540300
Matthias Flacius an Caspar von Nidbruck

o. O., Frühjahr 1554.

ÖNB Wien, Cod. Vind. 9737b, Bl. 31r-32v.

Der Nachsatz von Flacius' Hand verweist auf eine Datierung nach 531200. Briefausfertigung von Wagners Hand.

Papier, Format 2°.

Transkription: Bibl: Briefwechsel, 17 (1896), 21-24, Nr. 8.

[9737b.31r] Salutem a Domino, unico omnium hominorum saluatore. Eximie vir et patrone observande. Scripsi ad te iam ternas literas1, misi etiam Catalogum2 meum. Ex quibus omnibus tuam excellentiam clarè et perspicue meam sententiam de iis omnibus, de quibus cupivit, intellecturam esse non dubito. Quare de eadem materia porro ad tuam praestantiam scribere non opinor necesse esse quoad T[uae] H[onestatis] novum responsum videro. Scripsi quidem aliquanto prolixius novam consultationem de scriptione istius historiae, deque fructibus inde ad Ecclesiam Dei et pios proventuris.3 Quam eò confeci, ut iis Dominis, quorum opem ad hanc rem implorare in animo habeo, aliquanto plenius et clarius totum institutum ac consilium meum proponere possim, eosque tanto facilius ad talem benignitatem seu liberalitatem pelliciam. Eam consultationem T[uae] H[onestati] iam non misi, quod ipsa meum institutum plus satis pernovit ex meis literis, ut supra dixi, quodque etiam ad promovendum salutare opus sua sponte prona ac parata est. Mittam tamen aliâs si eam petieris. Nunc accipe hic brevem quidem sed admodum insignem ac Ecclesiae Dei necessariam historiolama 4 a me rudi et inepti stylo utcunque delineatam. Plures haud dubie tales ac penè infinitae [9737b.31v] historiae ex vetustis monumentis, si deligentes in ea re homines haberemus, sique necessarii sumptus adessent, erui possent, quò studiosius & tua charitas et omnes boni hoc pientissimum opus promovere debent.

Habeo deliberationem Fridericib Caesaris istorum avi de tollendis Germanicae Ecclesiae oneribus a curia Romana ipsi impositis Moguntiae anno 1441 habitam,5 de qua aliquid parvum in fine Clemangisc una cum epistola Friderici legis, eam quoque si cupis T[uae] H[onestati] descriptum mittam.6 Non dubito porro serio te id agere, ut libros ad eam scriptionem necessarios conquiras. Scripsi quoque aliquoties de Aventina bibliothecad eiusque duobus voluminibus, nempe illustrata Germaniae et ecclesiastica historia a condito orbe.7 Quam tibi rem cordi esse non dubito.

Monuit vero interea me amicus quidam de iisdem scriptis, quod tibi iam indicabo. Est Norimbergae Senator quidam, nomine Georgius Romanus8 f, homo ut non studiosissimus pietatis, ita vetustorum monumentorum, quin et omnigenae vetustae supellectilis mirus amator et indagator. Is adhuc vivo Aventino curavit sibi illustratam Germaniam (cuius summarium indicem in primo tomo bibliothecae Conradi Gesneri in Johanne Aventinog legere potes), nescio, an etiam ecclesiasticam historiam describi, veri simile mihi est, eum pro suo eiusmodi rerum studio et ecclesiasticam historiam habere et a morte Aventini pleraque vetusta monumenta ad se pertraxisse, ex quibus Aventinus suam historiam collegerat.

Ab eo igitur homine [9737b.32r] cupio te, quacunque demum ratione potes, vel ad paucos menses eas historias extorquere et statim describi curare; omnino essent ad nostrum institutum mire utiles. Non puto autem tibi eum quicquam tale negaturum, praesertim cum tantum negotii nunc vobis cum eo senatu sit propter istud commune bellum. Age igitur Christo favente et tenta id efficere, in quo profecto non parvum momentum totius negotii situm est. Atque de hoc hactenus.

Quod autem me in proximis litteris de Peutingerorum bibliothecah monueras,9 eius quoque rei meminero. Libros quos eiusmodi colligis cupio te ad me mittere. Ego tibi illud contra bona fide polliceor me id acturum et Deo volente effecturum, ut ea scripta vel vivo vel mortuo me non in alterius manum, quam eius, quem quam maxime id opus adiuvare posse ac velle intellexero, perveniant, tametsi et iam mihi in conficiendo meo catalogo10, quem quotidie non inutili accessione augeo, usui esse possent tua quoque monumenta. Id etiam sedulo ago, ut omnes Hussitici libri in ordinem rediganturi 11 & alii etiam veteres contra Papam imprimantur.

Scripseram nuper de nostro ludimagistro Godescalco12, quem idoneum esse ad talem scriptionem existimo, quod et stilo et pietate et iudicio et firma valetudine multique laboris patiente sit praeditus. Eius tibi orationem tuus Burgundus nuper, ut credo, misit, unde et tu de eius orationis filo iudicare possis. Valde optarim nosj vel illi soli conficere posse annuum stipendium ad centum thalerorum, quo abstractus a schola huic rei totus vacaret. Nam si modo principium aliquod fecissemus, ac opus inchoatum esset, [9737b.32v] facilius porro auxilia a potentibus impetraremus. k Moverentur enim non parum ipso quasi aspectu inchoati operis fidemque nobis haberent rem serio agi, et non fucum solummodo quendam ac praetextum extorquendae pecuniae eis proponi.

Quare amabo, si et tu vel consilium vel auxilium nosti, in eo ecclesiae Dei ne desis. Res profecto longe maxima in longe minimo momento hic vertitur. Nam si sane usquam principium medio plus est, tum profecto in primis hic iam.

l Scripseram nuper de Alhacism perspectiva13, si haberin potest, adhuc eam peto. Curabo, ut in communem usum in publicum prodeat. Librum Caroli Magnio contra sanctorum invocationem, nancisci non possum, sed videre percupio, quare amabo mitte.14 Curabo Deo volente, ut hac estate p multa poemata vetusta contra Papam Basileaeq excudantur.15 Vale in Domino Jesu, qui te diutissime incolumem conservet amen.


Kritischer Apparat

a Anmerkung am linken Rand Historiola Illyrici

b Anmerkung am linken Rand Friderici III Imperatoris deliberatio de tollendi oneribus Curiae Roma. 1442.

c Anmerkung am linken Rand Clemangis.

d Anmerkung am linken Rand Aventini Bibliotheca

e Anmerkung am linken Rand Illustrata Germania Aventini et Ecclesiastica Historia

f Anmerkung am linken Rand Georg Romanus multa Aventini habuit.

g Textergänzung über der Zeile durch Matthias Flacius in bis Aventino

h Anmerkung am linken Rand Peutingeri Biblioth.

i Textergänzung über der Zeile durch Matthias Flacius Id bis redigantur

j Textergänzung am linken Rand durch Matthias Flacius nos

k Folgt gestrichen moti m

l Handwechsel zu Matthias Flacius

m Anmerkung am linken Rand Alhazen perspectiva

n Anmerkung am linken Rand Illyrici manus>

o Anmerkung am linken Rand Caroli M. lib. contra SS. invocation

p Folgt gestrichen omnia ne

q Anmerkung am linken Rand Poemata contra Papam.


Sachapparat

1 Vgl. 531128, 531200, 540223.

2 Flacius hatte den "Catalogus testium veritatis" noch nicht in der Druckversion, sondern in einer Abschrift von Marcus Wagner mit dem Brief 531128 verschickt. Heute ÖNB Wien, Cod. Vind. 11591.

3 Bibl: Briefwechsel 18 (1897), 22, Anm. 3 sieht hierin die Münchner Abschrift (540300B) des Gutachtens, doch ist sie nur eine nahezu wortgetreue Übersetzung der Flacius’ zuzuschreibenden Consultatio 540300A. Als gebürtiger Kroate war er des Deutschen nicht so mächtig, als dass er den „Radtschlag“ hätte selbst verfassen können. Flacius kann sich hier also auf die Consultatio selbst beziehen, wenn er mit den vorherigen Arbeiten die Ausführungen in 521110 und 531128 meint oder aber die in die Widmungsvorrede des Catalogus testium veritatis, Basileae: Oporinus 1556, Bl. α5r-α8r [Online], aufgenommene, überarbeitete Version der Consultatio, die zwar viele Passagen wörtlich übernimmt, arbeitsorganisatorische Fragen aber ausspart und eleganter, mit Anspielungen auf klassische Schullektüre um finanzielle Beteiligung wirbt.

4 Es kann sich nur handeln um: Historia certaminvm Inter Romanos Episcopos & sexta[m] Carthaginensem synodum, Africanasq[ue] Ecclesias, de primatu seu potestate Pape, bona fide ex authenticis monumentis collecta, Basileae: Oporinus, 1554, [opac]. Die Übersendung bestätigt Nidbruck in seiner Antwort 540313. Das Werk muss druckfrisch gewesen sein, denn die an den Dogen von Venedig gerichtete Vorrede ist auf den 1. März 1554 datiert. Vgl. Preger: Flacius 2, 553.

5 Die Beratungen der deutschen Gesandten auf dem Mainzer Reichstag 1441, die forderten, als Bedingung für die Anerkennung des Papstes (Eugen IV.) auf eine Erledigung der deutschen Gravamina zu dringen. Vgl. Deutsche Reichstagsakten 15, 623-630. Diese Gravamina lagen Flacius handschriftlich vor: Cod. Guelf. 367 Helmst., Bl. 29r-31r (nach der alten, fehlerhaften Paginierung Bl. 27r-29r). Er selbst hatte sie autograf übertitelt: "Articuli ad reformationem Ecclesiae". Aufgenommen in Catalogus testium veritatis, Basileae: Oporinus, 1556, 458-469. [opac].

6 In Cod. Guelf. 367 Helmst. folgt nichts von Nikolaus von Clemange und kein Brief Friedrichs, sondern eine Prophetie Hildegards von Bingen (Bl. 31v-38r) und Ausschnitte aus dem Rapularius des Heinrich Tocke (Bl. 38v). Allerdings ist dieser Codex aus verschiedenen Handschriften zusammengesetzt.

7 Zu den Aventinhandschriften, die Flacius vorlagen, vgl. 541006.

8 Georg Römer, Nürnberger Ratsherr. Über ihn konnte nichts ermittelt werden.

9 Vgl. 531012.

10 Catalogus testium veritatis, Basileae: Oporinus, 1556 [Online].

11 Vgl. 531128.

12 Prätorius wird erwähnt als Schreiber der Zenturien in 531128.

13 Vgl. 531200.

14 Mit großer Gewissheit wünschte sich Flacius die von Theodulf, Bischof von Orléans zusammengestellte und auf Kapitularien aufbauende Schrift zur Bilderfrage, die "Libri Carolini", die in einer Edition Jean du Tillets vorlagen: Elias Philyra (= Jean du Tillet): Opus inlustrissimi et excellentissimi seu spectabilis viri Caroli Magni ... contra synodum, quae in partibus Graeciae pro adorandis imaginibus gesta est, Paris 1549, [opac]. Vgl. 540313 und 540414 sowie Hartmann: Humanismus, 257, Freeman: Opus Caroli (MGH Concilia 2,1), 78 und Turner: Du Tillet, 54f. Nr. 8.. Allgemein zu den "Libri Carolini" und Theodulfs Position siehe Freeman: Theodulf of Orleans, Mitalaité: Libri Carolini und Hefele: Conciliengeschichte 3, 694-717.

15 1555 erschien eine Sammlung antipäpstlicher Traktate und Gedichte: Antilogia Papae, Basileae: Oporinus, 1555, [opac]. Eine reine Gedichtsammlung erschien dann 1557: Varia doctorum Piorvmq́ve Virorum, De corrupto Ecclesiae statu, Poemata, Basileae: Lucius, 1557, [opac]. Vgl. Preger: Flacius 2, 554. Flacius hatte allerdings bereits 1552 eine knappe, nur 34 Blatt umfassende Sammlung von antipäpstlichen Gedichten veröffentlicht: Pia quaedam vetustissimaque poemata, partim antichristum, eiusque spirituales filiolos insectantia, partim etiam Christum, ... celebrantia. Cum præfatione Matth. F. Illyrici, Magdeburgae: Lottherus, 1552, [opac].

XML: http://diglib.hab.de/edoc/ed000086/Wien/OeNB/540300_Flacius_an_Nidbruck.xml
XSLT: http://diglib.hab.de/edoc/ed000086/tei-transcript.xsl