550320
Caspar von Nidbruck an Matthias Flacius

Augsburg, 20. März 1555.

ÖNB Wien, Cod. Vind. 9737i, Bl. 194r-195r.

Autographes Konzept.

Papier, Format 2°.

Transkriptionen: Bibl: Briefwechsel, 20 (1899), 83-88, Nr. 29.

Adresse: [9737i.195r] Domino Magistro Flaccio Illyrico amico. Francofordiae apud Oporinum.

[9737i.194r] τῷ ϕίλῳ 20. Martii anno 55

Salve in Domino plurimum.a Accepib eodem fere tempore plurimas a te scriptas; nam dum in profectionibus hincinde fui, domum reversus quasc custodierant amici reddiderunt. Nollem in posterum, te per Bohemicum aut alios, quam perd G[allum] ad me tuas transmittere, nulla inscriptione, quam ϕίλός facta.1 e Et quamquam superioribus meis, 28. Julii,2 23. Augusti,3 1. Novembris4 et 1. Januarii5 de iisdem ipsis rebus ad te perscripsi magna ex parte, de quibus cupiebas certior fieri, repetam tamene et respondebo ordine ad tuas litteras, quod te quoque facere velim. Primum itaque ad tuas 14. Calendas Septembris scriptas, hoc est 19. Augusti,6 in quibus extractum habebas ex litteris Metelli7, lubens vidi et idem sentio, quod prius studiosum aliquem doctum, Romae commorantem et historici vestri instituti praemonitum facilius excerpere posse vobis profutura, quam si integra describantur sine iudicio, quiaf immensi laboris esset et multorum annorum.8 Vos eiuscemodi ingeniis magis abundatis, quam nos. Quod Metellus monet de Tylio,9 idem ego quoque sentio, conveniendumg adhortandumque esse, et si fieri queat, studiosum quendam ipsi adiungendum, qui litteris commendaticiis suffultus esset. Nam si alicuius eruditionis germanus adolescens ad ipsum mitteretur, virtutibus humanioribus imbutus et qui si necesse esset, Tilium sequeretur redderetque se familiarem, non dubito, quin Tilius quidvis communicaret. Scripsi ad Cornelium et Cassandrum et hortatus sum;10 sed multa, scio, obstant, quo minus id ipsis sit commodum. De ipsorum voluntate fies certiorh, si ad eos scribas quoque. Ex te scire cupio, num Metellus ad Almannum miserit volumen decretalium Innocentii III. opera cardinalis Cervini impressum.11 Nicolai pontificis epistulas quidammihi comparavit, sed nondum allatae sunt.12

2. Ad illas de dato 5. Septembris:13 quod petebas, accepisti a G[allo] .

3. Ad 8. Septembris14 datas nihil habeo. Quod hieme non veneris, fecisti prudenter. Aechtium et Lythodium vicissim saluta amanter.15

4. 6. Octobris16 quod scribis de bibliothecis, quae tibi non pateant, si eo facturus sum iter, ero eius rei memor. Nicolai de Clemangis epistulas17 habeo in meis manibus; scripsi Oporino,18 me missurum, si excudere velit.19 Historiai Dugonis est apud P[ataviensem] , ut ex alio intellexi.20 Porrigitur ad Constantini usque tempora; secutus est enim Eusebium. Captabo omnem occasionem conveniendi P[ataviensem] et extorquendi copiam libri. Quod de Huperto Langueto scribis, ego quoque idoneum iudico ac de meo aliquid contribuerem.21 Si habeas, qui ad Tilium proficiscatur, ego litteras sollicitabo hisce comitiis a Wirtembergensi, nam in studiorum & mei gratiam non denegabit, si tum mature à te admovear. Apud Juliacensem per Lithodium vel Echtium cura. [9737i.194v] 22 Hervagium23 concilia graeca excusurum confido, licet tardius, nam per Oporinum hortatus sum, ut et graecum textum latino coniungat;24 acquiescet, ut intelligo, nostro consilio. Quid ϕουγ.25 facturi sint, dubito; si quae habeant, perlustrabo, dum hic sum. In Moschovia j curavi indagari, num quid lateat, sed nihil intelligo. Calendarium ipsorum latine versum quidam26 ad me misit, invenies apud me. Initiumk anni faciunt a 1. Septembri, et plurimorum sanctorum graecorum nomina inseruntur nobis incognita. Alium librum curo transferri, quem tibi post etiam communicabo. In Corsicam per ambasciatorem Venetum curavi scribere, num quid de diversitate religionis ac rituum conquiri posset.27

5. Adl 7. Octobris28 exaratas: ais te longe uberiorem indicem paraturum; fac ad me, si quid augmenti accesserit.

6. Prolixe ad me 23. Octobris29 respondes per capita ad aliquot mearum litterarum. Cum Balaeo30 ipse agere poteris; m magnam habet memoriam rerum praeteritarum et in commemoratione annorum felicissimus. Dicebat mihi nuper, se ad me scripsisse et tibi et Alesio31 misisse; perquiras, rogo, de litteris, ne interceptae mihi fraudi sint. Cum Cassandro et Cornelio egi ut scripsisti, sin ipse expisceris, quid ipsorum ferant rationes. Quid ad duos codices petitos Palatinus responderit,32 significa; habet concionatorem Michaelem;33 is tibi praemuniendus, si quid illo loco effectum velis. Arnoldum Arlenium34 cura interpellari. Acta Francfortensis concilii non talia, qualia existimas esse;35 Cassander si conveniatis tibi lubens communicabit.

n Hincmarum necesse est te quamprimum remittere, et prohibueram G[allo] , ne a se dimitteret.o 36 Nescis enim, quam importunus, furiosus et iniuriosus sit ille, a quo habui, ut etiam episcopum curarit ea de re me interpellare; quare remitte ocius et, quae ipse non descripsisti, notabis, ut hic curem describi. Mitto aliud testimonium ex aliop volumine Hincmari; quae praeterea aq G[allo] habes,37 iis utere vel, si non utaris, remitte.38 r Oporinus de Guilielmo de S. Amore scribit, se editurum quaedam,39 vellem et reliqua adderet, ad eam rem liber quoque meus erit adiumento.40 Cum typographis omnino agendum erit, et quidem cum variis, ut edant hic Bredewardinum,41 alter alia, quae ex Bohemia habuisti, et sic consequenter. De iis quae Lazius42 pollicetur, ego nihil spero, quia ipsi in hoc genere parum fido.

7. Quod 1. Decembris scribis,43 synodum graecum, item scriptum Caroli et testimonia Hincmari addi posse, age cum typographo; Cassander communicabit Francfortensis synodi acta.

8. In iis, quae datae sunt 15. Decembris,44 repetis fere eadem, quae prius postulabas. Quod vero antiquiora scripta cupis, ad te mitti, ta(men) non [9737i.195r] reperio. Si alia desint, ieiunum etiam aliquid potius exhibendum, quam ut reliquum cursum interrumpas; utere scriptoribus ecclesiasticis, historia ecclesiastica Eusebii et aliorum; aliquando locupletandi historicum hoc opus et tempus et materia dabitur. Fac sine intermissione pergatur, si quid superveniat, addi commode poterit; non unum in locum eodemque tempore haec congeri poterunt.s Quae ego habeo, communicabo, cum ad me veneris; non ad manus sunt. Diem certum condicere non possum; finitis comitiis spero me eo venturum, ubi G[allus] est. Si et tu eo posses venire, esset consultissimum; quando autem dissolvatur hic conventus, non possum prospicere, forte circa pentecostes festum. Quodsi Francofurti hisce nundinis sis et ad G[allum] venire cupias, propter itineris onust partim iam exantlatum dispice ibi cum eo et quae placebunt, ea annota et huc indicem ad me adferas, si modo huc venireu velis, quod ego certev extra periculum iudico fore, si taciturnus sis et cautus; in idem hospitium te ad me divertere nolim, sed ad Hainzelium45 forte, ubi convenire Nicodemitae possent; tum quae hic habeo, communicarem quoque. Tu quid institutum iter et res tuae ferant, dispice et maturius me reddas per Oporinum, si ϕραγκοϕόρδι sis, certiorem.

De cautione46 ϕίλος est contentus, quia illos habet pro bonis ac fidedignis viris, nihilque desiderat aut flagitatw, nisi inter utendum diligentem curam et in restituendis fidem atque sollicitam coacervationem, habet gravissimas causas, cur id requiratx Quare tale chyrographum adferas tecum necesse est,y quale hisce vides adiunctum.

9. Decima Januarii47 petis, ut agam cum Cornelio et Cassandro, veniant ϕραγκοϕόρδ. quod feci. De Aventini scriptis nihilz potui corradere, et quia apud nonnullos esse tibi constat, potes cum illis agere; quid Lucas Rem civis Norbergensis habuerit, tu forte nosti.48

10. 20. Januarii scribis de Cyrillo et Methodio ero memor eius rei, ubi in vicina loca venero.49

Datum 20. Martii anno 1555.


Kritischer Apparat

a Folgt gestrichen Plures ad me tuas[?]

b Folgt gestrichen a te[?]

c Folgt gestrichen cra[?]

e Textergänzung am linken Rand Nollem bis wahren.

e Folgt gestrichen ordine

f Folgt gestrichen praeter id quod

g Textergänzung über der Zeile conveniendum

h Folgt gestrichen ipse

i Folgt gestrichen Hu

j Folgt gestrichen si aliquid posset reperiri certus[?] sed

k lid[?] ersetzt durch Ergänzung über der Zeile Initium

l Folgt gestrichen per

m Folgt gestrichen iste

n Folgt gestrichen Quae de meis habe

o Textergänzung am linken Rand et bis dimitteret.

p Folgt gestrichen tractatum

q Folgt gestrichen Gallo

r Folgt gestrichen nescio quid

s Textergänzung am linken Rand Si bis poterunt.

t Textergänzung über der Zeile onus

u Folgt gestrichen unsichere Lesart

v Folgt gestrichen or[?]

w Textergänzung über der Zeile aut flagitat

x Textergänzung am linken Rand habet bis requirat

y Folgt gestrichen Nos infra scripti, N. & N. unsichere Lesart apud hisce unsichere Lesart nos à Republica Ratisponensi (cuivis cura est commissa) In publicam rei literariae usum, & emolumentum hos inscriptos libros

z Folgt gestrichen aut parum


Sachapparat

1 In der Adresse von 550110 hatte Flacius Nidbruck namentlich genannt, dieser wollte aber aus naheliegenden Gründen Anonymität wahren.

2 Verlorengegangen.

3 Vgl. 540823.

4 Vgl. 541101.

5 Vgl. 541101.

6 Unbekannt.

7 Ausschnitte aus dem Matalbrief wurden mit 541101A versandt.

8 Vgl. 541101.

9 Vgl. 541215.

10 Vgl. Nidbruck an Cassander und Wouters am 28. März 1555: „Scribit ad me vir quidam bonus et summopere urget, ut vos horter, quo alteruter ad Tilium proficiscatur.“ (Cod. Vind. 9737i, fol. 66v). Nidbruck hatte schon am 3. Juni 1554 deshalb an beide geschrieben (Cod. Vind. 9737i, Bl. 108r).

11 Nidbruck hatte am 25. Juli 1555 an Languet geschrieben (Cod. Vind. 9737i, Bl. 331r), dass er ein Exemplar des von Kardinal Marcello Cervini besorgten Drucks Dekretalen Innozenz III. besorgen und über Jean Matal an den Treuhänder und Bürgen der Zenturien, den Magdeburger Rat Ebeling Aleman, senden solle. Es handelt sich um: Sanctissimi in Christo patris D. Innocentii Papae IIII. Apparatus toto orbe celebrandus super V. libris decretalium et super Decretalibus, Lugduni: Lucius Paulus, 1548, [opac]. Eine vorherige Ausgabe erschien: Lugduni: Rufinus; Ausultus, 1543, [gbv]. Der Editor Kardinal Marcello Cervini (1501-1555) war der spätere Papst Marcellus II. (1555).

12 Vermutlich ist dieser „quidam“ Languet. Die "Epistolae Nicolai Papae" werden in Nidbrucks Memoriale an Languet vom 10. Juli 1555 aufgeführt (Cod. Vind. 9737i, Bl. 311r). Den Brief des Ps.-Ulrich (von Augsburg) an Papst Nikolaus I. (820-867, Papst seit 858) hatte Flacius bereits 1553 publiziert, was Nidbruck bekannt gewesen sein dürfte. Epistola S. Hulrici episcopi Augustani, circiter ante sexcentos et 50. annos, ad Pontificem Nicolaum primum, pro defensione coniugii sacerdotum scripta, Magdeburgi: Lotter, um 1550. [opac] Vgl. Hartmann: Humanismus, 120f. Im Druck lag ein Brief Papst Nikolaus I. an Kaiser Michael vor: Antiqua et insignis Epistola Nicolai Pape. i. Ad Michaelem Imperatorem Augustum, ante annos DC. Data, Lipsiae: Lottherus, 1536, [gbv].

13 Vgl. 540905.

14 Vgl. 540908.

15 Zu Lythodius und Johannes Echtius von Bachofen vgl. 540823 und 540905.

16 Vgl. 541006.

17 Vgl. 540823.

18 Vgl. 540823.

19 Nidbruck schrieb am 20. März 1555 an Oporinus (Cod. Vind. 9737i, Bl. 176r).

20 Vgl. 550110.

21 Vgl. 541006.

22 Vgl. 540823 und 540905.

23 Der Basler Buchdrucker Johannes Herwagen (1497-1558), der durch Einheiraten 1528 die "Officina Frobeniana" übernahm und gemeinsam mit Hieronymus Froben bis 1557 führte, vgl. Benzing: Buchdrucker, 36 und Reske: Buchdrucker, 72f., 879.

24 Oporinus am 12. Februar 1555 an Nidbruck (Cod. Vind. 9737i, Bl. 165r): „De conciliis graecis egi cum Hervagio et Amerbachio et spero consilio nostro acquieturos.“

25 Vgl. 550508B.

26 Sigismund Freiherr von Herberstein, der am 9. März 1555 an Nidbruck schrieb (Cod. Vind. 9737i, Bl. 191r-v).

27 Nidbruck am 28. März 1555 an Cassander und Wouters (Cod. Vind. 9737i, Bl. 66v): „Per Venetorum nuntium curo ritus in Corsica et aliis provinciis mihi describi.“

28 Vgl. 541007.

29 Unbekannt.

30 Vgl. 530321, 531128 und 540701.

31 In 530301 hatte Nidbruck Alesius eingeschaltet, vgl. auch dessen Brief 530321. Bales hier erwähnter Brief ist nicht erhalten.

32 Vgl. 550110.

33 Michael Tiller, erwähnt im Brief Nidbrucks an Cassander vom 28. Januar 1555 (Cod. Vind. 9737i, Bl. 161v). Vgl. auch Press: Calvinismus und Territorialstaat.

34 Vgl. 540223.

35 Vgl. 550101.

36 Flacius hatte die Hinkmarhandschrift von Nidbruck erhalten, vgl. 540823. Allerdings sollte sie nicht verschickt, sondern am Standort in Regensburg exzerpiert werden.

37 Zur Anonymisierung strich Nidbruck den ausgeschriebenen Namen des Gallus durch und ersetzte ihn durch ein Kürzel des Anfangsbuchstabens.

38 Zu dieser Handschrift vgl. 540823.

39 Oporinus verkündete Nidbruck am 12. Februar 1555 den Druck der "Sermo de periculis novissimorum temporum" des Pariser Universitätslehrers Wilhelm von S. Amour (um 1202-1272): „Habeo cum sub prelo...sermones Guilielmi de S. Amore.“ Cod. Vind. 9737i, Bl. 165r. Es handelte sich um: Flacius: Antilogia Papae, Basileae: Oporinus, 1555, 144-251. [opac] Der Druck beruhte entweder auf der Flacius vorliegenden Handschrift aus dem 15. Jh.: Cod. Guelf. 367, Bl. 77v-82v. Vgl. Hartmann: Humanismus, 231. Oder aber auf einer heute verschollenen Handschrift, die im Katalog der Wolfenbütteler Bibliothek von 1644 folgenden Eintrag erhielt: "Scientia ad cognoscendum pericula Ecclesiae Generalis, quae a Pseudo-praedicatoribus domos penetrantibus oriuntur, Flacius ascripsit libro nominem Wilhelmi de S. Amore. Ist ohne Bandt und mit numero 8 gezeichnet." (Cod. Guelf. 27.2 Aug. 2°, Bl. 1v). Wilhelm von S. Amour wurde für Flacius interessant, weil er in einen Streit mit den Bettelorden verwickelt war, die an der Universität Paris immer stärkeren Zulauf unter den Studenten fanden. Vgl. Guillaume de Saint Amour, passim. Eine Neuausgabe der "Sermo" auf der Grundlage der Flacius-Edition erschien 1632: Magistri Guillielmi de Sancto Amore Opera omnia, quae reperiri potuerunt, Constantiae [Paris]: 1632 ND Hildesheim 1997, 491-506. [gbv].

40 Mit dieser Bitte, dass Oporinus auch andere Fragmente an diesen Druck anfügen möge, wandte sich Nidbruck am 24. Februar an den Drucker (Cod. Vind. 9737i, Bl. 175).

41 Vgl. 540823.

42 Vgl. 521110.

43 Vgl. 541201.

44 Vgl. 541215.

45 Vgl. 531001.

46 Vgl. 550308.

47 Vgl. 550110.

48 Es ist eine berühmte Patrizierfamilie Rem/ Rehm in Augsburg bekannt. Lucas Rehm d. J. (1522-1581) hatte nachweisbar Sibilla Welser geheiratete und wird 1548 als Stadtrichter erwähnt. Vgl. Stetten: Stadt Augspurg 1, 436 1558 streckte er dem französischen König 63.000 Livres vor, was auf Grund nicht ausgeführter Rückzahlungen 1562 zum Bankrott Rehms führte. Pölnitz: Anton Fugger 3.2, 187. Sein gleichnamiger Vater Lucas (gest. 1541) stand mit seinen Brüdern als Faktoren im Dienst der Welser und hatte, wie seine Dienstherren, Anleihen für Kaiser Karl V. gezeichnet (u.a. 1522 in Höhe von 18.000 Gulden, 1535 finanzierte er die Verteidigung der Niederlande durch Königin Maria von Burgund gegen den französischen König Franz I.). Vgl. ebd., 1, 328; 2.1, 311 und Wescher, Grosskaufleute der Renaissance, 132-135. Berühmt geworden ist sein zwischen 1494 und 1541 geführtes Tagebuch. Vgl. Greiff: Tagebuch des Lucas Rem. Zu den künsterlischen Verbindungen des älteren Lucas Rehm zu Lucas Cranach d.Ä. vgl. Lieb: Die Fugger und die Kunst 1, 56; 408 und Wescher, Grosskaufleute der Renaissance, 132-135.

49 Vermutlich keine Verschreibung des Briefdatums, denn in 550110 werden Kyrill und Method nicht erwähnt.

XML: http://diglib.hab.de/edoc/ed000086/Wien/OeNB/550320_Nidbruck_an_Flacius.xml
XSLT: http://diglib.hab.de/edoc/ed000086/tei-transcript.xsl