561218A
Caspar Nidbruck an Johannes Wigand (Magdeburg)

Regensburg, 18. Dezember 1556.

ÖNB Wien, Cod. Vind. 9737k, Bl. 171v-172r.

Sekretärskopie. Hand identisch mit 541000 und Cod. Vind. 9737i, Bl. 18r.

Papier, Format 2°.

Transkription: Diener: Centuries, 419.

[9737k.171v] S[alutem] P[lurimam]. Accepi quas die Elisabethae scripsisti1, et quod initio literarum tuarum, significas vos quotidie operi instare pro viribus & sperare faciliores progressus, pergratum certe fuit, hoc autem vos rogatos vellem, in unius loci tractatione per singulas centurias ad me mitteretis transcriptam non tam mea causa, quam aliorum, quibus specimen aliquod exhibere & ad operis illius historici promotionem incitare possum. Quod ad meas cogitationesa attinet de Methodo conscribendae historiae, libenter eas cum N[icolao] G[allo] & viro atque altero qui in hoc sunt conventu viris piis conferam & quod ita nobis tribus aut quatuor in percurrenda Methodo2 videbitur, vel augeri vel corrigi, aut emendari posse perscribetur ad vos, aliorum consilia nondum percepi, ad quos […]b scripseram. Expecto tamen nonnullorum iudiciam. Tannerus rescripsit, in c extracto hisce incluso,3 cognosces. Ego respondi me fore memorem suae petitionis, occasionem autem hactenus nullam esse oblatam, neque adhuc esse huiusque rei eum patronum sibi conciliandi, quem [9737k.172r] tamen ad hoc & longe augustiora promovenda inclinatum sciant, & nullo tamen pacto desperandum, quin commodum Patronum aliquando habiturus sit, & ne aliam conditionem suspiciat sed interea temporis suas rationes cum meis coniungat, & fruatur mecum iis quae Dominus largiet me ipsi non defuturum.4 In Patria nullo pacto id fieri aut confici posse, quia non sint ad manus, qui materia suggerent, coniunctas oportere esse operas. Vos occasione huius extracti, scribite ad ipsum & rationem consilii vestri plenissime exponite, quid ipsi agendum, quantum ad summum in singulos annos a vobis certo sibi polliceri debeat victus ratione, addent ad res supra facultates vestras ipsi necessarias, amici quod poterunt, re sumptuum difficultate deterreatur. Item intra quod tempus absolvere possit, & operam praestare vobis debeat. Et si quae sint praeterea, haec omnia quam primum scribite ad Tannerum & invitate ad hystoriae illius compositionem. Literas ad me mittite una cum copia ut et ego in eandem sententiam ipsum hortari atque commonefacere quaedam. Optime in Christo valete. Datum Ratisponae. 18. Decembris 1556. Gaspar à Nydbruck


Kritischer Apparat

a Dittografie von "cogitationes".

b Unleserlich

c Dittografie von "ex"


Sachapparat

1 561119.

2 Vgl. 560200 u. 560216 sowie die endgültige Methodus.

3 Tanner hatte in jüngster Zeit zwei Briefe an Nidbruck gerichtet, eine ausführlicheren vom 6. November 1556 (Cod. Vind. 9737k, Bl. 143r-144v) sowie einen schnell hingeworfenen, undatierten Ende 1556 (Cod. Vind. 9737k, Bl. 164r-v). Beide sprechen mehr oder weniger ausführlich sein Interesse an einer Beteiligung am Zenturienwerk an, ohne inhaltlich tiefer zu gehen.

4 Tanner lavierte, weil er sich um eine Anstellung an der Universität Wien bemühte. Am 18. Januar 1557 wurde er auf die Griechischprofessur berufen, vgl. Scheible: Plan, 97f.

XML: http://diglib.hab.de/edoc/ed000086/Wien/OeNB/561218A_Nidbruck_an_Wigand.xml
XSLT: http://diglib.hab.de/edoc/ed000086/tei-transcript.xsl