570505
Johannes Wigand an Caspar von Nidbruck

Magdeburg, 5. Mai 1557.

ÖNB Wien, Cod. Vind. 9737k, Bl. 214r-215v.

Autograph.

Papier, Format 2°.

Transkription: Diener: Centuries, 420f.

Adresse: [9737k.215v] Clarissimo viro D[omino] Philoni1 ad manus proprias

[9737k.214r] Salutem in Christo. Amicum nostrum M[agistrum] Illyricum Jhenam profectum esse, ut ibi Theologiae professorem agat, non ignoras.2 Nihilominus tamen a summus instituti operis historici gubernator futurus est. Alimus modo collectores septem in officina nostra, scriptorem unum, cui adhuc alterum adiiciemus post pentecostes festum iam tum a nobis certo stipendio conductum idque propter eam causam,3 ut aliquanto expeditius progrediamus. Optime intelligis nos in immenso pelago versari, quod emotiri breui temporis spacio ac sine laboribus non possumus. Sylvae4 solummodo collectio nuda ex tot libris plurimis nobis negotii parit. Sed vnde tot operatores quibus carere non possumus, siquidem institutum recte vrgere volumus, alamus fere non habemus promisit aliquid Rex Daniae sed illud valde incertum est, nec sufficit ad tantos sumptus qui necessario faciendi sunt. Si igitur bonos aliquos viros impellere posses, ut ad opus Domini aliquid conferrent, praeclare faceres, quamuis tua promptitudine fere abuti videmur, qui alias consilio ac libris nobis benigne ades.

Nobis adhuc sic constitutum est, omnino conari quantum Deum virium concesserit, ut coeptum laborem continuemus, ac si nihil aliud saltem diligentiam omnibus bonis totique posteritati probabimus. Agimus Deo [9737k.214v] gratias pro monstrata Methodo eiusque resolutione5 quam veluti cinosuram in collectione materiarum totoque contextu sequimur, & quotidie ipsa tractatio plus lucis suppeditat, adeo ut confidamus, non prorsus impossibilem fore conatum hunc nostrum ut multi initio suspicati sunt, modo nervi rerum gerendarum, sumptus minimum, nos non destituamus. Reliquit autem M[agister]. Illyricus quosdam libros, quorum partes aliquam iam restituimus altera ad necessarios usus retinimus adhuc aliquandiu bona fide & eos libros iusto tempore reddituri. Rogamus autem obnixe, ut pro tuo iudicio b acutissimo & alios quos & habes libros nobis communices, quos nobis usui futuros esse petes praesertim si alicuius sunt momenti, & vetustati sapiunt, qua de re Illyricus diligentius scripsit scio. In comiciis proximis credo te accepisse initia 2. & 3. Centuriae, de quibus iudicium atque informationem ut sic dicam tuam libentissime audiremus.6 Magni enim facimus collectiones doctissimorum virorum, praesertim eorum qui in c tales res plurimum studii & operae posuerunt. Quartum Centuriam Deo dante post pentecostem inchoabimus. Haec de nostro foro ad te scribenda esse duxi, clare vir & amice colende, tum quod pars non minima huius societatis sit, qui in hoc tam sancto opere construendo laborant, tum quod alias sciatur, te pro tua excellenti pietate d eiusmodi res libenter cognoscere. Praeterea ut communi nomine rogem, ne coeptas [9737k.215r] labores deseres. Sed quibus potes studiis iuves, sicut hoc omnino nobis de te persuademus. Bene & fortiter vale. 5 Maii 1557. T[uus] Johannes Wigandus


Kritischer Apparat

a Folgt gestrichen eum

b Folgt gestrichen exactissimo

c Folgt gestrichen talibus rebus

d Folgt gestrichen tet


Sachapparat

1 Wigand bezeichnet Nidbruck hier als Philon, in Anspielung auf den alexandrinischen Philosophen und Exegeten (um 20/10 v.Chr. - nach 40 n.Chr.). Vgl. Ios. ant. Iud. 18,258. Vgl. TRE 26 (1996), 523-531; NP 9 (2000), 850-859; [Online]

2 Zu Flacius' Berufung nach Jena vgl. 570326 und Preger: Flacius 2, 105-108.

3 Basilius Faber ist als Schreiber im Februar 1556 erstmals im Kollegium durch seine Unterschrift nachweisbar, vgl. 560216A. Der zweite Schreiber, der zu Pfingsten 1557 eingestellt wurde, war Andreas Pancratius Veltpeck aus Wunsiedel in Bayern, der aber wohl schon seit Ostern in Magdeburg mitarbeitete. Vgl. 570810 und 570816. Zu den weiteren "operarii" im Kollegium, die als Kopisten, Exzerptoren und Boten arbeiteten, gehörten im folgenden Jahr Ambrosius Hitfeld, David Ciceler, Caspar Leunculus, Wilhelm Radensis Eccius, Nicolaus Beumüller/ Bruchmüller, Bernhard Niger, Peter Schröder und Conrad Agrius - eine Person mehr als 1557. Diese Aufzählung und eine kurze Beschreibung ihrer Aufgaben in: De ecclesiastica historia: qvae Magdebvrgi contexitvr, vera narratio, contra qvorundam diffamationes, Magdeburgi: Kirchner, 1558, Bl. A3v, A4v [opac].

4 Zur Konnotation des Gattungsbegriffs "sylvae" vgl. Adam: Wälder.

5 Vgl. 551000 und 560216.

6 In 570218A heißt es, die ersten Kapitel der dritten und vierten Zenturie seien fast fertig. Handschriftliche Kopien von Kapiteln der ersten Zenturien wurden im Sommer 1557 an Johann Baptist Haintzel und Wolfgang Wagner verschickt, die die Schriften an Mäzene verteilen sollten. 570625 und 570810A. Der Druck der ersten drei Zenturien wurde 1559 fertiggestellt. Vgl. Diener: Centuries, 178f.

XML: http://diglib.hab.de/edoc/ed000086/Wien/OeNB/570505_Wigand_an_Nidbruck.xml
XSLT: http://diglib.hab.de/edoc/ed000086/tei-transcript.xsl