur. Postremo cupio et illa tria impressa opuscula videre, quae polliceris: Episcopi Gurcensis Balbi de coronatione ad Carolum V. Imperatorem7, Dominici de dominicis Brixiensis de reformatione Romanae curiae8, Maphei Vegii Landensis dialogum9

Ex libris D[omini] Lazii10 a te nominatis nullum proinde optarim videre, quam librum epistolarum historialium Pontificum & fundationes monasteriorum; sed an simus impetraturi, tu forte melius nosti.l

[9737b.4r] Nominavi libros, quos te mihi mittere cupio; plures autem causae sunt, cur id primo quoque tempore fieri optarim, quas etiam superius utcunque attigi; prima quod iam statim darem perlegendos ei, qui scriptionis operam sustinebit; secunda, quod controversias Boemicas & scripta in ordine redigo; postrema, quod aliqua ex illis curarem imprimi. Exspecto eiusmodi vetera etiam monumenta ex Anglia11 & quibusdam locis Boemiae; nam & m scripsi in eas partes, & aliqua mihi spes facta est, ut te tanto minus pigere debeat, si & tu tua mittas. Valde autem optarim, te mihi significare,n quaenam monasteria et quas bibliothecas inspexeris, quo ego, qui eodem studio delector, non sumam inanem operam iisdem inspiciendis. Saluta illum alterum amicum, iuva opus Domini strenue, tuum nomen et locum et bene in Domino Jesu vale. Calendis Octobris 1553. Tuus Illyricus o.


Kritischer Apparat

a Folgt gestrichen ego quoquae

b Folgt gestrichen sumptus

c Textergänzung über der Zeile durch Matthias Flacius &

d Textergänzung über der Zeile durch Matthias Flacius eius

e Textergänzung über der Zeile durch Matthias Flacius mittendi sint

f signi ersetzt durch Ergänzung durch Matthias Flacius dubito

g Folgt gestrichen Peto vero ut

h Textergänzung über der Zeile durch Matthias Flacius multa bis generis.

i Anmerkung am linken Rand Bohemica scripta et de Concilio Constantiensi et Basiliensi

j Folgt gestrichen conqui

k Anmerkung am linken Rand Magdeburgus Decanus de vitiato Curiae Romae statu.

l Anmerkung am linken Rand Lazii Epistolarum PP. et fundationes Monastes.

m Folgt gestrichen spes

n Folgt gestrichen ubio nam loci

o Anmerkung Illyricus


Sachapparat

1 Vgl. 530301.

2 Gottschalk Prätorius.

3 Kurfürst Johann Friedrich von Sachsen war nach seiner Absetzung durch Kaiser Karl V. und der Inhaftierung am 1. September 1552 in die Freiheit entlassen und in sein nun auf Sachsen-Weimar beschnittenes Herzogtum zurückgekehrt, am 24. September wurde er in Jena empfangen. Friedrich Hortleder: Von Rechtmässigkeit, Anfang, Fort- und endlichen Außgang deß Teutschen Kriegs, Keyser Carls deß Fünfften, wider die Schmalkaldische Bundsoberste, Chur- und Fürsten, Sachsen und Hessen und J. Chur- und Fürstl. G. G. Mitverwandte. Vom Jahr 1546. biß auff das Jahr 1558, Gotha: Endter, 1645, 961-966 [opac] ; Burkhardt: Freund, bes. 86-95; Bauer: Johann Friedrich, 34. Vermutlich spielt Flacius hier auf eine Wiedereinsetzung in alte Rechte und Besitzungen an - Johann Friedrich hatte u. a. die Universität Wittenberg verloren. Zur Gründung der Universität Jena als neues Wittenberg vgl. Bauer: Gründung.

4 Sebastian Dietrich/Theodoricus, in Wittenberg 1537 immatrikuliert, war zu dieser Zeit Professor der Arithmetik in Wittenberg und wurde am 1. Mai 1554 erstmals zum Rektor der Universität gewählt. Matrikel Wittenberg 1, 167 und 291f.

5 Hubertus Languet hatte Nidbruck am 28. October 1553 mitgeteilt, dass auf Grund der Zerstörungen in den Hussitenkriegen kaum Schriften in den böhmischen Klosterbibliotheken erhalten seien, allein im Kollegium Karls IV. seien einige zu finden. Er habe den Vorsteher des Kollegiums Thaddeus Hagecius ab Hayek (Nemicus, 1525-1600, der spätere Astronom und Arzt Kaiser Rudolf II.) gesprochen, der nach Fürsprache einiger edler Herren Flacius Husmanuskripte überlassen habe, die dieser zu einem bestimmten Termin zurücksenden sollte, doch sei dieser bereits verstrichen. Cod. Vind. 9737i, Bl. 43r-v. Vgl. Mencik: Nydbrucks Verhältnisse zu den Calixtinern. Zu den aus dem Collegium Carolinum nach Wien gewanderten Handschriften vgl. Schwarzenberg: Karolinum, 97-102.

6 Flacius fügte seinem "Catalogus" den Traktat "De squaloribus Romanae curiae" hinzu, der um 1403 von Matthaeus von Krakau (um 1335-1410), Bischof von Worms und Professor an der Universität Heidelberg, verfasst wurde, ihr ursprünglicher Titel lautete wohl "De praxi curiae Romanae", vgl. die Neuausgaben Seńko: Mateusza z Krakowa, 72-122 und Miethke/Weinrich: Quellen, 60-164. Zur Entstehung dieser kirchenkritischen, gegen die Simonie Bonifaz IX. gerichteten Schrift vgl. Haller: Papsttum, 483-524; Boockmann: Rezension, 611; Heimpel: Matthäus; Heimpel: Vener 2, 695-732; Verfasserlexikon 6 (1987), 172-182; Nuding: Matthäus von Krakau, 146-173. Vermutlich war der königliche Protonotar Job Vener an der Herstellung beteiligt, vgl. Heimpel: Vener, 2, 700f. Fast zeitgleich wurde aber auch der polnische Gelehrte Peter Wysz aus Radolin als Mitarbeiter ins Spiel gebracht. Vgl. Kałuża: Eklezjologia, 160-165 und Kałuża: Autor, passim, die Diskussion zusammengefasst bei Nuding: Matthäus von Krakau, 154-165. Flacius gab, seiner Handschrift folgend, einen "Doctor Lurtzen" als Verfasser an, als Entstehungzeit etwa das Jahr 1460, doch war er von Nidbruck in 540823 auf den tatsächlichen Autor hingewiesen worden. Catalogus testium veritatis, Basileae: Oporinus, 1556, 970. [Online]. Die Zuschreibung zu "Dr. Lurtzen" findet sich in einigen Handschriften, die zudem anachronistische Fragmente integrierten (die Marburger und Erfurter Handschriften enthalten Passagen zu den Päpsten Johann XXIII. und Martin V.). Hierzu bereits Franke: Matthäus von Krakau, 69f. Zum ersten Mal war der Traktat bereits 1551 von Woilfgang Wissenburg veröffentlicht worden: De reformatione ecclesiae Petri de Aliaco Cardinalis Cameracensis. Item, de squaloribus curiae Romanae. Libelli ante annos, centum et quinquaginta ferè conscripti, nostroque seculo utilißimi, Basileae: Nicolaus Bryling, 1551. [opac]

7 Hieronymus Balbus: Ad Carolum V. Imperatorem de Coronatione, Luguduni: Gryphius, 1530 [opac]. Vgl. Aschbach: Universität 2, 167.

8 Eine Schrift des Brixener Bischofs Domenicus an Papst Pius II., von Flacius aufgenommen: Catalogus testium veritatis, Basileae: Oporinus, 1556, 940-942. [Online] .

9 Maphei Vegii, sva aetate oratorum Principis, inter inferiora corpora, scilicet Terram, Aurum, et superiora, praesertim Solem, elegantissima disputatio. Eivsdem De miseria et felicitate Dialogus, Basileae: Cratander; Kruffter, 1518, [opac].

10 Vgl. 521110.

11 Flacius stand im Briefverkehr mit John Bale und Alexander Alesius, vgl. 531128 und 540701.

XML: http://diglib.hab.de/edoc/ed000086/Wien/OeNB/531001_Flacius_an_Nidbruck.xml
XSLT: http://diglib.hab.de/edoc/ed000086/tei-transcript.xsl