561119
Johannes Wigand an Caspar von Nidbruck

Magdeburg, 19. November 1556.

ÖNB Wien, Cod. Vind. 9737k, Bl. 159r-v.

Autograph.

Papier, Format 2°.

Transkription: Diener: Centuries, 417f.

Adresse: [9737k.160v] τῷ ϕίλῷ hae dentur literae.

[9737k.159r] S[alutem] in Christo. De nostris laboribus atque progressu in opere historico forte D[ominus] Illyricus accuratius perscribet.1 Ex me brevissime sic habeto, nos quotidie operi instare, quantum quidem Deus virium suppeditat, et sperare faciliores progressus. Multa enim inter tractandum sese nobis offerunt, quae speculationibus antea non potuerunt comprehendi. Tuarum commonefactionum erimus memores, teque rogamus, ut pro eximia tua pietate etiam deinceps nobis consilia tua suggeras. Nam, ut semper iudicavimus2 tale ac tantum opus non potest unius ingenio vel etiam paucorum regi, a nihilque nobis utilius experimur, quam plurimorum iudicia audire, eaque cum nostris conferre. Faceres igitur nobis omnibus rem longe gratissimam, si quid ex doctis viris, ad quos te scripsisse aiebas, cum apud nos esses, accepisses, nobis cum communicares.

Magnum sane saxum coepimus volvere, itaque optamus alios quoque auxiliares manus admovere rogamusque. Ipsum filium Dei, cuius est negocium in quo sumus ut ipse spiritu suo sancto regat hanc navigationem totam secundosque ventos aspiret. Caeteri de Thamero nuper facta est mentio agitque tuae praestantiae collegiolum nostrum gratias quantas maximas, quod tam diligenter ad eum scripseris, ac petit sibi indicari, quantum gratiam per negocia tua, quae procul dubio multa sunt, licet, quid denique rescripserit vel effectum sit.3 Collectores sane satis industrios habemus & satis multos,4 sed architectum adhuc unum cuperemus adiungi, quo expeditius negocium procederet. Cum autem de te divinitus ad[9737k.159v]ivuandum hoc institutum excitatum esse non dubitemus & hactenus pietatem tuam multis egregiis officiis erga nos declaratis, magna fiducia ad te scribere audemus, ac speramus te in posteri quoque b istos conatus adiuturi esse. Senties autem vicissim benedictionem & compensationem ab eo, ad cuius gloriam maxime hoc institutum spectat, et nos miseri homunciones ac terra peripsemata (nosti enim tales esse homines, qui Christum serviunt), perpetuam gratitudinem pollicemur. Optime in Christo Jesu Vale. Die Elisabeth 1556. T[uus] p[er] D[ominum] Johannes Wigandus


Kritischer Apparat

a Folgt gestrichen nihique

b Folgt gestrichen no


Sachapparat

1 Wigand reagiert auf Nidbrucks Schreiben vom 19. Oktober, 561019.

2 Eigentlich folgt "iudicare" ein accusativus cum infinitivo (AcI).

3 Zu den vergeblichen Versuchen, Georg Tanner als Mitarbeiter zu gewinnen, vgl. Scheible: Plan, 91-98.

4 Vgl. 570505.

XML: http://diglib.hab.de/edoc/ed000086/Wien/OeNB/561119_Wigand_an_Nidbruck.xml
XSLT: http://diglib.hab.de/edoc/ed000086/tei-transcript.xsl