540908
Matthias Flacius an Caspar Nidbruck

Köln, 8. September 1554.

ÖNB Wien, Cod. Vind. 9737i, Bl. 128r-v.

Sekretärsausfertigung.

Papier, Format 2°.

Transkriptionen: Bibl: Briefwechsel, 18 (1897), 221f, Nr. 16.

Adresse: [9737i.128v] Clarissimo et prudentissimo viro D[omino] D[octori] Casparo a Nidbruck, Regiae Romanae M[aiestatis] consiliario, suo Domino ac patrono plurimum observando, Pragae aut Viennae aut ubi est.

[9737i.128r] S[alutem]. Clarissime vir et patrone plurimum observande, ex quo a nobis hinc discessisti, nullas plane litteras accepi, nisi quas Spirae,1 ni fallor, scripsisti. Caeterum duas epistolas, quas proxime Gallo dedisti mihi mittendas, interiisse vereor. Scribit alioqui ille, pauca quaedam sibi data, quae mihi mittat, quod non sine ingenti dolore accepi; nam opus est inchoatum, operae adsunt, sumptus frustra fiunt, quandoquidem instrumentis destituimur. Quod si alibi inventi sunt meliores artifices, hoc ipsum scire quam primum cupimus. Scribit idem, me debere venire media ferme hieme, sed quam mihi illa peregrinatio sit tali tempore futura commoda tum propter valetudinem tum propter varias occupationes, tutemet iudicare potes. Ad haec certa dies constitui non potest, quare verendum, ne tolerato tanto labore ibi mensem frustra sedeam et demum re infecta (ut Homerus loquitur) vacuus navigem. Quare rectius vel cum propius esset, alicubi subito evocaret vel cum in Juliacum, quandoquidem in itinere recto sumus. Torquebis te, vir clarissime, ut opinor, horum mysteriorum interpretatione; sed conficti ioci sunt; volui tibi melancholiam nonnihil excutere. Salutat te noster Lythodius2 et Aechtius,3 qui voluerunt, me tale quid serium confingere, quoniam tantum seriis intentus esse vis et a iocis penitus abhores. Expectamus a tua humanitate vicissim quippiam simile; omnino enim quam primum tuas litteras videre cupimus, ut sciamus, an tibi tam longa peregrinatio recte successerit, et incolumis domum sis reversus. Per Lipsicum mercatum comodissime litteras mittere potes, nam ibi erunt, ut opinor, quidam nostri mercatores. Vale feliciter meque in tuorum clientum numero numerare ac fovere perge. Coloniae, 8. Septembris 1554. T[uae] H[onestati] deditissimus Johannes Hoppius.


Sachapparat

1 Vgl. 540823.

2 Vgl. 540905.

3 Vgl. 540823, 540910 und 570710.

XML: http://diglib.hab.de/edoc/ed000086/Wien/OeNB/540908_Flacius_an_Nidbruck.xml
XSLT: http://diglib.hab.de/edoc/ed000086/tei-transcript.xsl