550927
Caspar Nidbruck an Matthias Flacius

Augsburg, 27. September 1555.

ÖNB Wien, Cod. Vind. 9737i, Bl. 393r-v.

Autographes Konzept.

Papier, Format 2°.

Transkriptionen: Bibl: Briefwechsel, 20 (1899), 105f., Nr. 35.

[9737i.393r] De dato xxvii Septembris 1555.

S[alutem] P[lurimam]. Accepi quas 6. Augusti1 ad me scripsisti. Hubertus Languetus2 semel tantum ad me scripsit Mediolano3 et quae misit, accipies a d[omino] Alemano. Ille pro re nata capiet consilium de reditu. Ero memor eius, quod mones de Aventino, et curavi hic cum manuscripto conferri impressum et in marginem omissa addi. Hac hieme curabo additiones exscribi et ad te perferri. Venio ad illas, quae 9.4 huius scriptae sunt. Accepi chyrographum et quia discessum d[ominus] Alemanus maturat, scribet d. Nicolaus G[allus]. Mitto vetera, quae habui, nempe epistolas Adriani ad Pipinum et Caroli etc., item epistolas Bonifacii.5 Nescio, an multum sis extracturus, nam non omnia sunt perinde magni momenti. Recte quod Montano opera Hus misisti; novi in Bohemia quaedam, quae vellem illum habere; conquiret, si eo mittere velit. Quod scribis, te versus antiquos curasse describi, fecisti recte; nam mea qualiacunque sint, cupio salva esse et omnino restitui, licet impressa sint.6 Quod de praefatione tua, item de nominis tui mentione necessaria scribis, ego aliter sentio et mallem, haec antiqua προοιμίου exire, ut eo liberius exteri bibliopolae emere possint. Levis ratio est, quam de patronis praetexis; illos non latet, unde ista veniant; quin imo misso exemplari ad ipsos declarabis rem omnem. Ignoro hac in parte, an mihi obtemperare velis: omnino censeo, affectibus temperandum, nihil novi veteribus assuendum, deponendas inutiles contentiones,a veritas ipsa simplicitate et christiana mansuetudineb gaudet. Nominis tui sonitu rnultos et a lectione et ab emptione absterres. Peto abs te amice, ne moveas non necessaria. [9737i.393v] Recte quod ad Oporinum graeca illa vis mittere, et ut nuper rogavi, ita et nunc moneo, ut ab humeris deponas quicquid poteris, maxime vero libros, qui integri excudi queant. Quem comes Palatinus Otthenricus vertendum in linguam germanicamc dedit Naogeorgo, vidi, et est is ipse, quem nos habemus Guilielmum de S[ancto] A[more].7 Hincmarum tuum una cum Guilielmo ad Haincelium mitte, nam et ego mea opera Hincmari ipsi relinquo, ut coniungantur.8 Lossium vellem in revidendis antiquis et piis cantibus ecclesiasticis exercere, quia admodum foeliciter coepit, oporteret, ipsum cuiusque dioceseos breviaria, diaria et huiusmodi videre et pios hymnos magno zelo factos et olim decantatos nobis restituere.9 Uterentur iis docti, si in templis populum huiusmodi decantationibus onerare nolint. Fiat id domi inter studiosos; magnus ardor fuit in patribus et quid profecto solidi; intelligo de iis, quae pura sunt, ut reperiuntur. Juvabo illum non parum; nam habeo eiusce generis plurima, si serio rem agere velint et scribant, cui accepto chyrographo tradere debeam. Si a republica, sicuti et vos, eiuscemodi libros recipere velit, fiet commode per N[icolaum] G[allum] .d Faciam id certe perlubens; certiorari tamen volo, quo pacto rem aggredi velint; vos nollem nimium suscipere.e De historiis martyrum idem censeo, separatim aliquibus id negotium demandandum. In fasciculo rerum etc.10 non credo impressas esse confessiones Valdensium, quia iustae liber est magnitudinis. Quaeso, quae polliceris te ad Oporinum missurum, id quam primum fiat. Agam cum Pataviensi sedulo idque intra paucos dies. Scribam Huperto, utatur illo cardinale et litteras petat.11 Vale in domino et tuas in posterum ad N[icolaum] G[allum] mittito vel ad Haincelium. Datae Augustae 27. Septembris 55.


Kritischer Apparat

a Textergänzung am linken Rand nihil bis contentiones,

b Folgt gestrichen & non del[?]

c Textergänzung über der Zeile in bis germanicam

d Textergänzung am linken Rand Si bis Gallum.

e Textergänzung am linken Rand vos bis suscipere.


Sachapparat

1 Nicht vorhanden.

2 Vgl. 550909.

3 Aus Italien ist nur ein Brief Languets an Nidbruck vom 17. August 1555 aus Bologna bekannt (Cod. Vind. 9737i, Bl. 354r).

4 Vgl. 550909.

5 Zu den Hadrian- und Bonifatiusbriefen vgl. 541101 und 550909. Ungeklärt ist, ob Nidbruck die Originalhandschriften oder Abschriften schickte. Diese Abschriften – heute Cod. Guelf. 27.9 Aug. 2° und Hann. XI 671 – wurden in Regensburg hergestellt.

6 Bezieht sich auf die „Antilogia Papae“, vgl. 550909.

7 Eine deutsche Übersetzung einer Schrift Wilhelms von St. Amour ist unbekannt.

8 Zu den Problemen um die Rücksendung der Hinkmarhandschrift vgl. 550308. Die Entdeckung eines Manuskripts Hinkmars in Braunschweig verkündete Flacius in 550404.

9 Zur Kontaktsuche zum Lüneburger Kirchenlieddichter Lossius vgl. 540823 und 550909.

10 Fasciculus rerum expetendarum ac fugiendarum, in quo primum continetur concilium Basiliense etc. Köln 1535, [opac].

11 Languet sollte beim Kardinal Du Bellay in Rom Empfehlungsschreiben für eine Bibliotheksreise durch Frankreich erlangen. Vgl. 550909.

XML: http://diglib.hab.de/edoc/ed000086/Wien/OeNB/550927_Nidbruck_an_Flacius.xml
XSLT: http://diglib.hab.de/edoc/ed000086/tei-transcript.xsl