541215
Matthias Flacius an Caspar Nidbruck

Magdeburg, 15. Dezember 1554.

ÖNB Wien, Cod. Vind. 9737k, Bl. 242r-244r.

Ausfertigung von Marcus Wagners Hand.

Papier, Format 2°.

Transkriptionen: Bibl: Briefwechsel, 19 (1898), 97-102, Nr. 24.

[9737k.242r] S[alve]. Accepi, vir prudentissime, tum illas 28. Julii, tum alias 23. Augusti, tum denique hasce primae Novembris scriptas,1 a et simul fasciculum variorum collectaneorum non ita magnum. Ad illas priores binas litteras respondi, tum aliis duabus brevibus epistolis ad G[allum] missis, tum tertia sub finem Octobris2 admodum prolixa, in qua distinctis cyphris ad utramque epistolam tuam respondi, eam quoque ad G[allum] per proprium nuntium, cuius moram satis mirari nequeo, ablegavi. Jam igitur restat, ut de ultima aliquid breviter dicam.

Lythodius est medicus Juliacensis principis.3 De colloquio coram tuum est praecipere. Occupationes tuas probe novi et tantum in hac re studium ac laboremb tum demiror tum exosculor.

Quod ad Maximum Graecum4 attinet, locum non novi, sed hominem, qui ubi esset, norit, nominavi. Unicus, ut opinor, est typographus Hebraicarum litterarum Venetiis, cognomento Bombergus, tametsi is Antwerpiae plerumque agat, habet Venetiis procuratorem seu rei familiaris negotiationumque curatorem,c nomine Nicolaum Stoppium, hominem tum elegantis ingenii, tum Germanis ibi negotiantibus notissimum.5 Is circiter anted 4 aut 5 annos quosdam scholasticos Germanos ad videndum eum autorem perduxit, quare haud dubie, ubi sit, probe novit. Cupio maximopere cum eo homine tibi aliquid notitiae intercedere.

Quod ad Italicos libros attinet, quid nobis Roma scriptum sit, nuper indicavi.6 Habemus igitur propemodum rationem, qua inde aliquid etc.

De mittendo in Italiam aliquo idoneo etc. et ego probo consilium, sed deest tum homo aptus, tum sumptuum copia, vix enim ei 100 ducati annuatim sufficient. Tuus Humpertus Lagnetus [!] esset prae aliis commodus, sed ubi nunc terrarum agat, plane ignoro, quin etiam tristis, tametsi incertus huc allatus est rumor, eum alicubi in Sueticis finibus a latronibus interfectum esse. In Prussiam sane hinc abierat, quo longius sit progressus, plane incertum est.7 Si incolumis redierit voletque eam functionem obire, curabo, ut accepta aliqua summa [9737k.242v] recta ad amicum et inde porro etc.

Videbit alter ϕ[ίλος] an vere primo cum Petro Perna coram colloqui possit.8

Ottho Henricus nihil videtur bonifacturus, mihi certe nihil respondere vult.9

Heintzelium iteratis litteris sum hortatus, sed nihil dum de libris respondit.10 Scripsi etiam proxime ad Achillem Gassarum medicum, per quem me aliquid effecturum spero.11

De Graeca historia, quae in vicinia est, laborabo ipse, tametsi hercle diu frustra iam in hoc ipso sudaveram.12 De Caroli 4 libris misi etiam proxime sententiam Hincmari, admodum scitu dignam.

Quomodo Ludovici librum nanciscar, non video,13 nam amici consilium tantum non impossibile est, meum quod nuper perscripsi longe commodius, ut vel Cassander vel eius alter ipse modis omnibus persuaderetur, ut quam primum ad Tilium proficisceretur, haberet ob veterem familiaritatem aditum, haberet etiam a felici ac divite iam amico facile sumptus, tametsi et hinc aliquid habere posset;14 alter vero ex illis duobus ad nos venire deberet, sed quise eos tef ad utrumque horum facilius persuadere posset!15 Nos quidem dabimus sedulo operam, ne ei sumptus ad vitam hic sustentandam desintg, tametsi adhuc initio non ita nimium dites simus. Ego sane statuo magnum aliquid in eo situm esse, ut illi duo hac ratione, ut praescripsi, nobis subserviant, quare si potest amicus per Hechtium16 aut alios amicos tentet.

Collector conciliorum17 etiam circumveniendus esset,h quandoquidem non omnia reddidit, sed per quem? Quod Francofordensem synodum ad alios potius ille bonus vir miserit quam ad nos, ferendum scilicet est, praesertim si illi edere in publicum velint, sed optandum esset, ut non solum articuli, verum integrae actiones haberi possent.18 Illud exemplar vereor esse mutilum, quandoquidem negas,19 eam synodum quicquam contra 7. Graecam egisse, cuius contrarium tum Hincmarus tum Aventinus [9737k.243r] tum omnes historici testantur. Ille certe, qui praefationem Carolo adiecit, etiami ipsum articulum seu canonem, quo 7. synodus damnata est, recitat, quare videndum est, ne mutilato exemplari edito magis luci obsimus, quam prosimus. Septima alioqui illa Graeca synodus hic Coloniae anno 1551 in secundo tomo conciliorum edita est,20 ac correspondentj materiae cum C[aroli] M[agni] libro, quod nuper admodum animadverti. Illud vero maxime dignum observatu censeo, diligentissime confodere et conficere papae illius duas epistolas,21 quem tu solum omnia posse iocaris. Quare qui Francofordensem edere vellet, si C[arolum] et septimam adiungere non posset,22 saltem aliquot capita sibi mutuo adversantia illorum duorum scriptorum poneretk de eoque auditorem admoneret, alioqui labor inutilis propemodum erit. Quod ad Gothorum leges attinet, habeo ego tum Longobardorum tum Mervingorum, quae omnia simul coniungi possent, si quis edere vellet.23 Nec nihil inde quoque peti potest, insunt enim leges, religionem ecclesiasticaque iura attingentes. Quare meo quoque iudicio illa omnia decem volumina huc revocanda essent.24 Invenias enim saepe gemmam in stercore, ubi non putasses. Quod si quis edere volet, ei haud gravatim communicabo, coniungi enim haec omnia recte possent et ab amici, professione non alienum opus esset. Ne autem putes, me aliquid fingere, adducam tibi unam constitutionem Merovingorum legum, si quis episcopum, quem constituit rex vel populus elegit sibi pontificem, occiderit etc. Hinc possumus arguere, penes quos olim fuerit ius constituendi et eligendi episcopos. Et paulo post decernens, coram quo reus iudicari debeat, inquit: et si episcopus contra aliquem culpabilis apparet, accusetur ante regem vel ducem vel plebem suam etc. Hic denuo habes, quis ecclesiasticam iurisdictionem exercuerit. Vide, sic fructus aliquis isque non parvus inde etiam percipi possit, ubi alius nihil sperasset aut quaesivisset, quare, ut supra dixi, etiam illi codices repetendi erunt.

Excusatione ad meas paulo vehementiores litteras amicus non indiget, mihi potius deprecandum, quod dolori mimium indulserim, sed fuerunt duae causae: altera quod putabam, illas 4 cistas, quae vere primo ad G[allum] perlatae erant, eam supellectilem in se continere, quaml [9737k.243v] optabam, eoque facile mitti potuisse iudicabam, altera quod iam initio negotii revera necessariis monumentis destituimur. Nam quae ego Norimbergae et alibi collegi, sunt pleraque recentiora, quae non hiscem primis annis, sedn postremis, cum ad eos pervenerimus, usui erunto, talia etiam sunt ferme omnia, quae index vasis A ‡ pollicetur, exceptis paucis.25

Quare ut iam omissa excusatione quid velim, scias: illud necesse est, nos nuncp summopere agere, ut vetustissima quaeque, quorum quidem potestatem habemus, primo quoquo tempore R[atisbonam] ad G[allum] convehuntur.26 Nam de concilio Constantiensi, Basiliensi, Pisanoq et Florentino nondum laboro, nec etiam de Hussiticis negotiis, longum enim adhuc tempus superest, quo ad eam metam perveniamus, ad haec illis scriptis abundamus.27 Scio locum vicinum, ubi sint circiter 10 tomi tantum de Basiliensi et Constantiensi,28 quapropter illud iteratis summisque votis ab amico29 impetres, ut vetustissima quaeque in praedictum locum quam primum comportentur, nam, ut dixi, in initio temporum versamur circa apostolos et proxime post paucissima habemus, sicut et pauca sunt edita. Ea igitur ipsa, quae amicus adhuc retinere se, scribit, maxime nunc ob vetustatemr sunt necessaria, contra quae mittit, post longum tempus usui esse poterunt.

Quod ad cautionem30 attinet, iustam quidem rem petit, sed quod ad senatum attinet, plura incommoda in se continet, quandoquidem non ita tractabiles in hoc genere hic habemus. Res magis evulgabitur, quam utile sit, omnia enim expiscari volent, moram ad haec non parvam negotiis eorum cunctatio negotiis afferet, denique ut illi dent obligationem et sigillum, antequam libros videant et in manibus habeant, non facile persuaderi poterunt. Quid de eo dicam, quod haud dubie ipsi volent, semper in sua potestate libros esse et nobis paucos quosdam quasi mutuo subinde da [9737k.244r]re et mox repetere, quae res et incommoda et molesta erit: novi ego, qua difficultate impetrem, quos hic in bibliotheca habent. Quare meo iudicio commodissimum fuerit et ab amico modis omnibus impetrandum, ut fideiussione nostri collegioli seu nostri quinqueviratus sit contentus, pollicebimur omnes simul et singuli pro sese. Adiunxi enim mihi alios quatuor, nostro G[allo] amicissimos, notissimos ac omnino fide dignissimos, non tam ut laborent, quam ut inspiciant et in medium de omnibus deliberent norintque omnia, quid datum, quid acceptum, ne quis quid suspicetur de uno. Scis enim, quales sumus homines, etiamsi enim unus aliquis nostrum vel moriretur vel etiam fidem praestare nollet, supererunt tamen alii quatuor, qui compellari et compelli ad restitutionem possunt. Sunt autem alii quatuor ii, Johannes Wigandus, M[agister] superintendens, D[ominus] D[octor] Martinus Copus,31 M[agister] Godescalcus Praetorius32 rector scholae et Matthaeus Iudex, de quibus omnibus tibi noster G[allus] testimonium praestare poterit.

Summa igitur caputque huius scriptionis ea potissimum est, ut et libri vetustissimi quique R[atisbonam] ad G[allum] quam primum mittantur, et ab illo amico impetretur, ut tali cautione, quae profecto illi firma ac rata erit, velit esse contentus. Nam quod ad profectionem alterius amici33 attinet, ille id Deo favente sedulo aget, ut vel circa medium vel circa finem Aprilis omnino ad condictum locum veniat. Quare interea festinandum esset, ut vestutiora quaeque ibi invenire posset nam recentioribus aliud tempus erit accomodum.

De catalogo aliisque, quae scire cupis, alias. Quod Hechtius amici ulixeam artem laudat,34 potest ea quidem in hoc genere laudari, praesertim si scopus sit bonus, sed utinam amicus tunc istum scopum habuisset, corrasisset profecto plura, sed ille eo tempore aliud agebat aliaque quaerebat.

Amabo fac, ut ex epistolis Pipini, Hadriani et Bonifacii Germanici35 aliaque vetusta amicus ibi omnino mense Aprili accipere et invenire possit. Bene in Domino vale! 15. Decembris.

s T[uus] T[theodorus] H[enetus]


Kritischer Apparat

a Folgt gestrichen Ad

b Textergänzung über der Zeile ac laborem

c Folgt gestrichen hominem

d Textergänzung über der Zeile ante

e Folgt gestrichen eum

f Textergänzung über der Zeile te

g deessent ersetzt durch Ergänzung über der Zeile desint

h Folgt gestrichen sed

i Folgt gestrichen ad

j Folgt gestrichen capita

k Textergänzung über der Zeile poneret

l Folgt gestrichen putab

m illis ersetzt durch Ergänzung über der Zeile hisce

n Folgt gestrichen hisce

o Textergänzung über der Zeile usui erunt

p Textergänzung über der Zeile nunc

q Bizano ersetzt durch Ergänzung Pisano

r Folgt gestrichen nunc

s Handwechsel zu Matthias Flacius


Sachapparat

1 Vgl. 540823 und 541101. Das Schreiben vom 28. Juli ist verloren gegangen, vgl. 540823.

2 Bibl: Briefwechsel, 19 (1898), 98. meint, es handelt sich um 541006, dagegen spricht der Ausdruck “sub finem”.

3 Johannes Lythodius, Leibarzt des Herzogs Wilhelm V. von Jülich-Kleve-Berg, Vgl. 541101.

4 Vgl. 540804 und 541101.

5 Zu Nicolaus Stoppius, dem Korrektor in der Offizin Daniel Bombergs in Venedig, vgl. 540804.

6 Vgl. 541101A.

7 Zur Suche nach Languet vgl. 541101A. Languet nahm im Februar 1555 an der Hochzeit von Herzog Johann Albrecht von Mecklenburg mit Anna Sophia von Preußen in Wismar teil, auf der er Flacius traf. Vgl. 550404.

8 Vgl. 540823.

9 Vgl. 541101.

10 Vgl. 541101.

11 Gasser sollte v.a. Ulrich Fugger als Förderer gewinnen.

12 Eine griechische Geschichte in Leipzig, vgl. 541101.

13 Zu den Schriften Karls des Großen und seines Sohnes Ludwig gegen die 7. griechische Synode vgl. 541101.

14 Vgl. 540823 und 541110.

15 540823.

16 Johannes Echtius von Bachofen, vgl. 540823 und 570710.

17 Peter Crabbe, der altgläubige Herausgeber der Sammlung von Konzilsakten, vgl. 540804.

18 Nidbruck hatte die von ihm in Köln entdeckten Briefe Papst Hadrians an Karl den Großen, den auf der Frankfurter Synode von 794 behandelten Adoptianismusstreit betreffend, an Cassander und Wouters zur Vorbereitung einer Edition geschickt, vgl. 540628 und 541101.

19 Vgl. 541101.

20 Vgl. 541201.

21 Die Briefe Papst Hadrians (Codex Carolinus) erwähnt in 541101 und 541101.

22 Zu den Reaktionen aus dem Umkreis Karls des Großen auf die 7. Synode (bzw. das 2. Konzil von Nizäa) vgl. 540313 und 541201.

23 In Flacius' Besitz befand sich ein im 11./12. Jahrhundert geschriebener Codex mit Leges Langobardorum, BAV CPL 772. Vgl. Hartmann: Humanismus, 251; Lehmann: Fuggerbibliotheken 1, 147.

24 Von Cassander und Wouters, vgl. 541101.

25 Zu den beiden übersandten Fässern vgl. 541101.

26 Vgl. 541101.

27 Nachweislich war ein Band mit Materialien zu den Konzilen von Pisa und Basel in Flacius Besitz, der wahrscheinlich von Nidbruck kam: Cod. Guelf. 17.18 Aug. 4°. Die Handschrift stammte wahrscheinlich aus Salzburg (Vorbesitzer Johannes Sachs). Im Innendeckel von einer Schreiberhand aus dem Umfeld der Zenturien: "De concilio Basiliensi complura". Von Marcus Wagners Hand auf dem Titelblatt: "Matthias Flacius Illyricus".

28 Zehn Bände zu den Konzilen von Basel und Konstanz, aufbewahrt in Erfurt, vgl. 541006.

29 Nidbruck.

30 Vgl. 541101.

31 Der Magdeburger Stadtphysikus Martin Köppe (Copus), als Stadtrat einer der Bürgen für das Ausleihen des Projekts, vgl. 550308. Siehe auch Preger: Flacius 2, 423.

32 Vgl. dessen Gutachten 540201.

33 Flacius.

34 Vgl. 541101.

35 Vgl. 541101.

XML: http://diglib.hab.de/edoc/ed000086/Wien/OeNB/541215_Flacius_an_Nidbruck.xml
XSLT: http://diglib.hab.de/edoc/ed000086/tei-transcript.xsl