521110
Matthias Flacius an Caspar von Nidbruck

Magdeburg, 10. November 1552.

ÖNB Wien, Cod. Vind. 9737b, Bl. 1r-2v.

Unterschrift von Flacius Illyricus. Briefausfertigung von Marcus (Marx) Wagners Hand.

Papier, Format 2°.

Parallelüberlieferung: Cod. Vind. 10364, Bl. 1-5. Abschrift von unbekannter Hand.

Transkriptionen: Schulte: Beiträge, 60-62, 65f.; Bibl: Briefwechsel 17 (1896), 6–9, Nr. 1.

Kommentar: Diener, Centuries: 39-41.

[9737b.1r] Salutem a Domino Iesu, unico omnium piorum servatore. Maximas habeo gratias Deo, quòd et isthic inveniantur homines, qui et Christum veramque pietatem curent, et meum historicum consilium adiuvare cupiant. Nam praeterquàm quod etiam de singulis piis (sicut de angelis Christus testatur) maximopere gaudere debemus, etiam spes quaedam maiorem fructuum, quos tum ex reliquis tuis piis conatibus, tum etiam ex studio iuvandi nostrum laborem consecuturos spero, suaviter animum meum exhilarat. Nec enim dubito, te talentum Domini minime (ut plaerisque iam moris est) in terram defossurum esse, sed eo strenuè negociaturum, ut quàm plurimum lucri advenienti Domino exhibere possis.

Meum ergo institutum hac inclusa charta1 complexus sum. Praeter maiorem autem illam historiam, cuius ego tantum materiam colligere cupio, alteri magis idoneo scriptionem mandaturus, institui etiam ac propemodum confeci catalogum omnium eorum, qui ante D[octorem] Martinum Lutherum, piae memoriae, contra Papam eiusque [9737b.1v] errores scripserunt, tempus et articulos eorum annotavi. Eum brevi aliquando, Deo volente, aedam. Habeo praeterea quaedam historica iam olim a papistis de Waldensibus scripta, quae simul coniuncta aedam [!].2 Video enim illos potissimum fuisse hisce 400 annis illa 7000 piorum, qui pure Christum adorantes Romanum Baal detestati sunt.3 Quo porro ordine historia maior tractanda sit, non video nisi secundum tempora. Cupio enim eam inde a Christi resurrectione inchoari. Atque adeo iam inchoata est. Indicatum est aliquid de ordine inclusa scheda. Quod autem indicas, nosse te quendama , qui nos et libris et industria ac etiam opera sua esset adiuturus, rem sane oppido iucundum indicas.4 Vides enim id opus esse ut ingentis cuiusdam utilitatis, ita etiam laboris immensib Quare plurium opera ac subsidio indiget. Vide ergo, ut quàm plurimos idoneos in partem laboris accersas.

Wolfgangum Lazium5 viennensem multa antiqua scripta habere audio, et haud gravatim ea aliis quoque literatis communicare. Verum quia intelligo eum a veritate alienum esse, arte circumveniendus esset.

[9737b.2r] Marsilius Patavinus6, eximius sane scriptor, mihi quoque est. Habeo etiam eius nondum impressum opusculum de translatione imperii a graecis ad Germanos.7 Si quid porro bonus ille vir, cuius mentionem fecisti, collegit aut etiam deinceps colliget, sicut summis eum precibus oramus et obsecramus, id quaesumus, ut nobis in tempore mittatur. Dominus Iesus te ad sui nominis gloriam et miserorum hominum salutem clementer regat et conservet. Amen. Magdeburgę, 10. Novembris anno 1552. Tuus ex animo Matthias Flacius Illyricusc


Kritischer Apparat

a Verbessert durch Marx Wagner aus quaedam

b Textergänzung über der Zeile durch Marx Wagner immensi

c Textergänzung am Ende des Textes durch Matthias Flacius Magdeburgę, bis Illyricus


Sachapparat

1 Vgl. die Beilage, die angehängte "scheda" 521110A.

2 Catalogus testium veritatis, qui ante nostram aetatem reclamarunt Papae. Basileae: J. Oporinus 1556, [Online]. Vgl. Preger: Flacius 2, 463.

3 Vgl. den Untertitel des Catalogus testium veritatis: „Cum praefatio M. Fl. Ill. 3. Reg. 19. Rom. 11. Reliqua mihi ipsi feci septem milia virorum, qui non incurvarunt genu imagini Baal.” [Online].

4 Nidbruck selbst wird dieser Helfer werden.

5 Zu Wolfgang Lazius vgl. ADB 18 (1883), 89-93 und Aschbach: Wiener Universität 3, 205f.

6 George Garnett: Marsilius of Padua and 'the truth of history', Oxford 2006; The world of Marsilius of Padua, hg. v. Gerson Moreno-Riaño, Turnhout 2006.

7 Marsilius' Kritik an der weltlichen Herrschaft der Päpste druckte Flacius zuerst in seiner Antilogia papae, Basileae: Oporinus, 1555, 210-251 [opac]. Die Handschrift gilt als verloren. Vgl. Marsilius Patavinus: Oeuvres mineures, hg. Colette Jeudy und Jeannine Quillet, Paris 1979, 64ff. [gbv]; Hartmann: Humanismus, 123; Preger: Flacius 2, 468f.

XML: http://diglib.hab.de/edoc/ed000086/Wien/OeNB/521110_Flacius_an_Nidbruck.xml
XSLT: http://diglib.hab.de/edoc/ed000086/tei-transcript.xsl