561218
Caspar Nidbruck an Matthias Flacius

Regensburg, 18. Dezember 1556.

ÖNB Wien, Cod. Vind. 9737k, Bl. 169r-170v.

Konzept, Sekretärsabschrift.

Papier, Format 2°.

Transkriptionen

[9737k.169r] a ϕίλῳ

b S[alutem] P[lurimam]. Attulit mihi Marcus Wagner quas ad me dederas 4. Octobris et opportune sane venit.1 Communico illi et ingenue quaecunque habeo, ut satis superque sit illi negotii futurum, etiamsi per integrum annum hic haerere velit. Curavi huc advehi omnia, quae vobis usui futura arbitratus sum; historica quaedam supersunt, quae et communicabuntur, si finitis comitiis mecum descendere velis. Quae notabit ex libris meis, illa alii scholastici hortatu domini N[icolai] G[alli] hic describentur, et certe commodius et tutius id fiet, quam ut plaustra librorum hincinde transvehantur. Ubi iis usui fueritis, quae habetis, remittite nec occasione chirographorum insultandi persecutoribus occasio praebeatur. De victu non potuit illi prospicere, nam in meorum numerum ascire (quod utique molestum non fuisset) propter suspicionem nequaquam integrum fuit. Cum d[omino] N[icolao]. G[allo] vivit et quidem commodissime; patent tamen mea omnia, et instruam, si quando opus fore arbitrabor.

Veni ad memoriale, quod mihi discedenti dederas. Checum2 alloqui non potui, nam captivus detinetur religionis ergo; egi pro ipsius liberatione quae potui, neque desistam. Deus ipsum consoletur et confortet; nam scio, doctum et pium virum esse. Duo illi Colonienses3 pergunt studendo et colligendo in historicis et sacris, et certe optarim, vos operas coniunctas habere. Valent iudicio et lectione et certe maxima cognitione antiquitatis, certas habent selectias [!] de religione, versati sunt in antiquis agendis, missalibus, patribus, historicos habent mihi prius non visos, ut omnino consulam, vos quam primum collectorem ad ipsos mittere, qui litteris vestris instructus, si propter evitandam suspitionem vivere in ipsorum aedibus nequeat, [9737k.169v] nihilominus communicet cum ipsis de vestro consilio, accipiat commodato aliquot libros, iis utatur et faciat, quod ex usu erit. Utinam illos vobis coniungere possetis, non abundant facultatibus. Valetudine sunt non firma & par amicorum in duelle nequeant ab invicem. Agite et tractate cum illis; nam digni sunt, neque vos fallet meum iudicium. Nullos extra vestrum collegium novi aptiores ad institutum opus historicum; quapropter eo diligentius procurate intellecta prius ipsorum commoditate. Et forte non inutile, si ei, qui ad ipsos proficisceretur, rationes exploraret, plenam facultatem daretis concludendi cum illis et secum abducendi, si conveniret. Nam solent alioqui vernum c valetudinis causa Colonia exire. Si ille collector, qui proficiscetur, nihil impetret de ipsorum profectione, certe non frustra, si libros tantum videat et iis pro commoditate utatur. Ego scribam ad ipsos in hanc eandem sententiam,4 sed haec litteris confici nequeunt. Praesens commoditas est cognoscenda et pro illa agendum. Certe consulerem, ut potius centum taleros ambobus daretis.5 Nam etsi scriptione aut collectione vobis <non> succurrent, quod tamen possent, in iudicandis tamen antiquis scriptionibus et earundem collectionibus pro longo usu, quem habent, non inutilem operam navarent. Haec scribo prolixius, quia mihi intimi sunt noti, et est res mature ut agatis. Nam Clevensis et Juliacensis6 dux sollicitavit eos, ut operam suam addicerent suae celsitudini, si quando inter concionatores aut ministros dissidium oriretur aut contra anabaptistas esset disputandum. Nam Cassander est disputator acutus et certe ad colloquium theologorum, de quo nunc agitur, non male idoneus. [9737k.170r] Fui cum Palatino, litteras commendaticias pollicetur Huperto, plura tum extorquere nequivi.7 Scribe ad me, ubi iam sit Hupertus et quid consilii coeperit. Quid Tannerus scripserit, intelliges ex d[omini] Wigandi litteris.8 Supplicationem servo in commodum tempus, quod nondum vidi. Ignatii epistolas graecas habet Gesnerus, pollicetur evulgationem.9 Pia poemata et antiquas ecclesiae praecationes vidit hic Wagnerus in agendis, et Colonienses sunt instructissimi. Audio, Norimbergae Lossii cantiones rursum excudi.10 Opera Johannis Hus expectamus, nescio, cui miseris, quae habebas, et ubi lateant.11 Scribe ea de re. Fragmentum Niemi de reformatione curiae Romanae habet Wissenburgius noster.12 Cum multis aliis, quaed ego collegi, commisi, sed nihil edit. Hortare aut ut per alium, si Oporinus non vacet, edi curet aut ut ad me remittat, quae vobis communicari possim. 21 tomie ut reor. Actiones Nicaenos graece habet Pirkmannus, nam Colonienses conciliorum editionem de integro conantur.13 Balduinum non vidi in reditu ex Belgico.14 Hyppolitum tu facilius per d[ominum] Eberhardum a Than15 & ubi aulae ministrum Michel Tiller16 tibi conciliaris, impetrabis libros, quos voles. Misit quidam ad me manuscriptum ex Italia missale Ambrosianum, sed praeter litteras nihilf accepi.17 Curem inquiri, ubi in itinere haereat liber, qui non negabitur nostris collectoribus. Accepi quas 18. Augusti18 exarasti, quibus eadem urges. Secretarius vestrae urbis reddidit,19 et in Belgico praeterea nullas duarum accepi, et illae ipsae quidem omnes adeo breves sunt, ut paucis verbis tibi respondere possim. Potes copiosius in posterum de instituto opere perscribere. Ego tardius respondeo, [9737k.170v] quia spem fecerat N[icolaus] G[allus], te ad Palatinum et ita hoc venturum. Quod ad appendicem suarum litterarum attinet, de adscriptis vocabulis ad consilium20 Balduini nimium es sollicitus et me forte in colenda amicitia inconstantem vereris aut putes, me icnorare, quid amicis condonandum sit. Reliquum ex literis, quas ad d[ominum] Wigandum scripsi21 et etiam ex Wagnero tuo atque d[omino] N[icolao] G[allo] intelliges. Vale in domino plurimum. Datum 18. Decembris 56.

Tuus quem nosti.


Kritischer Apparat

a Handwechsel zu Caspar von Nidbruck

b Handwechsel zu Sekretär

c Dittografie des Schreibers:solent

d Folgt gestrichen erg

e unsichere Lesart tomi

f Folgt gestrichen eunsichere Lesart xepi


Sachapparat

1 Marcus Wagner traf sich in Regensburg mit Nidbruck, der dort zum Reichstag weilte und für die Zenturien Quellenmaterial zum Kopieren mitgeführt hatte. Zugleich überbrachte Wagner einen verloren gegangenen Brief vom 4. Oktober 1556. Der Reichstag war bereits im Juli 1556 einberufen worden, er dauerte bis zum 16. März 1557. Per Abschied bereitete er das Wormser Religionsgespräch und den Speyerer Deputiertentag vor. Vgl. Bundschuh: Religionsgespräch, 75-247; Decot: Religionsgespräch, 220-235; Luttenberger: Kurfürsten, 268-274; Slenczka: Wormser Schisma, 46-57.

2 Der Oxforder Griechischprofessor John Cheke (1514-1557), der es bis zum „secretary of state“ und ins „private council“ brachte, war nach der Konfiskation seiner Besitzungen als Protestant durch Königin Mary im September 1553 nach Basel, dann Straßburg gegangen. König Philipp II. ließ ihn am 15. Mai 1556 auf dem Weg zwischen Brüssel und Antwerpen verhaften und nach England ausliefern, wo er in den Tower geworfen wurde. Angesichts der Androhung, als Ketzer hingerichtet zu werden, bekannte er sich zur römischen Kirche. Cheke war im Besitz der Werke des Kirchenlehrers Athanasius, wie Nidbruck am 31. März Arnold Arlenius mitteilte (Cod. Vind. 9737k, Bl. 50r). Weiter zu den Verbindungen mit Nidbruck vgl. Bibl: Nidbruck und Tanner, 406.

3 Die Kölner Altertumsforscher und altgläubigen Reformtheologen Georg Cassander und Cornelius Wouters.

4 Am 20. März 1557 schrieb Nidbruck an Cassander und Wouters (Cod. Vind. 9737i, Bl. 29r): „Magdeburgenses, qui docti ibi sunt et conscribunt historiam ecclesiasticam, offerunt vobis centum taleros annuatim, si eo migrare velitis ...“.

5 Flacius nimmt diesen Vorschlag, 100 Taler für die Mithilfe an Cassander und Wouters zu zahlen, in 570218A auf.

6 Herzog Wilhelm von Jülich und Kleve, erwähnt in 541006.

7 Vgl. 560101.

8 Tanner sollte fest an das Zenturienkollegium gebunden und als ein Schreiber eingestellt werden. Vgl. den hier angegebenen Brief an Wigand 561218A.

9 Gesner hatte die Briefe des Ignatius von Antiochia, dem dritten Bischof nach Petrus, in seine Bibliotheca universalis, Tiguri: Froschauer, 1545, 372r-v [Online] aufgenommen. Eine Ankündigung gegenüber Nidbruck, diese zu veröffentlichen, ist ebenso wie eine solche Edition von seiner Hand nicht bekannt. Die Ignatiusbriefe waren seit 1498 mehrfach gedruckt veröffentlicht worden, eine bilinguale griechisch-lateinische Ausgabe erschien in dieser Zeit in Paris bei Morelius: Tu En Agiois Ieromartyros Ignatiu archiepiskopu Antiocheias, epistolai = Sancti Martyris Ignatii Antiochiæ archiepiscopi, Epistolæ, Parisiis, Morelius, 1558, [opac].

10 Die Erstausgabe erfolgte 1553, eine Neuauflage ist 1561 aus Wittenberg bekannt: Lucas Lossius: Psalmodia, hoc est, cantica sacra veteris ecclesiae selecta, Noribergae: Hayn, 1553, [opac] (mit Vorrede Melanchthons). Zum Kontakt zu Lossius vgl. 540823, 550909, 550927, 560101.

11 Flacius gab die ihm zur Verfügung stehenden Dokumente an den Nürnberger Drucker Berg weiter (vgl. 550909), der sie zwei Jahre später veröffentlichte: Ioannis Hus, et Hieronymi Pragensis Confessorvm Christi Historia Et Monvmenta, Noribergae: Montanus; Neuber, 1558, [opac]. Bereits im Titel bekundet Flacius, dass es sich um viele bereits bekannte, aber auch völlig unbekannte Dokumente handelt.

12 Es handelt sich um: Theodoricus Niemensis (Dietrich von Niem): De modis uniendi et reformandi ecclesiam in concilio universali, verfasst um 1410. Flacius lag dieser Text handschriftlich vor, er befindet sich heute im Nachlass Hermann von der Hardts: Stuttgart WLB, Cod. theol. et phil. Q 36. Vgl. Hartmann: Humanismus, 97f. und 223. Von der Hardt hatte ihn in der Helmstedter Universitätsbibliothek wiederentdeckt und ediert: Hermann von der Hardt: Magnum oecumenicum Constantiense concilium de universali ecclesiae reformatione, T. 1, Francofurti et Lipsiae: Gensch, Helmestadi: Schnorr, 1697, 255-269. Vgl. Heimpel: Niem, 292f. Flacius erwähnt die Schrift in Catalogus testium veritatis, Basileae: Oporinus, 1556, 935 [opac]. Zur Suche nach der Handschrift vgl. 570218A und 570316 sowie bereits 560101.

13 Die dreibändige Edition der Konzilsakten durch Petrus Crabbe war 1551 erschienen: Conciliorum omnium tam generalium quam particularium, quae iam inde ab apostolis in hunc usque diem celebrata, ex vetustissimis diversarum Regionum Bibliothecis haberi potuerunt; In tres nunc tomos ob rcentem multorum additionem divisa, Coloniae: Quentel, 1551, [opac]. Aufbauend auf dieser Edition organisierte Laurentius Surius 1567 eine vierbändige Ausgabe: Tomi […] Conciliorvm omnivm, tvm generalivm, tvm provincialivm atqve particvlarivm, qvae iam inde ab apostolis vsque in praesens habita, Coloniae Agrippinae: Calenius; Quentel, 1567, [opac].

14 François Baudouin war seit Juni 1556 als Professor in Heidelberg tätig, vorher in Straßburg. Druckausgaben seines „Constantinus magnus“ und der Edition der Zwölftafelgesetze betreute er im März 1556 und August 1556 bei Oporinus in Basel. Vgl. Erbe: Bauduin, 94; 214f. Über eine Reise in die Niederlande ist nichts bekannt, allerdings schrieb er am 20. September an die Zenturiatoren aus Frankfurt a.M., vgl. 560920.

15 Eberhard von der Thann als Förderer der Zenturien, vgl. 570316 und Preger: Flacius 2, 429. Er war 1556 als Großhofmeister von Kanzler Erasmus von Minckwitz an Ottheinrichs Hof geholt worden, vgl. Press: Calvinismus, 208.

16 Michael Diller war Hofprediger des Pfalzgrafen Ottheinrich. Vgl. Press: Calvinismus, 218f., 222, 225, 239f., 243, 247.

17 Flacius hatte in 550110 nach einer ambrosianischen Agende gesucht, Nidbruck diesen Auftrag in der am 10. Juli 1555 aufgestellten Instruktion an Languet weitergeleitet (ÖNB Wien, Cod. Vind. 9737i, Bl. 311r). Doch kann Languet nicht der Überbringer der Agende sein, da er bereits Anfang Dezember 1555 aus Italien zurückgekehrt war. Vgl. den Brief Haintzels vom 9. Dezember 1555 (Cod.. Vind. 9737i, Bl. 354r), Schulte: Beiträge, 82 und Nicollier-De Weck: Languet, 422. Am 21. Januar 1556 hatte Languet aus Wittenberg Nidbruck einen Index der in Italien ausdrücklich für die Magdeburger gekauften Bücher mitgeschickt (Cod. vind. 9737k, Bl. 13r), doch ist dieser Index nicht überliefert. In diesem Jahr edierte und kommentierte Georg Cassander ambrosianische Hymnen, die schon 1558 auf den Löwener Index gerieten. Hymni Ecclesiastici, praesertim qui Ambrosiani dicuntur, multis in locis recogniti & multorum Hymnorum accessione locupletati, cum scholiis ... Georgii Cassandri, Coloniae 1556. [gbv], Reusch: Index 1, 361

18 Nicht erhalten.

19 Magdeburger Stadtsekretär war Heinrich Merkel, vgl. 550308, 570618, Schottenloher: Handschriftenschätze, 66f.

20 Flacius’ Anmerkungen gegen deutsche Juristen zu Baudouins Brief 560613: „Utinam et germanici iurisprudentes discant ab exteris Christum eius Ecclesiam religionem et ministros amare, fovere et promovere et Antichristum cum suis impietatibus et spiritualibus odisse ac detestari.“ Vgl. Scheible: Plan, 86 Anm. 1.

21 Vgl. 561218A.

XML: http://diglib.hab.de/edoc/ed000086/Wien/OeNB/561218_Nidbruck_an_Flacius.xml
XSLT: http://diglib.hab.de/edoc/ed000086/tei-transcript.xsl