560818
Johannes Wigand an Caspar von Nidbruck

Unbekannt, vermutlich Magdeburg, 18. August 1556.

ÖNB Wien, Cod. Vind. 9737k, Bl. 64r-v.

Autograph.

Papier, Format 2°.

Transkription: Diener: Centuries, 414.

Adresse: [9737k.64v] Clarissimo viro τῷ ϕίλῳ domino suo colendo.

[9737k.64r] S[alutem]. Clarissime vir & amice colende. Sicut nos es hortatus, ut in coepto opere grauiter pergeramus, ita etiam iustamus operi, quantum omnino virium Deus nobis suppeditat. Adiunximus plures sicut ex Domino Illyrico intelliges, ut nonnihil progredi possimus, peto igitur ut quemadmodum coepisti huic instituto faveas, ac necessariis Instrumentis nos iuves. Ipsi enim Christo, cuius Spirituale regnum nobis describendum venit, praecipue gratificeberis, qui erga te non erit ingratus. Caeterum cum forte non ignores, nos desiderare hominem mediocriter Methodicum & ad scriptionem idoneum, ideo te summis precibus oro, ut aliquem recto iudicio praeditum, ac stylo utrumque valentem nobis indices. Non enim dubitamus quin in hisce tuis quasi perpetuis peregrinationibus plures explores & noris, quam nos perpetuo in uno loco commorantes.

Thanerum nobilissimum proxime cum adesses valde praedicasti, nec sane dubitamus quin necessariis rebus ad hanc scriptionem instructus sita.1 Te igitur oramus, ut ei persuadere coneris, ut huic nostro operi sese adiungat, suaque praeclara dona inprimis ad eum glorificandum & ornandum conferet, a quo ista accepit, forte autoritate tua adhuc posset ut consentiret, posses etiam de mediocri stipendio nostro nomine cum ipso, ut arbitror transigere. Scriptionis ea est ratio, ut si volet, sicut omnino necesse est fieri, sese nobis accommodare, facilime eam consequi deo dante possit. Hoc ipsum forte D[ominus] Illyricus pluribus ad te perscribet.2 Mihi propterea hasce breves literas adiicere visum est, ut intelligeres totum collegium a te hoc officiumb petere. Pollicemur autem nos aeternam memoriam tuorum beneficiorum attenturos esse. Vale 18 Augusti 1556 T[uus] Johannes Wigandus


Kritischer Apparat

a esset ersetzt durch Ergänzung sit

b Folgt gestrichen me


Sachapparat

1 Da die Divergenzen mit Gottschalk Prätorius zunahmen, waren die Zenturien auf der Suche nach einem neuen "scriptor". Tanner wird sich letztlich im Januar 1557 für eine Professur an der Universität in Wien entscheiden. Vgl. Scheible: Plan, 91-98 und Schaumkell: Beitrag, 35-38.

2 Brief unbekannt.

XML: http://diglib.hab.de/edoc/ed000086/Wien/OeNB/560818_Wigand_an_Nidbruck.xml
XSLT: http://diglib.hab.de/edoc/ed000086/tei-transcript.xsl