541215A
Kollegium an Nikolaus Gallus

Magdeburg, 15. Dezember 1554.

ÖNB Wien, Cod. Vind. 9737i, Bl. 141r-v.

Ausfertigung von Marcus Wagners Hand.Unterschriften des Unterzeichnenden.

Papier, Format 2°.

Siegel: Abdrücke der Siegel der Unterschreibenden Bl. 141v:

Transkriptionen: Bibl: Briefwechsel, 19 (1898), 103f., Nr. 25.

Adresse: [9737i.142v] a Casparus a Niedprug ut videtur.b literae φίλου a G[allo] .c Durantibus comitiis anno 1555.

[9737i.141r] Salutem a Domino Iesu unico omnium piorum servatore. Venerande Domine Magister, intelleximus, esse quosdam viros bonos, qui haud gravatim velint nobis commodare libros ad nostrum tibique notum institutum utiles, si noster senatus cautionem praestet vestro senatui, se curaturum, ut libri isti praefinito tempore restituantur, quod quidem neque iniquum neque iniustum nobis videtur.1 Bis enim iniustum esse iudicamus, commodantemd bono et sincero animo non tantum gratia, sed et re commodata privari. Verum te latere non arbitramur, quae sit nostrae semidemocraticae civitatis ratio, nempe quod ad totam multitudinem gubernatorume rem oporteat referri et bene explanari, ubi post longam moram parum decernatur, et quod non facile appendant cautionibus sigilla, nisi rem, de qua cavetur, coram habeant. Adde etiam, si dicendum est, quod eiusmodi res occupati aliis parum tum intelligant tum curent. Cum autem nobis commodissimum sit, ut nostrum institutum maturetur, clam habeatur et hoc tempore paucissimi resciscant: hic vero cavendi modus praeter alia etiam divulgationis, morae et aliarum rerum afferat incommoda. Ideo re deliberata et considerata censuimus ad te rescribendum rogandumque, ut apud illos bonos viros nostram agas causam, ut hac cautionis forma contenti esse velint.

Nos quinque, qui propriis manibus subscripsimus quique quasi collegium isti operi et laboratoribus praesumus, si libros, quibus indiguerimus, commodato ab illis bonis viris aeceperimus, cautionem propriis sigillis et subscrip[9737i.141v]tionibus praestabimus de librorum acceptorum fideli conservatione et restitutione ad tempus praefinitum. Eiusmodi cautione speramus, istos viros bonos contentos fore, siquidem agnoscimus, illos nihil postulare amplius, quam ut a communitate quadam fiat cautio, quae intermorientibus personis aliquibus maneat obligata et iure ad restitutionem postulari queat. Rogamus igitur te, venerande Domine Magister, ut, quoniam apud illos homines gratia et authoritate vales, si agnoscis, nos viros fide dignos esse, velis nostro nomine cum eisf, ut eiusmodi cautione deinceps mittenda contenti esse velint, siquidem ea nobis commodior sit et negotio nostro utilior &; illis viris bonis multo tutior et efficacior, quam ille prior. Datum Magdeburgae 15. Decembris anno a nato Christo 1554.

g Johannes Wigandus, pastor ad D. Huldricum in veteri Magdeburgo propria manu subscripsit.2

h Martinus Copus, medicinae doctor et civis Magdeburgensis propria manu subscripsit.

i Matthaeus Judex, minister ecclesiae ad D. Hulderichum in veteri Magdeburgo.

j Godescalcus Praetorius, rector Magdeburgensis.3


Kritischer Apparat

a Handwechsel zu unbekannter Hand

b Handwechsel zu Caspar von Nidbruck

c unsichere Lesart

d Textergänzung über der Zeile commodantem

e senatorum ersetzt durch Ergänzung über der Zeile gubernatorum

f istis viris bonis agere ersetzt durch Ergänzung über der Zeile eis

g Handwechsel zu Johann Wigand

h Handwechsel zu Martin Copus

i Handwechsel zu Matthaeus Judex

j Handwechsel zu Gottschalk Prätorius


Sachapparat

1 Vgl. 541215.

2 Erste offizielle Unterschrift von Wigand und Judex als Mitglieder des Arbeitsgremiums.

3 Jeweils mit Siegel. Von Flacius nur Siegel, ohne Unterschrift.

XML: http://diglib.hab.de/edoc/ed000086/Wien/OeNB/541215A_Kollegium_an_Gallus.xml
XSLT: http://diglib.hab.de/edoc/ed000086/tei-transcript.xsl