550101
Caspar von Nidbruck an Matthias Flacius

Augsburg, 1. Januar 1555.

ÖNB Wien, Cod. Vind. 9737i, Bl. 146r-v.

Autographes Konzept.

Papier, Format 2°.

Transkriptionen: Bibl: Briefwechsel, 19 (1898), 104-107, Nr. 26.

Adresse: [9737i.146r] ϕίλῳ de dato Augustae prima Januarii 55.

[9737i.146r] S[alutem] P[lurimam]. Precor, hic annus ecclesiae et bonis feliciter exeat. Scripsi ad te anno elapso, scilicet 28. Julii, 23. Augusti et 1. Novembris.1 Rescribe proxime, num redditae sint omnes nec ne. Iam respondeo ad ternas tuas ad me perlatas fere eodem tempore,a scriptas 5. Septembris, 6. Octobris et 7. Octobris;2 ad eas de 5. Septembris nihil respondeo, quia meas nondum acceperas. Iam tibi satisfactum non dubito: omnia tibi et studiosis et congeruntur et dabuntur usui; alios non sciam, qui huic ipsi rei studeant; sunt, ut semper scripsi, aliquot cistae refertae eiuscemodi libris,3 unde status ecclesiasticus cognosci per seriem queat- Id quidem verum est, supra quadringentos vel quingentos aut circiter in Germania pauca reperiri, sed aliunde petenda et, quia purior fuit forte tum ecclesiarum status, minus inhaerendum.b Venio ad eas de 6. Octobris.4 Nonc video, quomodo propius sim ad te accessurus, nam in illas partes tibi vicinas, quasd quas scribis, non sum venturus, quod sciam, quia iam alio soleo subinde avocari, et sunt ibi, qui ea confecturi sint in posterum, quae ego peregi tum temporis. Verum intelligas, me iam hic mansurum per comitia, et cum e sensero finem comitiorum, scribam ad te mature, ut ad G[allum] advoles, circa ver vel serpenti aestate quo et me spero venturum. Nolof autem ante diem a me condictam eo venias, quia parum sine mea praesentia efficietis. Ego scio, quid, quo loco tibi sit indicandum et tum de omnibus in genere. Idcirco nihil ad te hoc tempore mittitur, quia ver instat,g sed coram, si ea de re conferamus, omnia simul accipietis. Scripsi proxime,me cupere, ut per publicas personas agatur cumh libris propter varios hominum casus, et quod per vectores, utentes et alios diligentius curetur, quae publica censeantur.5 Magistratus vester aut scholarchae tibi vel etiam alteri tibi adiuncto poterunt mandatum dare sumendi ex meis libris, quae voletis, ita tamen, ut magistratus repromittat, se curaturum, ut post usum biennium vel triennium remittantur. Ego vicissim scripto cavebo, quod haec nemini fraudi sint futura; nam id tantummodoi facio ad maiorem cautionem et securitatem restituendorum librorum, si deus vel me vel te evocaret ex hac misera vita, et ut incutiam iis, qui libros tractaturi sunt, maiorem sollicitudinem in custodiendis. De tua fide et aliorum bonorum virorum nil quicquam dubito neque ita accipias volo; sed coram plura ea de re et ex me causas audies, quas neque tu ipse improbabis. Cum itaque tibi scripsero, quod faciam in posterum, opportune venias,j suffultus tali facultate tibi publico nomine facta, ut subscriptos scilicet libros publico nomine aut saltem aliquot privatorum honestorum virorum reipublicae vestrae,k qui simul et coniunctim curam custodiendorum et remittendorum in se suscipiant, eos auferas.l Tum aliquot vasa concedentur tibi, cautione eiuscemodim mihi relicta, sumptuum partem feram ipse lubens in transmittendis vel integrum etiam pretium, si ita opus sit. Non parcam enim sumptibus nec laboribus, addo quottidie plura et quia frequenter soleo in varias partes proficisi, pergam enixe ea de re inquirere. Admoneri quidem cuperem latissime, quid desideres, ubi esse et quomodo comparari posse credas. Adferas omnes litteras, quas ad te scripsi, tecum, cum a me vocatus fueris, idem ego facturus de tuis, ut Vulcano offeramus, facto extracto rerum memoriae dignarum.n o Scribis satis breves ad me melius [9737i.146v] et rectius, si omnes eos nominares autores, quibus adiutum te iri existimas. Facilior esset inquisitio, et simul in pervestigatione corradi possint, nam qui aliis distrahitur occupationibus, non semper datur ad eiuscemodi loca remeandi occasio.p Nicolai de Clemangiis epistulas faciam simul cum aliis accipias.6 De Dugone7 nihil adhuc potui rescire, sed fiet in posterum, et si quid fit, habebis certo. De libris, qui Romae sunt, scripsi ad te superioribus meis,8 quod transcriptio et longam moram, infinitos sumptus et ad eam rem aptos desideret, studioso perito iniungendum, qui extrahat, quae usui sint futuro. Ego, ut nuper scripsi, operam meam polliceor, ut autoritas ei comparetur et accessus, quin imo librorum copia in ipsismet locis tali studioso et vestri instituti conscio fiat non gravatim. Quod ad me et D[ominum] Haincelium de Wolffio scribis,9 deliberamus, qua ratione commode agatur: nihil videmus, quid certos nos q reddat. Quae r pastor Coronensis10 ad te, legi; si quid sit in illis partibus, quod certe vel pernihil vel perparum erit, curabo tandem conquiratur; novi et modum et homines idoneos, apud Turcas, Moscos et alias habeo amicos, qui operam mihi in conquirendis polliceantur. Omnino necesse est conveniamus et exacte de iis rebus conferamus; ubi consuluerimus, tum ei operi historico manus firmius admovebitur, et ego apud Graecos & alios curabo hoc negotium commodius. Gesnerus a te provocandus est s variae lectionis. Urgebo, prodeant acta Francofortensia, sed non talia sunt, ut tu existimas, quemadmodum ad te scripsi.11 Iam ad eas, quae datae sunt 7. Octobris, nihil respondeo, quia prius ea de re ad te plenissime. Litteras nemini mittam, nisi communi amico G[allo] , nisi certum alium habeam, qui recta ad te proficiscatur. Quas tu ad me voles dare, eidem G[allo] mitte, qui noverit, quo perferendi sint. In posterum respondeas ad singula capita meo exemplo. Vale in Domino, qui custodiat nos, proxime ad te de tempore, quo opportunus me convenire queas. Datae Augustae prima Ianuarii anno 1555.

Nic[olao] G[allo] . Scripsi ad te ante biduumt per Ammannum,12 a te responsum ad aliquot meas expecto, num scilicet vasa et litterae ad vos pervenerint. Has quaeso ad amicum proxima commoditate, et missionem librorum differ in meum ad vos adventum, qui Dei beneficio erit post comitia. Diem, quo ϕ[ίλιος] veniat, in posterum indicabo, ubi intellexero, quando hinc discessuri simus. Vale in Domino et amicos saluta plurimum. Augustae prima Januarii anno 1555.


Kritischer Apparat

a Textergänzung über der Zeile fere bis tempore,

b Textergänzung am linken Rand Id bis inhaerendum.

c Nihil ersetzt durch Ergänzung über der Zeile Non

d ut ersetzt durch Ergänzung über der Zeile quas

e Folgt gestrichen intellexero

f Nollem ersetzt durch Ergänzung über der Zeile Nolo

g Textergänzung über der Zeile quia bis instat,

h Textergänzung über der Zeile cum

i Textergänzung über der Zeile id tantummodo

j Venias itaque ersetzt durch Ergänzung am linken Rand Cum bis venias,

k Textergänzung am linken Rand reipublicae vestrae,

l Textergänzung über der Zeile eos auferas.

m Textergänzung über der Zeile eiuscemodi

n Textergänzung Adferas bis dignarum.

o Der Textzusammenhang dieser Einfügung ist unklar. Wir folgen der vorgenommenen Einfügung bei Bibl.

p Textergänzung am linken Rand Facilior bis occasio.

q Folgt gestrichen faciat

r Folgt gestrichen tu ad

s unsichere Lesart

t heri ersetzt durch Ergänzung über der Zeile ante biduum


Sachapparat

1 Der erstgenannte Brief vom 28. Juli 1554 ist verloren gegangen. Die beiden anderen vgl. 540823 und 541101.

2 Nidbruck listet die Flaciusbriefe 540905, 541006 und 541007 genau auf und zeigt an, worauf er bisher geantwortet hat, um Missverständnisse wie im letzten Jahr zu umgehen.

3 In Regensburg; vgl. 541101.

4 541006.

5 Nidbruck bezieht sich auf die in 541101 zuerst ausgeführten Ausleihbedingungen.

6 Vgl. 541006 und 550909.

7 Vgl. 541006.

8 Vgl. 541101.

9 Vgl. 541101.

10 Valentin Wagner, Pastor in Kronstadt (Braşov) in Siebenbürgen, vgl. 541006.

11 Nidbruck wünschte, dass Cassander und Nidbruck die Akten der Frankfurter Synode von 794 herausgeben, vgl. 541101.

12 Ammann hießen bekannte Familien in Zürich und Augsburg. Der Sohn des Zürcher Philologieprofessors und Bullingerkorrespondenten Johann Jakob Ammann (1500-1573), Jost Ammann (1539-1593), der später ein Maler wurde, war als Bote vermutlich zu jung, der Vater fällt auf Grund seines Standes als einfacher Überbringer an Gallus sicherlich aus. Vgl. NDB 1 (1953), S. 251f. [Online]. Der Augsburger Spruchdichter Erasmus Ammann starb 1556. NDB 1 (1953), S. 250 [Online].

XML: http://diglib.hab.de/edoc/ed000086/Wien/OeNB/550101_Nidbruck_an_Flacius.xml
XSLT: http://diglib.hab.de/edoc/ed000086/tei-transcript.xsl