570115
Caspar von Nidbruck an Matthias Flacius

Regensburg, 15. Januar 1557.

ÖNB Wien, Cod. Vind. 9737k, Bl. 185r-v.

Autographes Konzept.

Papier, Format 2°.

Transkriptionen: Bibl: Briefwechsel, 20 (1899), 111f., Nr. 38.

[9737k.185r] S[alutem] P[lurimam]. Occasionem nolui negligere nactus tabellarium. Nuper 18. Decembris scripsi latissime,1 rescribe, num acceperis. D[ominus] Marcus Wagner mittit nunc 4 libros, quos rogo ut remittas cum aequis legatis vestrae urbis, aut si omnes quatuor remittere non possis, duos saltem minores remittas; nam obligavi me pro illis.2 Rogo etiam, ut ex aliis libris eos remittatis, quibus usi estis, ea ipsa de causa, ut et ego fide data me liberem. Finitis comitiis si mecum Wagner Viennam venire velit, poterit historica quaedam inspicere et colligere.3 Scripsit d[ominus] Wissenburgius, Oporinum evulgaturum antiquos versus collectos et alia nonnulla, quae ipsi misi, te praefationem praefigere velle.4 Optarim certe tales libros inter exteros quoque libere venumdari posse, quo uberiorem fructum facerent; ab eo abhorrebunt multi, si nomen tuum praefixum videant; satis sit profecisse et iuvasse ecclesiam. Haec scribo, non quod laudi tuae invideam, sed quod admoneam te eius rei, quae forte usum aliquem habitura sit. Tu nihilominus age quod videbitur. Hoc tamen in opere instituto cavete maxime, ut quam minime suspectum reddatis, quod fiet, si et narrando nimium curiosi fueritis et solum ea inseratis, quae causae subservire videbuntur; nam, ut nosti, fides in historiographo cumprimis requiritur. Locum saltem unum per centurias deductum cuperem vos ad me transmittere, quo aliis specimen aliquod exhibere queam vestrae industriae et diligentiae, qui forte eo citius induci poterunt, ut vos iuvent.5 Valete omnes in domino. Datum 15. Januarii 1557.

Quod isthinc edetur cupio ad me mitti. Mei nullam mentionem facite.


Kritischer Apparat

a Folgt gestrichen sine unsichere Lesart bitate


Sachapparat

1 Vgl. 561218.

2 Es handelt sich vermutlich um Konzilsakten, vgl. 570305A. Zur Arbeit Wagners und weiterer Kopisten für die Zenturien in Regensburg vgl. 561218.

3 Demnach ist Wagner nicht mit Nidbruck nach Wien gereist. Der spätere Wiener Hofbibliothekar Hugo Blotius (1533-1608) behauptet dagegen, Wagner habe ein halbes Jahr unter Nidbrucks Ägide in Wien Handschriften exzerpiert und kopiert. Cod. Vind. 5580, Bl. 48r. Zu diesem Plan vgl. 570305.

4 Matthias Flacius: Varia doctoru[m] Piorvmq́ve Virorum, De corrupto Ecclesiæ statu, Poemata, Basileae: Lucius, 1557, [opac]. Zur Diskussion, ob Flacius’ Name auf dem Titelblatt erscheinen solle, vgl. bereits 550909 und 550927.

5 Nidbruck machte sich zum Ende des Briefes Gedanken über die mangelnde Bereitschaft der Theologen, eine Einigung in Lehrfragen herzustellen, strich den Absatz jedoch und fügte am Rande ein „non missum“ hinzu: „Unum superest, quod tibi amice significatum vellem, interellegere me et exerciri quotidie quantum propagationi vocitatis obsit, quod plurimi dicant, non convernite theologis inter sese, qui tamen omnes dicant se Augustanae confessionis esse. Ita ut quidam ferte hanc viam conciliationis non absurdam fore existiment, si vos et Wittebergensis confessionem unanimi consensu & subsciptione edatis, in qua a plana simplex et plura sententia de controversis inserate, sine acerbitate, aut ulla invidiosa commemoratione, [9737k.185v] et ita in domino num sitis, nec ulterius affectibus utraque pars indulgat nimium, haec scribo quia piis & infirmis membris Ecclesiae consultum cupio. Nam huic dissidio (ut nostis) nusquam me immiscere volui, neque me in posterum cuipiam factionis pricipem facere cupio. Piam concordiam haec parcialitas. Boni consulite quod amice scribitur, ex officio Christiani hominis.“

XML: http://diglib.hab.de/edoc/ed000086/Wien/OeNB/570115_Nidbruck_an_Flacius.xml
XSLT: http://diglib.hab.de/edoc/ed000086/tei-transcript.xsl