570316
Caspar Nidbruck an Matthias Flacius (Magdeburg)

Regensburg, 16. März 1557.

ÖNB Wien, Cod. Vind. 9737k, Bl. 213r-v.

Konzept von Sekretärshand, identisch mit 570712.

Papier, Format 2°.

Transkriptionen: Bibl: Briefwechsel, 20 (1899), 115f., Nr. 41.

[9737k.213r] S[alutem] D[icit]. Binas abs te hisce comitiis accepi, amice carissime, priores illas 18. Februarii scriptas, alteras 5. huius et libenter ad illas prius responderim; repetam tamen quaedam.1 Insto apud Scherd2 et forsan aliqua consequentur. Accepi aliquot capita vestri operis, sed ut verum fatear, nondum satis perlegi; quantum obiter vidi, non displicet labor.3 Quod ad vocatorias Thanneri4 attinet, intelliges ex Marco, quid ille non ita pariter ad me perscripserit; condicionem suscepit nescio qualem, quod sane aegre fero. Quod ad libros nuper missos attinet, placet, ut iis utamini pro libito, omnes tamen quinimo et chartas et schedas, quas aliquando misi et tu in unum librum castigari fecisti, cupio ad me mitti, posteaquam usi fueritis, et recte si per singulas nundinas quantum potestis, remittatis huc ad d[ominum] G[allum] ; verum quidem est, quod prius scripsi, me proa aliquibus obligatum esse, sed iam non occurrit, quales illi sint; scribam aliquando. Petro Damiano5 utamini, sed restituatis etiam aliquando. Carmina seu poemata, quae prodierunt, nondum vidi.6 Hupertum ab eo tempore, quo in Italiam proficiscebatur, non vidi, nec scio, quid sparserit, nec moror. Scribam ad Colonienses,7 et quae Palatino vel miserunt mihi, illa hic Marco communicabuntur. Ego autem consultum puto, ut talem, qualis est Marcus,

[9737k.213v] ad ipsos mittatis, qui cum illis conversetur ac habitet, si commode fieri potest.8 Habent certe multa antiquorum scripta, quaedam etiam, quae ad me pertinent et, quantum cognovi, libenter communicant; vix ad vos proficiscentur propter adversam valetudinem; hortabor nihilominus. Nyemi reformationem habet Wissenburgius,9 D[ominus] G[allus] cum Eberhardo agere deberet de Hippolito.10 Photii librum recens editum nondum vidi.11 Venio ad illas, quas 5. huius scripsisti. Quod ad librorum restitutionem attinet, scripsi superius, satis esse, si in nundinis Lipsensibus eos remittatis, quibus non utimini amplius. Ego non desinam perquirere, quae ad institutum vestrum opus historicum facient. Vos pergite strenue. Deus labores vestros in hoc regat et vos ad piam concordiam utrimque flectat. Datum Ratisponae 16. Martii 57.


Kritischer Apparat

a Folgt gestrichen p


Sachapparat

1 Vgl. 570218A und 570305.

2 Mit ähnlicher Redewendung erwähnt in 570218A.

3 Die ersten Kapitel der 2. und 3. Zenturie wurden mit dem Brief 570218A mitgeschickt.

4 Das Berufungsschreiben an Tanner in 561218A und 570218A.

5 Flacius hatte eine Abhandlung des Petrus Damiani (um 1072) mit dem Titel "De correctione episcopi ac papae" aufgenommen: Catalogus testium veritatis, Basileae: Oporinus, 1556, 1077-1083. In die zweite Auflage fand dessen Brief an Papst Nikolaus II. über die Mäßigung der Priester Eingang: Catalogus testium veritatis, Basileae: Oporinus, 1562, 1255. Dieser Brief liegt in Wolfenbüttel in einer Abschrift des 15. Jh. handschriftlich vor: Cod. Guelf. 373 Helmst., Bl. 43v-46r. Auf Grund des marginalen Beitrags zum gesamten Manuskript wird Nidbruck dieses nicht als Damiani-Handschrift bezeichnet haben. Vgl. auch Hartmann: Humanismus, 158.

6 Varia Poemata, vgl. 570218A.

7 Georg Cassander und Cornelius Wouters.

8 Vgl. die Briefe des Kollegiums und von Flacius an Cassander und Wouters 570710 und 570802.

9 Vgl. 561218 und 570218A.

10 Gallus sollte auf Eberhard von der Tann, den Kanzler in Heidelberg, einwirken, um aus der Ottheinrichbibliothek den Kommentar Hippolyts zur Apokalypse zu erhalten, vgl. 570218A.

11 Vgl. 570218A.

XML: http://diglib.hab.de/edoc/ed000086/Wien/OeNB/570316_Nidbruck_an_Flacius.xml
XSLT: http://diglib.hab.de/edoc/ed000086/tei-transcript.xsl