570712
Caspar Nidbruck an Marcus Wagner

Regensburg, 12. Juli 1557.

ÖNB Wien, Cod. Vind. 9737k, Bl. 280r.

Kopie von der Hand eines Sekretärs Nidbrucks, identisch mit 570316.

Papier, Format 2°.

Transkriptionen:

[9737k.280r] D[omino] Marco Wagner. Accepi quas in festo Pentecostes et corporis Christi1 ad me dedisti, charissime Domine Marce, et respondeo ad singula capita. Dionisium Areopagitam nondum ad manus meas recepi.2 Scripsi tamen in Prussiam ut remittatur, aut indicetur, ubinam iaceat. Nam is cuius fidei commiseram, in Prussiam abiit. Ex chronicis proxima hieme, Deo volente, curabo excerpi, quae instituto conveniunt.3 Prolixum illud Martyrologium studiosus aliquis percurret et faciet extractum, ut petis, pars quaedam tantum est Martyrologii. Fuldae sunt aliquot talia volumina et singulis mensibus unus liber deputatus est. Libros, quos remiserunt in reditu meo huc Ratisbonam, videbo et expungam.4 In chyrographo nullum credo esse, quem non acceperis. Catalogum etiam tuum misi a una cum fasciculo et rogo, ut eundem remittas. Admonebis etiam inspectores huius negotii, ut remittant ea quae specialiter tibi designaveram, item Apologiam pro Ludovico quarto et quae praeterea in memoriali tibi adnotavi.5 Fac subinde per N[icolaum] G[allum] b ad me quam primum mittas quae recenter excudentur, curabo restitui sumptus. Datae Ratisbonae 12. Julii 57. T[uus] Caspar á Niedbruck D[octor].c


Kritischer Apparat

a Folgt gestrichen et rogo

b Folgt gestrichen me

c


Sachapparat

1 Vgl. 570606 u. 570617.

2 Wagner bat um eine Handschrift in 570606.

3 Zu Wagners Bitte um Exzerpte aus einer Mailänder Chronik und einer Martyrologie vgl. 570606.

4 Wagners Bücherliste in 570618.

5 Unter der Apologie für Kaiser Ludwig IV. ist der "Defensor pacis" des Marsilius von Padua zu verstehen. Vgl. 570324. Zu Nidbrucks Verzeichnis der Schriften, dem Memoriale, vgl. 570606.

XML: http://diglib.hab.de/edoc/ed000086/Wien/OeNB/570712_Nidbruck_an_Wagner.xml
XSLT: http://diglib.hab.de/edoc/ed000086/tei-transcript.xsl