531128
Matthias Flacius an Caspar von Nidbruck

Magdeburg, 28. November 1553.

ÖNB Wien, Cod. Vind. 9737b, Bl. 5r-11v.

Unterschrift von Flacius. Briefausfertigung von Marcus Wagners Hand.

Papier, Format 2°. Bl. 5r-11v, 7 Bll., Bl. 10v-11v vacat, Bl. 7r enthält 531200.

Transkriptionen:

Transkription in Ausschnitten: Schaumkell, 27 Anm. 3.

Kommentar: Diener: Centuries, 46f.

[9737b.5r] S[alutem]. Doctissime vir et frater in Domino carissime, ante omnia maximopere a te peto et contendo, ut hanc meam extemporariam scriptionem, quoniam nunc diligentius scribere non vacabat, boni consulas. Id sane, quod optas, perinde ex tali atque accuratiore cognoscere poteris. Ad litteras tuas1 vere primo huius anni ad me missas respondi circiter ante duos menses2 inscriptasque D[octori] Leopoldo Schuuibermeier3 Witebergam ad M[agistrum] Paulum Eberum, sicut praeceperas, misi nec dubito, te iam id responsum vel accepisse vel brevi accepturum esse. Inde ergo prolixius sententiam meam, de quibus voluisti, cognoscere poteris. Quod porro ad secundas T[uae] H[umanitatis] litteras4 attinet, per hunc tuum Hubertum Burgundum5 missas,a contuli quidem diligenter cum eo de toto illo negotio, sicut praecepisti, nec dubito, quin ille tibi meos sermones diligenter perscripturus sit.6 Verum ne tuo sancto voto utilissimoque conatui desim, exponam tibi et ipse mearum cogitationum summam quam brevissime potero.

[9737b.5v] Primumb igitur, quod ad ordinem historiae in quo nonnihil dissentimus7, attinet, video, utramque rationem aliquid commodi et incommodi prae altera habere. Mea illa perpetua series magis quiddam historicum prae se ferret plusque fidei haberet quam illa tua, quae mere πολέμιϰον scriptum ac veluti ex instituto contra Papam directum efficeret. Praeterea plura etiam utilissimaque pervestigaret et exponeret, quae ad Papam eiusque controversias nihil attinerent, quibusque vix in altera forma scripti locus esse possit. Scio enim omnino multa varia eaque utilissima hincinde ex tenebris erui in historiamque referri posse, quae si non ad controversias cum Papa, at certe ad alias haereses refutandas veritatemque illustrandam essent plurimum profutura, et video sane proh dolor! aetatem nostram haeresium feracissimam,c nec minus nos contra alias pestes quam contra Papam armari oportere.8 Contra tua ratio ad hoc vel in primis utilior esse videretur, quod aliquanto accuratius prolixiusque maculae ac errores Antichristi depingi illustrarique eo ordined possent. Vix enim videtur illa mea historica series admissura, ut cum tanto taedio et ordinis temporum perturbatione prolixi velut catalogi certaminum cum [9737b.6r] Papa, scriptorum contra Papam, reprehensionem eius scelerum subinde repererentur ac inculcarentur, quae tuus ordo, dum velut in communes locos singulas historiae partese coniicit, summa commoditate reciperet. Eminebunt etiam magis singulae materiae, si in sua loca distribuantur, quam si ad temporum seriem subinde aliis aliae admiscendae erunt. Gratissimum sane id et utilissimum lectori erit, si in singulis locis sui generis res in unum congestas simul velut in cumulo deprehendet, alibi scilicet probationem verorum dogmatum, alibi confutationem falsorum, alibi vituperationem morum spiritualium seu cleri, alibi caeremoniarum acervum, alibi schismata et bella a papis excitata.

Quare si contingere id, quod cuperem quodque utile esset, posset, utramque sane historiam contexi optarim, prius tamen illam meam, qua confecta non difficulter posset illa iam comportata materia in istos tuos quasi communes quosdam locos partiri et distribui, sive id quasi indice solummodo quodam faciendum esset, ut lector in priorem historiam remitteretur, sive res integre prolixeque denuo exponendae essent. Atque hactenus de ordine operis.f Porro quod ad librorum librig necessariorum ad tale institutum copiam attinet, quaerendi sane illi ex omnibus mundi partibus essent, ad quam quidem rem non tantum fidorum hominum ministerium, sed et sumptus haud contemnendi essent pernecessarii. Video enim [9737b.6v] etiam mediocres homines vix aliquid laboris suscipere velle, nisi praesens pecuniariaque merces eis promittatur. Scripsi hactenus ad multos etiam vere pios, ut quidem ego statuo, homines de meo conatu petiique, ut me in investigatione librorum iuvarent; nemo tamen ferme hactenus quicquam opis attulit praeter tuam humanitatem et Palatinum Otthonem, superiore anno ea de causa in Italiam eram profectus, ut et ipse bibliothecas Venetas inspicerem et Vergerium,h aliosque quosdam pios ac doctos homines ad adiuvandum hunc conatum excitarem. Polliciti illi quidem large sunt, ac duo seu tres quidem etiam nominatim missuros se mihi Dantis monarchiam9 sero pollicebantur, verum nemo omnium illorum quiquam hactenus vel misit vel brevi se missurum esse significavit. Affulserat quaedam spes consequendi ex Anglia haud pauca vetera monumenta huic nostro instituto necessaria. Cum enim catalogum Balaei10 percurrissem totque ibi vetustissimosque autores ecclesiasticos et historicos nobis ignotos legissem, scripsi ad eum una cum clarissimo viro D[omino] Doctore Alesio11, cui aliqua cum eo vetus amicitia intercesserat, ac re exposita petiimus, ut et consilio nos iuvaret et libros ad eam scriptionem necessarios tum indicaret, tum etiam, si posset, mitteret. Verum acciderunt istae turbae subitae, quae nobis omnem spem adipiscendi inde quicquam eiusmodi scriptorum praecidunt.12 Spero tamen fore aliquando, ut adhuc ea provincia pium magistratum habeat nobisque pateat. Reliquum ergo esse videtur, ut hic in Germania [9737b.8r] saltem hoc tempore vetusta monumenta conquiramus. Ego quidem occasioni, ubi se offerret, minime deero; idem et tuam praestantiam facere et gratissimum et utilissimum est. Optarem etiam T[uam] H[onestatem] in Hungariami 13 ad aliquos industrios homines scribere, qui eiusmodi inquisitionem adiuvarent, tametsi T[ua] H[onestas] haud dubie et in aliis regionibus suos habeat, quibus id recte demandare possit. Ne vero pius iste conatus diutius differatur, mihi valde placet, ut quoad alia scripta conquirantur, istis, quae alioqui extant haberique possunt, utamur. Semper enim facile erit inventis addere et ex novis autoribus, si quae minus recte scripta fuerint, corrigere. Hactenus de librorum inquisitione; quam tamen ut T[ua] H[onestas] tanto melius adiuvare possit, mitto ei, ut petiit, quosdam catalogos librorum, qui mihi tanquam necessarii in mentem venerunt.

Iam de rationej aggrediendi operis pauca dicam. Indico sane et ego verum esse, quod T[ua] H[onestas] scribit, hunc nostrum conatum non unius hominis esse, sed plures oportere suas operas ad conficiendum tantum opus conferre.14 Iudico etiam me ad eam scriptionem parum aptum esse, quod et stylo praesertim tantae historiaek necessario destituar et labores non ita multos perferre possim et denique in tam varias curas tuendae veritatis distrahar.15 Quare iudico omnino necesse esse, ut cum aliquo domino agatur, qui mediocre stipendium in aliquot annos paucis aliquot collegis in hoc opere occupatis constituat. Puto autem debere esse unum inter alios, qui et eruditione et stylo valeret eaque omnia, quae scriptione comprehendenda essent, pertexeret, duos porro qui materias undique conquirerent et comportarent illique scriptori in ordinem digerendas apum instar apportarent, quartum denique illis tribus, qui scribae tantum officio fungeretur, hominem leuioris doctrinae [9737b.8v] addere possemus. Hi quatuor collegae quingentis florenis annuatim facillime ali possentl 16 et ne rem plane quae ad effectum perducatur, impossibilem esse putes, iam egi cum Palatino Otthone Henrico, qui admodum cupit istam historiam conscribi meque ultro ut opus promoveam, hortatur ac, ut spero, facile aliquam partem sumptuum suppeditabit, nec quidquam nunc magis in hac quidem parte opto a Deo, quam ut Elector17 in sua vel aliquatenus redeat. Spero enim illum promptissime conatum hunc adiuturum esse pro suo erga pietatem et litteras studio. Est etiam hic Ludimagister, nomine Godescalcusm, homo meo sane et M[agistri] Galli iudicio ad talem scriptionem admodum idoneus. Nam & stylum habet tum facilem, tum latinum, tum denique et gravem, et iudicio multum valet et demum laboris plurimi est; taceo enim pietatem, quam hic quoque pernecessariam esse nemo dubitat.n Locutus est cum eo tuus Hubertus, qui tibi de eo haud dubie suum iudicium perscribet; mittam etiam brevi aliquod eius scriptum, unde de hominis ingenio coniecturam facere possis. Quare in hac etiam parte vide, si quid consilii aut auxilii omnino invenire potes. Ego quidem certe meliorem rationem aggrediendi negotii non video. Utinam iam vel ducentos tantum florenos habere possemus pro ipso scriptore cum uno tantum adiutore, quoad turbae istae in meliorem statum redigerentur. Exspecto quotidie responsum a Palatino. Ego quidem mihi ex ista, summa nihil plane expeto et tamen libenter, quacunque ratione potero opus adiuvabo.18

Mitto meum catalogum, quandoquidem eum tantopere videre cupis; fortassis etiam brevi typis excudetur; neque enim iam quicquam amplius habeo, quod addam.19 Vide tamen obsecro, ne istud ex[9737b.9r]emplar intereat, quo si alterum, quod adhuc apud me est quodque brevi Basileam mittere cogito, in itinere perierit, istud haberi possit; neque enim aliud ullum habeo. Quod porro ad eius praefationem attinet, cogitavi sane et ego saepe de o admonitione ac petitione ad omnes pios ac doctos facienda, ut iuvarent quacunque ratione possent istum conatum, praesertim autem librorum inquisitionem.20 Sed illud me rursus ab eo consilio absterret, quod expertus sum hactenus, quam parum nostri homines tali cura afficiantur, cum quidem ad non vulgares viros ea de re scripsissem. Quare vereor, ne nihil aliud tali publica admonitione efficiamus, quam ut papistas de nostro consilio praemoneamus et ad opprimenda talia monumenta excitemus; quare cogito eiusmodi admonitionem modis omnibus omittendum esse.21 Possumus alioqui privatis litteris illud idem agere apud eos, quos aiiquid posse existimaverimus. Quodsi tu diversum sentis, amabo fac me quam primum de hac re certiorem, ne prius Basileam cum alia praefatione mittatur. In animo habeo, ut nuper scripsi, omnia Bohemica seu Hussitica scripta in certos tomos redacta imprimi curare,22 si modo esset, qui typographorum egestatem aliquo munusculo sublevare vellet. Nam vix alioqui credo eos suo sumptu impressuros, propterea quod minus vendibilia fore videntur. Quare si quae eius generis aut habes aut adhuc congregas, fac obsecro [9737b.9v] ad me deferri, tametsi et alios ad historiam necessarios ad me mitti utile esset, quod quoquo se res modo habuerit, mihi eius historiae praecipua cura incumbet. AventinusBavaricus historicus scripsit duas historias, alteram titulo illustratam Germaniam, alteram Ecclesiasticam historiam. Utraque adhuc extat apud Bavarump, Germaniam illustratam vult brevi curare edi princeps. Sed quia quaedam de Genealogia ducum Bauariae putat in suum praeiudicium cadere posse, ideo tradidit eam filio iurisprudentis Eckii Oswaldo Eckio Leonhardi Eckii filioq corrigendam. domino Hundtor Vereor, ne corrigat non tantum illa genealogica, sed etiam ecclesiastica, ut est inimicissimus verae pietati, et sunt plurima ecclesiastica in ea ipsa historia, ut ex primo tomo bibliothecae Gesneri23 apparet. Quare valde optarim Lazium24 vel T. H. nomine regis petere eius sibi copiam fieri et utramque quam primum describere. Ecclesiasticam sane eius historiam tibi vel praecipue commendo, ut videas, ut eam nanciscaris, quoquo demum modo potes. Est in aula Bavari consiliarius meus amicus, nomine Albertus Reiffenstein25, qui fortassis libenter adiuvabit.26

Optarim sane etiam aliqua Lazii describi, si sumptus adessent.s Est isthic quidam nomine Laurentius Zadesius27, meus gentilis, qui proxima aestate fuit artium decanus. Credo eum discipulos habere aut alioqui certe familiares scholasticos, ut facillime descriptionem necessariorum librorum adiuvare possit. Vereor sane, ne non possimus ea habere, cum voluerimus, praecipue autem Pontificum epistolas28 putarem describendas, tametsi omnia istius non viderim. Putas tu uir optime praecipua scripta & controuersias posse [9737b.10r] referri ad scismata; est istud quidem aliquid, sed tamen ego eas controversias et pluris facio et maiores fuisse puto, cum falsa Antichristi dogmata oppugnata sunt, ut controversia Hus, Wiclef, Valdensium, qui ferme soli hisce 400 annis puriorem doctrinam habuerunt. Balaeus dicit quoque, gravissima certamina pro puriore religione fuisse, tum in Anglia, quando primus Gregorius eo suum Pseudo-Augustinum29 misit, tum, aliquando post, cum Bonifacius, qui alioqui Germanorum Apostolus a multis vocatur, in Germaniam a Papa missus est.t Eos enim veterem sinceritatem verae religionis in papatum in hisce regionibus frustra multis etiam sanguine repugnantibus commutasse. Hactenus tumultuarie, ut ex tempore alteri dictare potui, T[uae] H[onestati ] meas cogitationes exposui, alias Deo volente idem diligentius faciam. A tua caritate vero illud summis plane quibus possum precibus oro atque contendo: primurn ut pergas sedulo adiuvare istud sanctissimum institutum, sicut incepisti, deinde ut tuae valetudini aliquanto magis, quam hactenus te fecisse audio, parcas, ne non lente sed praecipitanter festinando minus, quam alioqui posses, cursus conficias et non tam te Vita, quam ecclesiam Christi fideli ministro et nutricio spolies. Quare vide obsecro te tum per salutem tuam, per Dei gloriam ac ecclesiae incolumitatem, ut tuae valetudinis summam curam habeas. Vale in Domino Jesu feliciter.u 4. Calendisv Decembris T[uae] P[otestati] deditus Theodorus Henetusw


Kritischer Apparat

a Anmerkung am linken Rand Languetus

b Anmerkung am linken Rand Ordo

c Anmerkung am linken Rand Aetas nostra haeraesium feracissa (signate Quirites)

d ea ratione ersetzt durch Ergänzung über der Zeile durch Marx Wagner eo ordine

e Textergänzung am rechten Rand durch Marx Wagner singulas bis partes

f Abschnittszeichen von anderer Hand eingefügt

g Textergänzung am rechten Rand durch Sekretär libri

h Anmerkung am linken Rand Vergerius

i Textergänzung über der Zeile durch Marx Wagner in bis Hungariam

j Anmerkung am rechten Rand von Sekretär ratio operis

k Anmerkung am linken Rand Illyrius mephim se fate historiae scribae

l Textergänzung über der Zeile ali possent

m Anmerkung am linken Rand Godscalci stylui

n Textergänzung am linken Rand durch Marx Wagner taceo bis dubitat.

o Folgt gestrichen ea

p Textergänzung am rechten Rand durch Marx Wagner apud Bavarum

q Textergänzung am rechten Rand durch Sekretär Oswaldo bis filio

r Textergänzung am linken Rand durch Caspar von Nidbruck domino Hundto

s Anmerkung am linken Rand Lazii quaedam describi [?]

t Anmerkung am linken Rand Calumniae in Sanctum Augustinum Anglorum Apostolum et Gregorium Magnum et Sanctum Bonifacium.

u Handwechsel zu Matthias Flacius

v Folgt gestrichen Septembris

w Kommentar von der Hand des Hofbibliothekars Tengnagel Quoties nomen Proteus mutat M. Flaccius Illyricus.


Sachapparat

1 Vgl. 530301.

2 Vgl. 531001

3 Die Briefe an Nidbruck wurden über Schwiebermeier verschickt, vgl. 530301 und 531001.

4 Vermutlich 531012.

5 ADB 17 (1883), 692f.; Béatrice Nicollier-de Weck: Hubert Languet (1518-1581). Un réseau politique international de Melanchthon à Guillaume d'Orange, Genève 1995. [opac].

6 531201 Brief Languets an Nidbruck vom 1.12.1553.

7 Vgl. 530301 und 531012.

8 Flacius plädiert gegen eine auf den Niedergang der Papstkirche gerichtete Geschichtsschreibung, da so die Häresien aus dem Blick geraten, die einen großen Nutzen in gegenwärtigen Kontroversen besäßen. Damit stellt er die innerprotestantischen Streitigkeiten über die Kontroverse mit der altgläubigen Kirche.

9 Dante Alighieri: De Monarchia libri tres. Basel 1559., Vgl. 521110.

10 Scriptorum illustrium maioris quam nunc Angliam et Scotiam vocant catalogum. Ipswich, 1548 (enthält nur fünf Centurien), Basel, 1557-1559. Neudruck: Index Britanniae scriptorum: quos ex variis bibliothecis non parvo labore collegit Ioannes Baleus, cum aliis, Oxford 1902, ND New York 1989. [opac].

11 Vgl. 531001 Es handelt sich um die erste Anbahnung eines Kontaktes zu John Bale, mit dem Flacius in Basel intensiv an der Ausgabe der papstfeindlichen alten Gedichte arbeiten wird. Varia doctorum Piorvmq́ve Virorum, De corrupto Ecclesiae statu, Poemata, Basileae: Lucius, 1557. [opac] Vgl. Hillas: Elias, 17; Hartmann: Humanismus und Kirchenkritik, 68-72.

12 In der Zwischenzeit scheinen Flacius Nachrichten von den Verfolgungen der Protestanten unter Kgn. Maria von England im Jahr 1553 erreicht zu haben.

13 Nidbruck hatte sich am 26. November 1553 an Zabertinus, Bischof von Grosswardein, gewandt; ÖNB Wien: Cod. Vind. 9737i, Bl. 62r.

14 Vgl. 530301.

15 Vgl. die Consultatio 540300A u. 540300B.

16 Vgl. 531001

17 Kurfürst Ottheinrich von der Pfalz.

18 Später musste sich das Kollegium der Zenturiatoren gegen Vorwürfe, v.a. von Justus Menius, wehren, dass sie die eingesammelten Gelder veruntreuen würden.

19 Der Erstdruck seines "Catalogus testium veritatis" erfolgte 1556. Catalogus testium veritatis, Basileae: Johannes Oporinus 1556. [opac], [Online]. Bei der Sendung handelt es sich um die noch heute in Wien befindliche Niederschrift von Marcus Wagners Hand, ergänzt mit Flacius' autografen Verbesserungen und Zusätzen: ÖNB Wien: Cod. Pal. Vind. 11591. Vgl. Menhardt: Verzeichnis 1, 7.

20 Vgl. 531012.

21 Letztlich wird das Vorwort des „Catalogus“ dann doch die Gedanken der im Frühjahr 1554 verfassten „Consultatio“ (540300A) aufnehmen.

22 Vgl. 531001.

23 Conrad Gesner: Bibliotheca universalis, sive Catalogus omnium scriptorum locupletissimus, Tiguri: Froschoverus, 1545-1555, [opac].

24 Vgl. 521110.

25 Vgl. ADB 27 (1888), 692.

26 Die von Johannes Aventin selbst vorgenommene Reinschrift seiner "Annales" war in den Besitz von Leonhard und Oswald Eck übergegangen. In der Hofbibliothek Herzog Albrechts in München befand sich kein Manuskript, dagegen gleich zwei unvollständige in den Fuggersammlungen (Clm 219 und Clm 220) und zwei noch stärker verstümmelte in der Bibliothek Pfalzgraf Ludwigs in Heidelberg (heute Clm 283 und 287), die allesamt für die Edition von 1554 zu Rate gezogen wurden: Annales Boiorum libri septem, Ingolstadij: Weissenhornius, 1554 [opac]. Vgl. Hartig: Hofbibliothek, 157-160.

27 Der gebürtige Slowene Laurentius Zadesius war 1553, 1555 und 1562 Dekan der Artistenfakultät in Wien. [Online]. Zadesius war 1546-1549 Lehrer an der protestantischen Schule der niederösterreichischen Stände in Wien, sollte aber später zum alten Glauben zurückkehren und zum Passauer Offizial ernannt werden. Vgl. Simoniti: Humanismus bei den Slowenen, Wien 2008, 269f., 312; Aschbach: Universität 3, 387 u. 389. Im Stadtarchiv Regensburg ist ein Briefwechsel zwischen Flacius und Zadesius erhalten.

28 Vgl. 530301.

29 Augustinus, Bischof von Canterbury (gest. 604), vgl. Bautz 1 (1990), 272 [Online].

XML: http://diglib.hab.de/edoc/ed000086/Wien/OeNB/531128_Flacius_an_Nidbruck.xml
XSLT: http://diglib.hab.de/edoc/ed000086/tei-transcript.xsl