570617
Marcus Wagner an Caspar von Nidbruck (Wien)

Regensburg, 17. Juni 1557.

ÖNB Wien, Cod. Vind. 9737k, Bl. 219r-v.

Autograph Wagners.

Papier, Format 2°.

Transkription: Schulte: Beiträge, Nr. 11, 120f.

Adresse: [9737k.219v] Clarissimo, nobilissimo, eruditissimo, pietate et prudentia eximia ornato viro, D[omino] D[octori] Casparo a Nidpruck Sacrae regiae Bohemiae et Ungariae Romanae maiestatis & Regiae dignitatis consiliario &c. suo domino. Wien in Osterreich bey S. Annen bey dem Herrn Lucae rectori universitatis tzue erfragen.1

[9737k.219r] S[alutem]. Fasciculum2 illum accepi et pro gestatione coactus sum illis dare thalerum, minus accipere noluerunt. Libros quos reddidi, T[ua] E[excellentia] inveniet in magna cista positos in aedibus Galli, illorum vero quos hinc avehi curavi itidem indicem apud G[allum] reliqui.3 Insunt quoque illi codices, quos nostri nuper remiserunt. Litteras proxime tibi misi, quibus index insertus fuit. Si huc venerit, poterit eos expungere.

G[allus] abiit ad conventum francofurdensem, ubi statuum Imperii Evangelicorum convenient.4 Deus adsit illis, ut aliquid boni efficiant et ineant iterum veram concordiam. Amen.

Libros Hussiticos et Wiclephiticos,5 ut T[ua] E[excellentia] a me petierat, ut recta hinc ad eam mitterem, non possum facile inter reliquos libros invenire quia catalogum non misit, T[uae] D[ominationi] ut quidem mihi spem faciebat, quare ut me excusatum habeat, quod eos non mitto, oro. Ego deo volente intra duos dies me iterum conferam ad nostros,6 interea commendo me T[uae] E[excellentiae] et oro deum, ut diu eam conservet ad nominis sui gloriam et ecclesiae suae profectum. Ratisbonae in die corporis Christi 1557. T[uae] E[excellentiae] et D[ominationi] deditus. M[arcus] W[agner] a.


Kritischer Apparat

a Anmerkung am linken Rand vom Hofbibliothekar Sebastian Tengnagel Marcus Wagner


Sachapparat

1 Zum Wiener Universitätsrektor Lucas Guttenfelder (Agathopedius) vgl. 570606.

2 Vgl. 570606.

3 Ähnlich genaue Angaben, wo Wagner Bücher Nidbrucks in Gallus' Haus zurückgelassen hat, finden sich in 570606. Bei dem Index handelt es sich um den an Gallus gerichteten Anhang zu 570618. Wagner hatte bereits für den Abtransport einiger Bücher gesorgt.

4 Zum Frankfurter Konvent vgl. 570606

5 Nidbruck hatte Flacius und die Zenturien mit einer großen Anzahl an Hussitica versorgt. Vgl. 550701, 550726 und 550909.

6 Wagner verließ also am 19. Juni Regensburg, nicht, wie Schulte: Beiträge, 121 meinte, am 15. Juni.

XML: http://diglib.hab.de/edoc/ed000086/Wien/OeNB/570617_Wagner_an_Nidbruck.xml
XSLT: http://diglib.hab.de/edoc/ed000086/tei-transcript.xsl