550726
Caspar von Nidbruck an Matthias Flacius

Augsburg, 26. Juli 1555.

ÖNB Wien, Cod. Vind. 9737i, Bl. 337r-339v.

Autographes Konzept.

Papier, Format 2°.

Transkriptionen: Bibl: Briefwechsel, 20 (1899), 95-101, Nr. 33.

[9737i.337r] τῳ ϕίλῳ de dato 26 Juli an[no] 55.

S[alutem] P[lurimam]. Accepia quas Huberto nostro commiseras,1 item et d[ominus] Alemanusb reddidit sibi commissas. Quod non citius responderem, hoc in causa fuit, quod ignorarem, num adhuc in pervestigatione bibliothecarum peragrares, vel ubi esses. Venio ad Languetum.2 Erudii quantum potui et totus in eo fui, ut hominem inducerem, quo in Gallias recta ad Tylium pergeret, sed frustra; semel enim constitutum sibi esse dixit, hac hieme Wittembergam reverti, res suas reliquisse indispositas, esse alia negotia expedienda adhuc Wittembergae. Urgebam nihilominus et quidem adeo, ut ipsi indicaverim, parum in Italia effecturum, multum vero in Gallia et quasi frustra hoc iter suscipere ac sumptus facturum; sed diverti non potuit neque hoc animo se a vobis discessisse, ut hoc tempore in Gallias proficiscatur, nam si hoc ita scivisset, mansisset Wittenbergae per mensem unum et prius de omnibus disposuisset. Mirabatur, quod non isthinc adeo serio de Gallica profectione cum ipso egissetis, atque ego hic feci. Ferec ipsum ad vos remisissemus; nam dicam, quod res est: parum videtur mihi in Italiad confecturus; sunt alii in Italia, qui operam suam mihi polliciti sint, et illi ipsi possunt multis de causis plura praestare,3 quam Languetus, praesertim cum ante hiemem de reditu cogitet.e Tandem cum perpenderemus, d[ominum]f Hupertum e Saxonia medium itineris iam confecisse, progredi ipsum passi sumus. De sumptibus d[ominus] Haincelius4 illi providit de communi aerario vestro. Fuggerus5 admodum parum dedit, ut haec melius ex ipsius litteris intelliges; neque dubito, quin Mediolano et aliis ex locis ad te diligenter perscripturus sit.g Remisi commendaticias ad Tilium, quas Ottohenricus comes Palatinus6 mihi miserat, atque indicavi, Hupertum ad suam Celsitudinem circa ver venturum et recentiores petiturum, modo ad Tilium proficiscatur. Duci Wirtenbergiae ipsum h commendaveram; accepit X aureos florenos. Venio ad litteras, quas deputati vestrae reip. attulerunt, quos profecto iuvabo pro viribus, ut re ipsa experientur. Hincmarum accepi.7 Offeram omnia Hincmari, quae reperire potui, typographis, si excudere velint. De Anastasii historia ecclasiastica curabo in Italia perquiri.8 Quod adeo urges, [9737i.337v] ut mittam, quae habeo, promptus et paratus quidem essem, sed non possum, nisi prius Ratisponam veniam. Mittam autem finitis quam primum comitiis, quae meo iudicio non diu durabunt, neque est, quod dubites quicquam; interea satis est, quod agatis: in digerendis operibus Johannis Hus, Guilielmo de S. Amore et aliis typis mandandis, item versibus antiquis, et aliunde satis negotii erit.9 Pergite in iis, quae habetis; quae apud me sunt, accipietis ante hiemem omnia simul scilicet post comitia absoluta. Locutus sum cum d[omino] Alemano10; hinc confido nos dei beneficio simul R[atisponam] ituros, ubi selegisti quaedam; tum ille ipse omnia vasi includet, et curabitur proxima commoditate ad te vehi. Hoc tamen prius abs te cupio, ut mittas chyrographum, quale hic adnexum est, et illud huc quam primum cum litteris vestri senatus ad d. Alemanum mittas, ut ille ipse, cum Ratisponae erimus, et ea, quae iam mea habetis, et ea quae additurus sum, inscribat et chyrographum mihi relinquat vel Gallo aut senatui. Scis causas et eas tu ipse aequas iudicabis; ego abbatibus aliis meum chyrographum de quibusdam dedi; nihil iniustum postulo, si itidem a vobis habere cupiami, non vestra causa, quibus si minus fiderem, non quicquam communicarem, sed ut inter vehendum et utendum ista diligentius curentur ac restituantur post usum, quo et ego fide mea me possim liberare et libros partim restituere partim ipse iis frui, quae maximo labore et sudore non parvis expensis corrasi. Mittite igitur tale chyrographum a vobis quatuor autj quinque in collegio vestro subsignatum et sigillatum et hoc certe proximis litteris vestris, et hac ratione me quoque reddetis alacriorem et promptiorem. Optima est commoditas, quod id negotium inscribendorum librorum d. Alemano committere poteris, qui mihi aderit, cum ex meis pro vestro instituto seligam atque convasabo; ad eius manusk chyrographum vestrum in blanco, ut vocatur, mittite; nihil librorum inscribetur, quod non receperitis aut quod et ipse d[ominus] Alemanus ad manus suas non recepturus sit. Bona fide agetur, et tamen cautionem ad maioreml custodiam et diligentiorem restitutionem nolo a vobis mihi denegari; quare ne occasionem intermittas mittendi chyroraphum vestrum, quale in adiuncto folio conspicietis et quale prius a vobis petii, ad quod tu nihil respondes. Ego autem cupio omninom tale chyrographum ad d[ominum] Alemanum mitti, priusquarn de meis libris reliqua mittantur. Misso chyrographo non est, quod sitis solliciti de mea fide aut diligentia, quemadmodum nec ego de vestra, nam omnia quae habeo, non detrecto ad [9737i.338r] ecclesiae utilitatem conferre, nihilominus de restitutione cautum mihi volo; quare ne ipsi in causa sitis, quod tardius meis potiamini. Iam ad alia. Prochorum11 ad te superioribus diebus misimus. Oporinus eundem petebat, pollicetur se curaturum, ut vertatur.12 Mitte igitur ad ipsum, ut hoc onere leveris. Quaecunque a te reiicere in alios potes, iis ne occuperis: sufficit, si cites in historia eos autores, quos integros excudi operae precium sit. Carmina antiqua contra abusus et vitia, item sermones, item tractatulos ad Wissemburgium mitte, ut hac hieme ipse disponat etn edi faciat; est aptus et ita labores dispartiaris, necesse est. Tu interea semper habebis, quod agas, et hoc ipso satis, si aliis designes ἐπιβάλλον μέρος. Item fac de Guilielmo de S. Amore, quem ad se mitti vult Oporinus, mitte igitur meum et duo exemplaria vel plura, nam Basileae non deerunt, qui conferant.13 In summa ubicunque et quandocunque per alios quid fieri posse existimes et promptos invenias, iis noli teo molestari. Itidem de Bredewardyna, si Basilienses typographi nolint mandare typis, faciet id Arnoldus Birkmannus.14 Hortare, insta, ut ille Nurnbergensis Montanus Johannis15 Hus opera excudat;16 satis multum feceris, si aliis proponas, ut agant, et distribuas libros edendos, quos ad manus habes. Dicam tibi quod ego et alii multi veremur, ne tu nimium amplectaris et parum stringas; quare dispartire operas, fruere iis, quae habes, donec plura mittantur. Exhibe lectori specimen, tum alii operas conferrent, neque putes hoc tibi tantum incumbere onus. Fac quae licet; reliqua aliis vel posteritati committas neque existimes, te opus adeo expolitum primis annis confecturum; lambendus deinde erit foetus; dies diem docebit; etiam vestra cum laude locupletabitis volumen. Cuperem scire, num cum Lossio17 egisses; nam si qui essent, qui cantus, ritus et caeremoniasp ecclesiasticas vellent revidere, ego illis hymnos et quae habeo, traderem; satis foeliciter Lossius coepit. Optarim alios esse, qui legendas sanctorum percurrent et veram historiam, confessiones etiam alicubi pulcherrimas, in martyriis constantiam et reliqua, quae ad aedificationem facerent, nobis traderent; [9737i.338v] item qui integrum volumen de scismatibus in ecclesia Romana conscriberent; item qui conciliorum tomos cum manuscriptis codicibus hincinde in bibliothecis latentibus conferrent. Hisce omnibus et eiuscemodi, quae promovendi mihi non deest voluntas, vos soli sufficere non potestis, facitis vero recte, quod in instituto vestro strenue pergatis; nam non dubito, vos et de singulis aliquid perstringere velle. Quae vero ceremonialia sunt et cantiones in ecclesiis usitatae, nihil ad vos. Utinam aliquando rex aliquis potens animum adiiceret serio ad reformationem ecclesiae, tum ista quoque corrigi possent et omnia ad sacrae scripturae normam regulari. Ne cessetis, pergite indefessi. Quaecunque ego in Italia, Gallia, Polonia, Hispania imo in Turcia conquirere potero - habeo autem iis in locis amicos, qui operam polliciti sunt - illa omnia ad promovendum ecclesiae emolumentum conferam, ad vestrum etiam institutum devovero; vicissim de vestra diligentia et fide nihil dubito, attmaen cautionem chyrographariam ut supra peto. In μικροπρασβυτικῳ18 libro illo Basiliensi nihil est, quod in libro orthodoxographiae non sit, praeter Philonis antiquitatum biblicarum librum et Aristeam de 72 interpretibus bibliae, quae cum nihil ad institutum vestrum faciant, servo mihi, quia orthodoxographiam habetis.19 Reliqua quae selegisti, mittentur. Quia Nylo non uteris amplius, si commode potes, remitte.20 Duplicem confessionem Waldensium Lipsiae impressit Lother anno 1512 in folio crassa littera.21 Cura inquiri Lipsiae, nisi prius habeas. Vellem, ut tractatulum meum de squaloribus Romanae curiae emendatum,22 item alia de reformatione, item sermones et huiuscemodi, qualia habentur in libro antilogiae papae,23 item Guilielmum de S. Amore, item Ardmacani24 contra religiosos, item sex opera dierum et quaecunque de monachis, ut omnia uno volumine comprehendi queantq ad Wissenburgium mitteres, item carmina et talia; nam is posset hac hieme iis rebus dispungendis et ordinandis operam navare, ad eam rem aptus, promptus et paratus est. In summa quaecunquer aliorum humeris imponere poteris, iis te exonera et in reliquis elabora; ist gnug, das ir andern furschneidet. Nicolai de Clemangiis epistolas nunc mitto ad Oporinum.25 Ubi ad Pataviensem pervenero, agam negotium diligenter.26 De Anastasii bibliothecarii, item Maximi historia ecclesiastica curabo indagari.27 Bruno cardinalis contra Hilteprandum scripsit; in libro actorum Constantiensium reperies impressum. [9737i.339r] In libello Trithemii de duodecim excidiis observantiae regularis est bulla Urbani de religiosis symoniacis.28 Tempore Pascalis episcopus Florentinus natum esse antichristum dixit. Mitto meum iudicium scribendae historiae vestrae,29 ubi consilium vestrum et quo ordine descriptum ad me transmiseris, quod facias cito; pollicebaris te missurum Ratisponam, sed nihil accepi. Nec omnia nec simul poteritis; hoc curate potissimum, quo ita scribatis, ne pars aliqua reliquo operi fidem deroget. Temperate affectibus et non interponite iudicium vestrum, reliquite hoc lectori, ut ita multa possitis lectione huius historiae lucrifacere.

Copia chyrographi. In hanc sententiam:s In nomine domini, amen. Nos N. - t nominentur quinque, qui de collegio sunt etc. - hisce nostris testatum reddimus, nos ab inclyto senatuu Ratisponensis civitatis infrascriptos libros ad usum bona fide in biennium accepisse accommodato, nosque obligamus hisce ad fidelem restitutionem pollicemurque inter utendum sincerum fidem et exactam diligentiam, conservationem et restitutionem ad tempus praefinitum vel quotiescunque ab eodem senatu requisiti fuerimus, singuli in solidum, ut si quis vel aliqui ex nobis dei voluntate discedat ex hac vita, reliqui et quilibet nostrum teneatur eosdem libros infra nominatos ad eum locum, unde desumpti sunt, praescripto tempore referre vel curare advehi idquev expensis nostris teste hocw chyrographo nostro, x sigillis nostris consuetis ad finem impressis. Datum etc. Hic reliquatur spatium, ut per d. d. Alemannum libri annotentur et includantur, folia duo vel circiter.


Kritischer Apparat

a Folgt gestrichen ante binas

b Folgt gestrichen suas

c Folgt gestrichen eam

d Textergänzung über der Zeile in Italia

e Folgt gestrichen Rei

f ipsum ersetzt durch Ergänzung über der Zeile dominum

g Folgt gestrichen Remitt

h Folgt gestrichen comiseram

i petie[?] ersetzt durch Ergänzung über der Zeile habere cupiam

j Textergänzung über der Zeile quatuor aut

k hunc ersetzt durch Ergänzung über der Zeile eius manus

l Folgt gestrichen diligentiorem

m Textergänzung über der Zeile omnino

n Folgt gestrichen ex

o Folgt gestrichen impedire

p Textergänzung über der Zeile ritus bis caeremonias

q Textergänzung am linken Rand item bis queant

r Folgt gestrichen unsichere Lesart ersetzt durch Ergänzung über der Zeile quaecunque

s Folgt gestrichen Nos

t Folgt gestrichen re[?]

u Folgt gestrichen unsichere Lesart ersetzt durch Ergänzung über der Zeile senatu

v Textergänzung über der Zeile idque

w Textergänzung über der Zeile hoc

x Folgt gestrichen unsichere Lesart


Sachapparat

1 Vgl. 550701.

2 Vgl. 550404.

3 Bibl vermutet Georg Tanner und Georg Aigmair, vgl. Bibl: Nidbruck: 85/ 2, 379f.

4 Vgl. 550404.

5 Vgl. 550404.

6 Vgl. 550404.

7 Die Hinkmarhandschrift hatte Nidbruck erreicht, Flacius hatte mit 550701 zurückgesandt.

8 Georg Tanner erhielt am 5. September 1555 von Nidbruck den Auftrag, nach dem Werk des Anastasius Bibliothecarius und des Maximus Confessor zu suchen: Dicitur alicubi per Italiam extare Anastasii bibliothecarii de vitis pontificum et historia ecclasiastica item Maximi. (Cod. Vind. 9737i, Bl. 245). Vgl. 540804.

9 Zu Handschriften Wilhelms von St. Amour siehe unten.

10 Ebeling Aleman, vgl. 550308, 550909, 550927 und 570802.

11 Zum Prochorus vgl. 550909.

12 So Oporinus an Nidbruck am 1. Juli 1555 (Cod. Vind. 9737i, Bl. 301r).

13 Flacius hatte in dem Brief 550404 mitgeteilt, dass er in Braunschweig eine Handschrift Wilhelms von S. Amour gefunden habe.

14 Vgl. 550401.

15 Johann vom Berg, Drucker und Verleger in Nürnberg zwischen 1542 und 1563, vgl. Albrecht Kirchhoff: Beiträge zur Geschichte des deutschen Buchhandels, Leipzig 1851-1853, Bd. 2, 24 [opac]; Loesche, Mathesius 1895, 2, 212.

16 Ioannis Hus, et Hieronymi Pragensis Confessorvm Christi Historia Et Monvmenta, Noribergae: Montanus, 1558, [opac].

17 Vgl. 540823.

18 Mikropresbytikon. Veterum brevium theologorum, sive Episcoporum sive Presbyterorum […] qui aut tempore apostolorum aut non multo post vixerunt, elenchus, Basileae: Petri, 1550. [opac] Vgl. Reusch Verzeichnis 1, 258. Ein Exemplar der Herzog August Bibliothek Wolfenbüttel mit der Signatur A: 199.4 Theol. 2° (1) enthält handschriftliche Randnotizen des Flaciusfreundes Cyriakus Spangenberg.

19 Monumenta s. patrum orthodoxographa hoc est, theologiae sacrosanctae ac syncerioris fidei Doctores, numero circiter LXXXV, ecclesiae columina, Basileae: Petri, 1555, [opac], eine wohl schon von Heinrich Petri zusammengestellte, von Basilius Herold, dem Famulus des Druckers Oporinus, herausgegebene Sammelausgabe kleinerer patristischer Schriften. Vgl. Burckhardt: Herold, 146f.; Reusch Verzeichnis 1, 257. Es enthält u.a. das "Protevangelum Sancti Patris nostri Jacobi" und das Evangelum des Nicodemus. An der lateinischen Übersetzung des Aristeas (Über die Übersetzung des göttlichen Gesetzes) hatte Matthias Garbitius gearbeitet. Es erschien in einer Edition von Simon Schard:Aristeae, De legis Diuinae ex Hebraica Lingva In Graecam translatione, per Septuaginta interpretes, Ptolemaei Philadelphi Aegyptiorum regis studio ac liberalitate Hierosolyma accersitos, absoluta, Historia nunc primùm Graecè edita. […] Cum conuersione Latina, autore Matthia Garbitio, Basileae: Oporinus, [1561], [opac]. Vgl. Schottenloher: Widmungsvorrede, 81f. Nr. 175. Flacius kann den Aristeas aus einer älteren lateinischen Übersetzung des Italieners Matthias Palmerius gekannt haben: Olympiodori doctissima in Ecclesiasten scholia, nova ... tralatione inserta, Aquilae videlicet, Theodotionis, et LXX. Zenobio Acciaiolo ... interprete. ... Aristeae de LXXII. legis Hebraicae interpretatione libellus, Matthia Palmerio Vincentio interprete, Basileae: Bebelius, 1536, [opac].

20 Vgl. 540804; Hartmann: Humanismus, 128. Flacius schickte die griechische Handschrift des Nilus Kabesilas nicht zurück, sondern verkaufte sie später an Ulrich Fugger.

21 Duplex Confessio Valdensium ad Regem Ungarie missa, Lipsiae: Melchior Loterus, 1512. [opac]. Gesner, 821, [opac] führt eine andere Ausgabe auf.

22 Der Traktat „De squaloribus curiae Romanae“ wird gemeinhin Matthaeus von Krakau (gest. 1410) zugeschrieben, vgl. 531001, 540616, 540823 und 550909. Wolfgang Wissenburg hatte ihn 1551 veröffentlicht, Flacius nahm Ausschnitte auf: Catalogus testium veritatis, Basileae: Oporinus, 1556, 970f. [Online]

23 Antilogia Papae (Basel, 1555), [opac]. Vgl. Preger: Flacius 2, 554.

24 Flacius hatte jüngst eine Handschrift Wilhelms von St. Amour in Braunschweig gefunden. Manuskripte Richards Fitzralphs von Armagh waren ebenfalls in seinem Besitz, vgl. 550320, 550404 und 550909.

25 Oporinus hatte ihn am 4. April 1555 darum gebeten (Cod Vind. 9737i, Bl. 222r-v).

26 Vgl. 550110.

27 Wiederholung von oben.

28 Johannes Trithemius: De 12 excidiis, 1516, [opac], vgl. Potthast: Repertorium 2, 1071f.

29 Bibl sieht hierin das „Consilium“ in Nidbrucks Briefsammlung (Cod. Vind. 9737k, Bl. 257r-258v). Diener: Centuries, 94: erkennt keinen Bezug zu diesem „Consilium“, vgl. 550909. Statt dessen meint er in dem angeforderten Gutachten das Iudicium des Flacius vom März 1555 zu erkennen. Scheible: Plan, 66 dagegen postuliert, dass Nidbruck bereits nach der Überarbeitung der „Methodus historiae ecclesiasticae“ 551000 fragte.

XML: http://diglib.hab.de/edoc/ed000086/Wien/OeNB/550726_Nidbruck_an_Flacius.xml
XSLT: http://diglib.hab.de/edoc/ed000086/tei-transcript.xsl