540910
Matthias Flacius an Caspar Nidbruck

Köln, 10. September 1554.

ÖNB Wien, Cod. Vind. 9737b, Bl. 13r-v.

Autograph.

Papier, Format 2°.

Transkriptionen: Bibl: Briefwechsel, 18 (1897), 223f, Nr. 17.

Adresse: [9737b.13r] amico1

[9737b.13v] S[alutem]. Clarissime vir, significavit Gallus noster, pauca sibi quaedam a T[ua] H[onestate], tradita esse, quae mihi mitteret, ex qua re plane ingentem dolorem concepi; nam cum laborem illum inceperimus, progredi non possumus sine tam necessariis instrumentis.2 In portu igitur ferme naufragium facere cogimur et sumptus in conductos homines frustra facimus.a Ipsi etiam collegae ut alacriores facti erantb spe istorum monumentorum, ita nunc, cum rem evanescere vident, animis collabuntur ac a me sese mendaciis lactari et circumduci statuunt, tametsi hominem de nomine non norint. Idem et aliis accidet, cum mox sentient, rem iacere ac negligi, seque a me pecunia arte emungi dicent. Hic quid ego laetitiae aut animi habere possim, facile ipsemet divinaveris, utpote quem et publicum damnum et scandalum et propria ignominia hinc perveniens excruciet. Quarec per Deum Jesum oro, ut vel mitti quam primum illa cures, quae plurima te habere indicasti vel saltem, si alium magis idoneum habes, significes, ne tantos hic conatus volvere et ad tam multos scribere deinceps etiam pergam. Indicavit quoque idem frater, expectari me ibi circa Novembrem, nimirum tuo mandato; verum oro, ut simul quoque cogites, quam commoda sit huic tenui et macilentod corpusculo futura tam longa hiberna peregrinatio,e qui quidem nec equos habeam nec talemf famulum nec alia ministeria ad talem laborem necessaria.3 Ad haec iis sum molestiis, curis ac laboribus obstrictus et implicatus,g taceo enim rem domesticam et familiam, ut mihi non nimium vacet peregrinari aut otiari. Quibus omnibus et illud accedit, quod tu mihi nullum certum diem condicere potes; quare verendum est vehementer, ne accidat sicut prius, ut vel expectare diu illic otiosus vel frustra sumpto tanto labore domum redireh infecta re cogar. Quare meo iudicio rectius feceris, ut vel cum ad Misnensem venis, me protinus evoces, vel cum ad Johannem Lythodium4 medicum seu eius dominum in transitu aut reditu, quia hac brevissimum iter est, me alloquaris. Cum aura nonnihil temperatior erit, ibo quocunque me vocaveris. [9737b.13r] Haec iamuti opinori tibi laeta futura nec ex hilari corde progredientia, prout necessitas flagitavit, scribere volui. Tu vero pro tua humanitate omnia in meliorem partem accipe et nostris etiam votis ac petitionibus, quantum ea certa ratione subnixa fultaque esse vides, annue, nisi totam rem omitti ac collabi vis; ego enim certe quomodo in instituto pergere alioquin possimus, haudquaquam video.j Responde quaeso quam primum. Dominus Jesus adsit tibi omnibusque suis, Amen!10. Sept. 1554. Coloniae.T[uus] Th[edorus] Hen[etus].


Kritischer Apparat

a Folgt gestrichen cogimur

b Folgt gestrichen sermonem

c Folgt gestrichen propior[?] propter

d Textergänzung über der Zeile et macilento

e Folgt gestrichen quidem

f Textergänzung über der Zeile talem

g Folgt gestrichen ut muli

h Folgt gestrichen cogar

i unsichere Lesart uti opinor

j Folgt gestrichen Dominus


Sachapparat

1 Neben dem Siegel.

2 Vgl. 540905 und 540908.

3 Vgl. 540908.

4 Vgl. 540823, 540905, 540908 und 570710.

XML: http://diglib.hab.de/edoc/ed000086/Wien/OeNB/540910_Flacius_an_Nidbruck.xml
XSLT: http://diglib.hab.de/edoc/ed000086/tei-transcript.xsl