540313
Caspar Nidbruck an Matthias Flacius

Augsburg, 13.-14. März 1554.

ÖNB Wien, Cod. Vind. 9737i, Bl. 102r-v.

Autographes Konzept.

Papier, Format 2°.

Transkription: Diener: Centuries, 409f.

[9737i.102r] Illyrico datum 14. Martii 1554. ex Elchingen.a 1

Salutem in Christo et felicem studiorum successum, amice in Domino carissime. Accepi quas sine datum cum historia certaminum etc. et nonnullis libellis ad me misisti.2 Credo et meas tibi redditas esse, quas paulo ante ad D[ominum] Magistrum Nicolaum Gallum transmiseram.3 Respondebo igitur sigillatim. Consultationem de fructibus ex instituto tuo proventuris etc. cuperem videre, licet propositi tui adhuc sim memor.4 Quae in posterum habebis parata iam ad excudendum, non est quod ad me mittas. Scribas saltem, quid expectandum nobis sit; libellos etiam, quos meo nomine isthinc colligis, sive tui sint sive aliorum, non est opus, ut litteris coniungas, sed tantum indicem insere, quid pro me isthinc serves, nam cum integer fasciculus erit, tum ego mittam expensas et significabo, quo mittendi; possent intercipi et eo loco fraudi forent. Litteras tuas non nisi certis hominibus committas ea inscriptione et forma, ut hactenus. Habes registrum librorum Magdeburgensium; quae deerunt, rogo, ut per aliquem studiosum adolescentem conquirantur. Potes ad me, si lubet, mittere deliberationem Frederici Caesaris5, sumptus, quos facies in transcribendis huiusmodi libris, refundam lubens. Quod de Aventino scribis,6 ego ipse non parum laboravi in conquirendis iis libris, sed nihil adhuc profeci: spero me successu temporis habiturum, quae ullo pacto conquiri possunt. Vidi quaedam et scio apud quos, sed occassio captanda. Curabo nihilominus etiam interpellari Norinbergensem7 per suos concives aliquot viros bonos. De illa ecclesiastica Aventini historia nihil adhuc audivi, legi tamen in fragmentis nuperrime quaedam, quae a tuo proposito non longo abhorrent. Nec desinam pro commoditate instare, prudenter et caute procedendum, et tu cave apud quemquam mei facias mentionem, quisquis ille sit, licet non iniquus aut malevolus aestimator nostrorum laborum alioquin futurus esset. In Peutingerorum bibliotheca8 admodum pauca reperies eaque impressa; cum mihi otium dabitur, perlustrabo et quae existimabo ad rem facere, sumam accomodato. Sum iam in profectione, in qua praeter negotium commissum spero me amplius quam 30 bibliothecas easque totius Germaniae et antiquissimas et celeberrimas perlustraturum idque solo studio promovendi pios et rectos conatus, nec laboribus nec sumptibus parcam nec redibo Dei beneficio vacuus.9 Quae usui non dabuntur, curabo in iis locis meis sumptibus describi. Haec omnia scias me tibi communicaturum, non exigua sit accessio talium autorum in dies, neque enim cesso. Tu solum cogites de certa ratione mittendi remittendique, curantur haec per mercatores plerunque negligentissime; quapropter scripsi nuperrime de interponenda per mercatorem cautione. Reperientur forte brevi quaedam apud Magistrum Nicolaum Gallum, et si tibi ita consultum videatur, forte non esset abs re, si studiosus aliquis adolescens, percupidus eius rei, instituti vestri conscius et in hoc negotio parumper exercitatus ad Magistrum Nicolaum Gallum veniret paulo ante festum pentecostes, spero enim circa id tempus eo me Dei beneficio venturum.10 Huic ego mea communicarem et committerem, ostenderem etiam, quid in unoquoquo libro ego deprehenderim causae deserviens, et qua ratione quid eliciendum putem, quae alioquin per litteras tractari nequeunt. De sumptibus non esset magnopere laboraret; quae ad reditum necessaria essent, ego suppeditabo et curarem, ut per Bohemiam proficiseretur et a quibusdam amicis meis11 collecta reciperet atque ad vos adferret. Coram plura secum possem conficere quam scribendo. Quod de centum thaleris annuis Godescalco12 tribuendis scribis, ego meum ἐπιβάλλον μέрος cum aliquot bonis viris lubenter conferam. De imprimendis libris Bohemicis13 mallem aliquos mercatores vel opulentos typographos hoc onus expensarum in se suscipere, quam te aut doctos alios, qui in ordinandis ac distinguendis dirigendisque libris toti eritis occupati, et certe meo iudicio illa ipsa scripta Vicleph14 et aliorum sobrie tractanda, urgent alicubi nimis communionem bonorum, et forte alia scabiosa reperiuntur, quia homines fuerunt nec tanta lux, quanta hodie, quare ecclesiis recte sentientibus forte prius offerendi illi libri vel pia censura atque commotione illi loci notandi, ne occasio calumniandi vel fanaticis spiritibus ansa vera dogmata depravandi praebeatur; comparanda sunt non pauca in iis praesertim, quae ad posteritatem transmittuntur. Cupio a te proxime scire, num acceperis, quae ad te mittenda erant ex Bohemia, quorum indicem habeo.15 Scias plura conquisita esse, si modo certiores nos reddas de fideliter et mature imprimendis et deinde remittendis secure ad illa loca, unde ille studiosus eos accipiet dato chirographo. [9737i.102v] Si vos talem isthinc non habeatis, quem mittatis aut quo carere possitis, ego nihilominus perquiram, qui ad vos veniat et de me meisque monumentis pluribus vobiscum agat. Significa tamen proxime, quid facturi sitis, quid, qua ratione edituri. Te cuperem omnino sumptus typographicos fugere et vel principem vel rempublicam aut bonorum aliquot mercatorum sodalitium id in se recipere. Urgendum esset coeptum negotium multis de causis atque impedimentis, quae Satan iniiciet.b Quare prius necessaria prae paramentis providendum. Si tibi mea tenuitas et pro loco inexhausti sumptus, bonorum quoque iactura hoc praeterito bello essent nota, facile me excusares.16 Non tamen desinam pro meis angustiis piorum virorum tenuitatem sustentare, principes cohortandi et magistratus de vestris ministerio, fructu et labore sibi conscius. Deplorarem certe nostrum sive piorum statum, nisi cogitarem, servatori et domino redemptori nostro nato vix in toto diversorioc locum in praesepi datum, quo caput reclinaret. Sed erimus aliquando in futuro saeculod reges, quia cohaeredes Christi sumus. Interea non cessemus pro viribus agere negotium Domini et absolvere stationem. Orabitis pro me, ut me gubernet et conservet in tanta mole ac diversitate negotiorum hoc tempore periculosissimo. Scripsi, si recte memini, proxime ad te habere quendam doctorem medicum Alhacis perspectivam, qui mihi rettulerit se ab haeredibus Vogelii emisse 20 fl. et aliquando se edere velle cum aliis nonnullis eiusce generis scriptis.17 Mitto libellum, qui Carolo Magno18 adscribitur, sed dubium est et mihi non fuit verisimile, audio praeterea in parlamento Parisiensi ἀрχιγрαμματεῖον, nomine du Tillet, qui fratrem habeat studiosum antiquitatis, et quod forte inde liber prodierit,19 neque per omnia neque ab omnibus probetur, ut ipse legendo senties. In Gallis ex archivis non pauca erui possent, si quis esset ibi harum rerum studiosus; nam pragmaticas saepius erexerunt cum summis pontificibus Romanis, quorum iugum reges nonnunquam paene universum excusserunt, nonnunquam foverunt contra imperatores Romanorum nempe Avioni.20 Tu cogita, si quid inde corradi possit; ego quoque, si cessent hi tumultus bellici, ero memor, ut cum studioso adolescente agam. Tu, si ad me scribas, scribas prolixe; nullum enim mihi taedium iniicies et significa, quid edere velis. Cupio et illa poëmata vetusta21 excudenda et alia, quae erunt, quam primum publicata videre. Et vel privata vel publica exuscitatio, quoad id velis modo, ad consimilem conquirendi laboreme non oberit, ut puto; nam non suppriment talia, cum ut plurimum ignorent, quid librorum servum hoc pecus et rude, a vera pietate et litteris alienissimum in bibliothecis habeat. Tractatus, quos dicis te habere, quaeso cures edi, nempe Marsilii de translatione imperii22 quem et ego habeo, item Theoderici a Niem de investitura episcopatuum et abbatiarum,23 similem ego habeo incerti autoris ex tempore Leonis imperatoris scriptum. Cuperem prolixam enumerationem legere eorum autorum, quos habes et quos desideras, nam ego in inquirendo minus laborarem. Accipies a nobis aliquot tuis amicis; hos boni consulas. Deum pro nobis ores et pergas in negotio Domini strenue, hic nos ad nominis sui gloriam et ecclesiae salutem custodiat. Datum Augusta, 13. Martii 1554.


Kritischer Apparat

a unsichere Lesart ex Elchingen.

b Textergänzung am linken Rand durch Sekretär multis bis iniiciet.

c Textergänzung am linken Rand durch Sekretär toto diversorio

d Textergänzung am linken Rand durch Caspar von Nidbruck in bis saeculo

e Textergänzung am linken Rand durch Sekretär ad bis laborem


Sachapparat

1 Diese schwer leserliche Angabe bleibt auch inhaltlich unklar, da der Brief laut Ortsangabe am Ende des Schreibens in Augsburg und nicht in Elchingen bei Ulm verfasst wurde

2 Vgl. 540300.

3 Nach den Recherchen Victor Bibls befindet sich dieser Brief nicht in der Wiener Sammlung.

4 Diese Consultatio ist 540300A.

5 Hierzu 540300.

6 Vgl. 531128 und 540300.

7 Der Nürnberger Ratsherr Georg Römer besaß angeblich eine "Germania illustrata" Aventins, vgl. 540300.

8 Vgl. 531012.

9 Vgl. 540414 aus Köln.

10 Pfingsten war am 13. Mai 1554. Auf diese Ankündigung hin reiste Flacius selbst nach Regensburg, um Nidbruck - vergeblich - zu treffen. Vgl. 540607

11 Zu den Beiträgern in Böhmen gehörten u.a. Matthias Collinus v. Choterin, mit dem sich Nidbruck in brieflichem Austausch befand. Siehe unten in diesem Brief, vgl. 531201, Bibl: Briefwechsel 18 (1897), 204 und Schulte: Beiträge, 79. Nidbruck hatte auch den Geschichtsschreiber Martin Kuthen (Cuthaenus) von Springsberg (gest. 1564) wegen lateinischer Husschriften angeschrieben, doch war dessen Antwort am 29. Dezember 1553 negativ (ÖNB Wien, Cod. Vind. 9737i, Bl. 74r-v). Zu diesem vgl. František Palacký: Würdigung der alten böhmischen Geschichtsschreiber, Prag 1830, 269-272.

12 Vgl. 531128.

13 Vgl. 521110, 531001, 531128.

14 Vgl. 521110.

15 Das Verzeichnis der Bibliothek Lobkowitz auf Hassenstein, mitgeschickt mit dem Brief des Matthias Collinus aus Prag, 27. December 1553 (ÖNB Wien: Cod. vind. 9737i, Bl. 75r).

16 Brief Nidbrucks an Georg Tanner vom 22. Juni 1555 (ÖNB Wien: Cod. vind. 9737i, Bl. 243): "Ego certe solus lubens, tibi sumptus suppeditarem; sed cum maximas impensas in dies cogar facere, nihil intra quiquennium a rege adhuc perceperim clementiae, orbatus sim parentibus, imputes, bellis vastata sint haereditaria feuda et agri, ipse coniicere potes, quam parum sit integrum."

17 Flacius hatte in 531200 die "Perspectiva" des Alhazen als eine Abschrift von einem weiter nicht näher benannten Vogel angefordert. Wer der Mediziner ist, der sie von den Erben des nun augenscheinlich verstorbenen Vogel für 20 Gulden gekauft hatte, ist unbekannt. Der Druck der "Perspectiva" erfolgte 1572 in Paris ohne Beteiligung von Flacius. Vgl. 531200.

18 Vgl. 540300.

19 Es gab zwei gleichnamige Brüder Jean du Tillet, die zudem beide 1570 starben. Vgl. Kelley: Jean du Tillet, 339f. Sie gehörten mit Étienne Pasquier, Pierre und François Pithou, Antoine Loisel und Claude Fauchet zur “historical school of the parlement of Paris”. Der ältere Jean du Tillet hatte den Vaterstitel Sieur de la Bussière erhalten und war "greffier civil" des Parlaments sowie kgl. Rat. Er gilt als Begründer der Schule des französischen Rechts, was zu einem größeren Interesse an archivalischen und diplomatischen Quellen des Mittelalters führte. Vgl. auch Brown: Du Tilet, 1-57. Nidbruck meint aber den jüngeren, Bischof von Brieux (1553-1564) und Meaux (1564-1570). Vgl. auch TRE 7 (1980), 536. Der ältere du Tillet schrieb ein eusebianisches Chronicon „De regibus Francorum“ (1539) und erstellte die "editio princeps" der „Lex Salica“: Libelli seu decreta a Clodoveo, et Childeberto, & Clothario prius ædita, ac postremum a Carolo Magno [...] emendata, auctaque plurimum, [Paris: 1550?]. BL London: C.28.a.20. Als der Streit zwischen König Henri II und Papst Julius II. um die Konzilsfrage und die französische Italienpolitik eskalierte, suchten beide Du Tillet und – weit militanter – Charles Dumoulin (der die Zenturien ebenfalls auf Vermittlung Nidbrucks aktiv unterstützte, vgl. 540300A) Quellen, die päpstliche Machtanmaßungen dokumentierten. Aus dieser Zeit stammt die vom jüngeren du Tillet vorgenommene Edition der "Libri Carolini", bekannt auch als "Opus Caroli" und damit Karl dem Großen zugeschrieben. Zu diesem Werk zur Bilderfrage von Theodulf, Bischof von Orléans (750-821) und bedeutendster Berater Karls des Großen nach Alkuins Tod, vgl. 540300, Hartmann: Humanismus, 257 und Freeman: Opus Caroli (MGH Concilia 2,1), 77-81.

20 Zur pragmatischen Sanktion von Bourges 1438, die zur Verfestigung des gallikanischen Kirchensystems führte, vgl. LMA 7, 166f.

21 Vermutlich die erste, knapp gehaltene Ausgabe der Sammlung mittelalterlicher antipäpstlicher Gedichte durch Flacius: Pia quaedam vetustissimaque poemata, partim antichristum, eiusque spirituales filiolos insectantia, partim etiam Christum, ... celebrantia. Cum præfatione Matth. F. Illyrici, Magdeburgae: Lottherus, 1552, [opac]. Eine erweiterte Ausgabe erfolgte erst 1557: Varia doctorum Piorvmq́ve Virorum, De corrupto Ecclesiae statu, Poemata, Basileae: Lucius, 1557 [opac], vgl. 540300.

22 Der Traktat "De translatione imperii" des Marsilius von Padua fand Eingang in die von Flacius publizierte Antilogia Papae, Basileae: Johannes Oporinus, 1555, 210-260 [opac]. Vgl. 521110 und Hartmann: Humanismus, 123.

23 Dietrich von Niem (um 1340-1418) war ein päpstlicher Kanzleibeamter, vgl. ADB 23 (1886), 671f. Seine hier erwähnten "Privilegia aut iura imperii circa investituras episcopatuum et abbiatiarum" beruhten auf dem Fund der falschen Investiturprivilegien für Karl den Großen und weiteten sich um 1413/14 zu einer quellentreueren Kompilation, seinen "Cronica" aus, die wiederum mit Glossen angereichert wurden. Theoretischer und auf die Herrscherpflichten angelegt ist sein "Viridiarium imperatorum et regum Romanorum". Vgl. Pivec/Heimpel: Niem, 1-122; Heimpel: Niem, 239-243. Flacius lag die "Cronica" in einer handschriflichen Abschrift vor: Cod. Guelf. 367 Helmst., Bl. 39r-67r. Vgl. Nieheim: Cronica (MGH Scriptores, 10,5,2), XXXVII-XXXIX. Sie fand als "Privilegia" Erwähnung in: Catalogus testium veritatis, Basileae: Oporinus, 1556, 935 [opac]. Ihr erster vollständiger Abdruck erfolgte bei:Simon Schardius: De iurisdictione, autoritate, et praeeminentia imperiali, ac potestate ecclesiastica, déque iuribus regni & imperii, Ac Potestate Ecclesiastica, Basileae: Oporinus, 1566, 785-859 [opac]. Auch die in derselben Handschrift Cod. Guelf. 367 Helmst., Bl. 38v überlieferte Merksammlung Heinrich Tokes "Ex sylva locorum Henrici Token" geht auf Dietrich von Niem zurück. Vgl. Nieheim: Cronica (MGH Scriptores, 10,5,2), XXXVIII.

XML: http://diglib.hab.de/edoc/ed000086/Wien/OeNB/540313_Nidbruck_an_Flacius.xml
XSLT: http://diglib.hab.de/edoc/ed000086/tei-transcript.xsl