540223
Matthias Flacius an Caspar von Nidbruck

Magdeburg, 23. Februar 1554.

ÖNB Wien, Cod. Vind. 9737i, Bl. 96r-v.

Ausfertigung des Konzepts von Marcus Wagners Hand.

Papier, Format 2°.

Transkription: Bibl: Briefwechsel, 17 (1896), 21, Nr. 7.

[9737i.96r] S[alve]. Scripsi nuper prolixè non semel ac responsum avide expecto, sed subinde accidunt aliqua, quae tibi significare operae pretium est. Iam illud tantum T[uae] H[onestate] indicabo, videre mihi valde utile fore, ut cum Arnoldo Arlenio, qui ante Diegi1 minister fuit,a iam autem vel apud Ferrariae vel Florentiae ducem agit, agatur, ut conquisitionem librorum, quos ei vel nominatos sigillatim vel in genere indicare potes, adiuvet; habet enim omnes bibliothecas Italicas notissimas. Utinam et Romae non solum bibliothecas, sed acta paparum vetustiorum inspicere per idoneum hominem possemus.b Utile esset eius rei causa tuum Burgundum in Italiam mittere, si modo sumptibus abundaremus. Tu vide, quid tua crumina possit, nam mea est tenuior. Concilia Graeca manuscripta habere valde utile esset.c Bene in Domino vale! 23. Februarii 54.


Kritischer Apparat

a Anmerkung am linken Rand Arlenius Diegi Mendozae minister

b Anmerkung am linken Rand Acta Paparum Romae

c Anmerkung am linken Rand Concilia Graeca


Sachapparat

1 Arnold Arlenius (Arnout van Eynthouts) aus s’Hertogenbosch, Handschriftensammler und Herausgeber griechischer Autoren, stand seit 1542 als Bibliothekar in den Diensten des Diego Hurtado de Mendoza (1503-1575), Graf von Tradillo, kaiserlicher Gesandter in Venedig. Vgl. Schaumkell: Beitrag, 42f. und Hobson: Renaissance Book Collecting 72-75, 77-79, 82, 86, 93, 124. Zu Mendoza als Diplomat, Humanist und Literat vgl. auch Spivakovsky: Son of the Alhambra und Darst: Mendoza, zu seinen Buchsammlungen insgesamt Hobson: Renaissance Book collecting, zu seinen Verbindungen zum Altertumsforscher Antonio Agustín ebd., 73, 75, 78f., 80, 82, 89, 142, 233; Zulueta: Agustín, 8-15 und Barker: Agustín's Letters.

XML: http://diglib.hab.de/edoc/ed000086/Wien/OeNB/540223_Flacius_an_Nidbruck.xml
XSLT: http://diglib.hab.de/edoc/ed000086/tei-transcript.xsl