570305A
Matthias Flacius an Caspar von Nidbruck

Magdeburg, 5. März 1557.

ÖNB Wien, Cod. Vind. 9737b, Bl. 19r-20v.

Autograph.

Papier, Format 4°.

Transkription: Schulte: Beiträge, Nr. 6, 116.

Adresse: [9737b.20v] ϕ[ιλῶ].

[9737b.19r] S[alutem] Clarissime et prudentissime vir, accepimus ante paucas hebdomadas quosdam libros conciliorum a t[ua] h[onestate] opera nostri Marci, quos curavimus cum impressis conferri nec quicquam in eis amplius reperimus.1 Libentissime porro illos, t[uae] h[onestati] iam per nostrorum legatorum vectores restituissemus, si illia eos secum accipere aut potuissent aut voluissent.2 Intelligimus porro ex Marco t[uam] h[onestatem] & exb aliis, qui antea missi sunt, quosdam vehementius reposcere, quod ab iis, quorum essent, serio repeterentur. Iam nos sane non ii sumus, qui vel aliena invito domino retinere vel quemquam iniusto damno molestiave gravare velimus. Quare vehementer oramus, ut nobis notitiam eorum librorum mittatur qui vehementius reposcuntur, quo eos quam primum restituere possimus. Constituimus enim vel in verno Lipsensi mercatu vel etiam ante (sic id nobis mandatur) c et proximus quattuor etd ex prioribus quam plurimos reddere. Tunc quidem id tutissime fieri rectissimeque poterit, sed tum, si t[ua] h[onestas] id antea fieri voluerit, fiet id quoque, tametsi maiore cum periculo.

[9737b.19v] De aliis rebus et ad litteras ϕ[ιλῶ] prolixius e proxime respondimus. Misimus et vocatorias literas ad Thanerum3 item prima quaedam capita historiaef 4, quae tuam h[onestatem] accepisse non dubitamus.

Quod reliquum est, maximas t[uae] p[otestati] gratias agimus, quod et tam sollicite ubique laborat de libris et quae habet omnia nobis benigne communicat, nostroque isti Marco omnia videre ac perlustrare concedit.5 Offerimusque nos ad eandem benignitatem prompte ac sponte, quando ea vel per se vel per suos perlustrare nostra volet.

Caeterum de nostris pacificationibus,6 etsi non libenter quicquam dico, tamen credo satis liquido, t[uam] h[onestatem] aliosque vel cupidissimos quietis cernere quam nihil penitus aequi neque hac aestate interveniente tua scriptione neque nuper intervenientibus saxonibus impetrare quiverimus, sed utraque vice praeterquam quod nullam vel minimam errorum damnationem impetrare potuerim, etiam insuper summa simus acerbitate ac contumelia excepti. Quid ergo superest, nisi ut Dei iudicio omnia hominum prava distortaque iudicia commendemus. Dominus Jesus adsit suae Ecclesiae et veritati. Amen. Vale in domino vir p. Ma: 5. Martiis 57.


Kritischer Apparat

a Textergänzung in der Zeile durch Matthias Flacius illi

b Textergänzung in der Zeile durch Matthias Flacius ex

c Folgt gestrichen quam

d Textergänzung in der Zeile durch Matthias Flacius et

e Folgt gestrichen de rebus omnibus

f Textergänzung in der Zeile durch Matthias Flacius historiae


Sachapparat

1 In Nidbrucks Brief 570115 ist die Rede von Konzilsakten.

2 Die Stadt Magdeburg hatte Gesandte zum Reichstag in Regensburg, der zwischen Juli 1556 und 16. März 1557 stattfand. Genaue Daten zu ihrer Abreise liegen nicht vor. Vgl. Bundschuh: Religionsgespräch, 75-247.

3 Georg Tanner war von den Zenturien zur Mitarbeit animiert worden, eine Zeit lang hielt er sich mit Aufträgen in Italien auf. Vgl. Schulte: Beiträge, 91 sowie 561119 und 561218A. Mindestens vier Briefe, die Nidbruck und Georg Tanner wechselten, sind in Cod. Vind. 9737i und 9737k erhalten. Der erste ist auf den 9. Oktober 1554 datiert (Cod. Vind. 9737i, Bl. 129r-v).

4 Die ersten ausgearbeiteten Kapitel der Zenturien 2 und 3 wurden in 570218A mitgeschickt.

5 Nidbruck fuhr zum Reichstag nach Regensburg mit vielen Handschriften aus seiner und der Hofbibliothek, die zu untersuchen er dem Zenturienmitarbeiter Marcus Wagner erlaubte. Vgl. 561218; 570609 und 570618.

6 Zu den jüngsten Auseinandersetzungen mit Melanchthon, vgl. Preger: Flacius 2, 1-59 und Diener: Centuries, 131f., 143-147.

XML: http://diglib.hab.de/edoc/ed000086/Wien/OeNB/570305A_Flacius_an_Nidbruck.xml
XSLT: http://diglib.hab.de/edoc/ed000086/tei-transcript.xsl