541110
Matthias Flacius an Caspar Nidbruck

Köln, 10. November 1554.

ÖNB Wien, Cod. Vind. 9737i, Bl. 136r-v.

Ausfertigung von Wagners Hand.

Papier, Format 2°.

Transkriptionen: Bibl: Briefwechsel, 18 (1897), 237f., Nr. 22.

Adresse: [9737i.136v] Clarissimo viro D[omino] D[octore] Casparo à Nidebruck, regio R[egi] ae M[aiesta] tis consiliario, suo domino et patrono observandissimo.

[9737i.136r] S[alve]. Clarissime et prudentissime vir, scripsi ternas, ex quo binas tuas litteras (quarum alterae interiisse putabantur) accepi, in iis de omnibus, quae ad rem pertinebant, prolixe scripsi, non dubito, te iam recte eas vel iam accepisse vel brevi accepturum. Hic iam breviter illud tantum monere volui, videre mihi valde operae precium esse, ut si possibile est, quamprimum Cassander ad Tilium ablegetur.1 Nulla enim ratione, quod volumus, ab eo accipere poterimus. Ille enim ob veterem familiaritatem ab insciente et incauto accipiet, quod volet. Habebit etiam haud dubie facile apud divitem amicum iam sumptus. Fuit ante annum Tilius Romae, multa ibi accepit, ut nobis proxime inde scriptum est. Quare obsecro te propter Dominum, ut omni studio et cura id agas. Si sumptibus caret et rem serio agere volet, poterit vel hinc decem aut etiam viginti coronatos habere. Bene in Domino vale, qui te diu incolumem servet, et quam primum potes rescribe. Salutant te Hechtius2 et Gymnicus. Coloniae, 10. Novembris 54.

T[uus] Petrus Hopperus, si forte & huius amiculi nominis meministi.


Sachapparat

1 Die Entsendung Cassanders an Jean Du Tillet ist Thema in 541101 und 541101A. Vgl. auch Nidbrucks Schreiben an Cassander am 28. März 1555 (Cod. Vind. 9737i, Bl. 66v).

2 Johannes Echtius von Bachofen, vgl. 540823.

XML: http://diglib.hab.de/edoc/ed000086/Wien/OeNB/541110_Flacius_an_Nidbruck.xml
XSLT: http://diglib.hab.de/edoc/ed000086/tei-transcript.xsl