570606
Marcus Wagner an Caspar von Nidbruck (Wien)

Regensburg, 6. Juni 1557.

ÖNB Wien, Cod. Vind. 9737k, Bl. 217r-218v.

Autograph.

Papier, Format 2°.

Transkription: Schulte: Beiträge, Nr. 8, 117-119.

Adresse: [9737k.218v] Nobilissimo eruditione, & pietate praestanti D[omino] D[octori] Casparo a Nidbruck Jurisconsulto sacrae Regiae Romanae Maiestatis et serenissimi Bohemiae Regis consiliario, suo domino unice colendo. Viennae Austriae in aedibus D[omini] Lucae Rectoris universitatis apud S[anctam] Annam.1

[9737k.217r] S[alve] a Domino Jesu unico omnium piorum servatore. Clarissime et nobilissime vir, tuam excellentiam diligenter oratam volo, ut Dionisium Aeropagitum2 graecum manuscriptum una cum fasciculo mittat, quem Illyrico corrigendum tradam, qui libentissime illum laborem in se suscipiet. Ego hic nihil iam prodesse possum, tantum exspecto illas epistolas et libellum manuscriptum. Si haberem, recta hinc me conferrem in urbem virginis3 ad nostros, qui dudum huc scripserunt, ut reverterer. Quare T[ua] E[excellentia] dabit operam, ut iste fasciculus quam citissime huc pervolet. Oro quoque ut curet chronicaa illa manuscripta, quae mihi exhibuit, per quendam studiosum hominem perlustrari et inde excerpi, quae facere videntur ad historicum negotium. Vidi in quodam nigro sacco chronicon cujusdam Matthiae manuscriptum de domo austriaca, in quo certe multa continentur, quae pertinent ad historiam.4 V[estra] E[excellentia] ita agat, ut promisit,b et chronicon Mediolanense etiam per quendam scribam totum describi faciat.5 Nam plurima in eo legi, quibus maxime in prioribus libris opus habent nostri et suo tempore per G[allum] transmittat. Vellem etiam ut illud prolixium martyrologium c unus scribarum obiter percurrat et quorundam sanctorum vitas brevibus tantum verbis annotet et negotii ecclesiastici Inspectoribus quam primum mittantur ista excerpta, qui videant et conferant cum speculo Vincentii, an in eo sint vitae istae necne.6

[9737k.217v] Tres istos magnos mebranaceos libellos manuscriptos, in quibus concilia d insunt, quos in comiciis V[estrae] E[xcellentiae] consensu miseram, iam remiserunt una cum multis aliis, quorum catalogum in literis suis T[uae] D[ominationis] inveniet. Ego interea eos collocabo in cistam in aedibus G[alli] in qua ego hactenus libros, quos abs te usui habui reposui, usque ad adventum T[uae] D[ominationis] quo eos ex autographo deleat et expungat.

Illos quos ego sum hic redditurus portabo ad conclave reliquorum librorum et in quendam locum eos separatim poname, ut eo facilius postea invenire queas. Relinquerem libenter in aedibus G[alli], sed quoniam G[allus] non erit domi,7 id facere nequeo; nihilominus et nomina et initia librorum diligenter assignabo et iamiam abiturus uxori tradam, ut eos postea ipsimet exhibeat et ostendat, ubiT[ua] E[excellentia] quando huc venerit, invenire possit; similiter fiet cum iis, quos mecum avecturus sum, quorum numerus erit perexiguus.

Fiet iam Francofurti ad Moenum conventus f omnium praecipuorum theologorum statuum Evangelicorum,8 in qua synodo convenient Philippus, Schneppius, Illyricus, Gallus, Machabeus, Calvinus, Brentius, Marbachius, Morlinus, Rungius, D[octor] Venetus, Westphalus, Pistorius, aliique quam plurimi, ubi de tota nostra doctrina agatur et simul de concordia inter doctos, quae certe necessaria est propter multas sectas quas suboriri videmus.

[9737k.218r] Deus adsit illis suo sancto spiritu, ut piam ineant concordiam et reconcilientur invicem ex corde & ut isti tetri errores, qui hactenus in ecclesia fuerunt piè sepeliantur et vera pax ecclesiae restituatur Amen.

Librum illum in memoriali consignatum nempe, decreta Romanorum pontificum non habeo nec memini me habere, sed forsan E[excellentia] V[estra] putat illum, qui est in membrano scriptus eleganti charactere qui non tractat de R[omano] P[ontifice], sed de omnibus partibus mundi, qui quidem in principio promittit se tractaturum de R[omano] P[ontifice], sed non facit, illum non reddidi.9 Habui quidem impressum de Romano Pontifice, quem praesente Stoltzio restitui,10 & est in fasciculo prope fenestram, ubi de conciliis librum Guilhelmi de S. amore manuscriptum hic relinquam.11 V[estra] E[excellentia] salutet ex me D[ominum] Lucam hospitem et bene in Christo valeat. Continuo Ratisbonae 1557 in festo pentecostes. T[uae] E[excellentiae] deditus.


Kritischer Apparat

a Anmerkung am linken Rand vom Hofbibliothekar Sebastian Tengnagel Chronica MS

b Anmerkung am linken Rand vom Hofbibliothekar Sebastian Tengnagel Chronicon Matthiae de domo Austriaca

c Anmerkung am linken Rand vom Hofbibliothekar Sebastian Tengnagel Martyrologia

d Anmerkung am linken Rand vom Hofbibliothekar Sebastian Tengnagel Concilia MS

e Textergänzung über der Zeile ponam

f Anmerkung am linken Rand vom Hofbibliothekar Sebastian Tengnagel Conventus Theologorum Francofurti


Sachapparat

1 Nidbrucks Gastwirt war Lucas Guttenfelder (Agathopedius), aus der Krain stammender Arithmetikprofessor und zwischen 1548 und 1553 einer der Superintendenten der Universität. Er war im April 1557 zum Rektor der Wiener Universität gewählt worden. Vgl. Aschbach: Universität 3, 33, 50 Anm. 1, 388.

2 Nidbruck wird in Preußen um die Handschrift nachsuchen lassen, vgl. 570712.

3 Magdeburg.

4 Höchstwahrscheinlich das "Chronicon austriae germanicum" eines „Gregorius aut Matthaeus Hagen". Die handschriftliche Überlieferung dieser Chronik ist reich: Cod. Vind. 12645, 12691, 14901, 2820, 2844, 2918, 2919, 3081, 3400, 3447, 7248, 7418, 7557, 7761, 8462. Vgl. F. M. Mayer: Untersuchungen über die Österreichische Chronik des Mathäus oder Gregor Hagen, in: Archiv für österreichische Geschichte 6 (1880), 316f. [opac]

5 Wohl das "Chronicon Mediolanense" des Falco Beneventanus aus dem 12. Jahrhundert. MPL 173, 1150-1260. Nidbruck wollte dieser und den folgenden Bitten nach Exzerpten im kommenden Winter nachkommen, wurde durch seinen frühen und plötzlichen Tod aber daran gehindert. Vgl. 570712.

6 Auf Grund der ungenügenden Hinweise bleibt unklar, welches Martyrologium hier exzerpiert, annotiert und von den Magdeburger Inspektoren mit dem "Speculum maius" des Vincenz von Beauvais verglichen werden soll.

7 Gallus wird sich dann auf dem Konvent in Frankfurt a. M. befinden, hierzu s.u.

8 Auf dem Reichstag zu Regensburg, der im März 1557 endete, war verabschiedet worden, dass sich im Laufe des Jahres altgläubige und protestantische Theologen im Bemühen um Einheit der Kirche auf ein Kolloquium in Worms zusammenfinden sollten. Um Einigkeit unter den evangelischen Ständen herbeizuführen, ließen Ottheinrich von der Pfalz und Christoph von Württemberg an den Landgrafen Philipp von Hessen, den Herzog Wilhelm von Kleve, den Markgrafen Karl von Baden, den Grafen Wilhelm von Nassau sowie an einige Grafen und Städte Norddeutschlands eine Einladung für einen Konvent in Frankfurt a.M. am 18. Juni aussprechen. Vgl. Bundschuh: Wormser Religionsgespräch, 248-295; Slenczka: Wormser Schisma, 113-137 und Preger: Flacius 2, 63.

9 Das Verzeichnis der Schriften, von Wagner und Nidbruck als Memoriale bezeichnet, ist nicht mehr vorhanden, der Wiener Hofbibliothekar Hugo Blotius erwähnt es aber noch: "Casparis Nidpruck memorialia quaedam, quos libros commodatos acceperit et reddiderit in folio in charta." (Cod. Vind. 4451, Bl. 16r). Vgl. Menhardt: Verzeichnis 1, 8. Vgl. auch 570712

10 Vielleicht der gebürtige Zwickauer Andreas Stoltz, der nach seiner Tätigkeit als Superintendent der Grafen von Erbach 1576 Generalsuperintendent des Kurfürsten Ludwig VI. von der Pfalz wurde und bereits 1578 in Heidelberg verstarb. Kirchenordnungen, Bd. 14: Kurpfalz, 61, 63, 65 und Press: Calvinismus, 285.

11 Eine Schrift Wilhelms von S. Amour über Konzile ist unbekannt.

XML: http://diglib.hab.de/edoc/ed000086/Wien/OeNB/570606_Wagner_an_Nidbruck.xml
XSLT: http://diglib.hab.de/edoc/ed000086/tei-transcript.xsl