550300
Iudicium de Methodo Historiae

Magdeburg, März 1555.

Herzog August Bibliothek Wolfenbüttel, Cod. Guelf. 11.20 Aug. 2°, Bl. 120r–126v.

Sekretärsabschrift. Hand identisch mit 540300A (Consultatio); Person unbekannt. Anstreichungen von Johannes Wigand, Marginalie auf Bl. 124r und Datierung. Vgl. Diener: Centuries, 540.

Papier, Format 4°.

Transkription: Diener: Centuries, 534-540.

[120r] Illyr[ici] Iudicium De Methodo Historiae.

Quaestio ac deliberatio est, an historia Ecclesiae, quam conscribi cupimus sit in partes seu loca quaedam ita distribuenda, ut, cum unius aut duorum saeculorum res explicandae sunt. Primum verbi gratia, de pontificibus, Episcopis, verisque doctoribus, deinde de seductoribus, tertio loco de conciliis, quarto de viris eximiae pietatis laude excellentibus, (quos sanctos vocamus) eorumque miraculis &c dicatur:1 An vero potius omnia uno quasi corpore, unaque idea compraehendenda lectorique proponendaa sint, sicut Livius,2 Sabellicus3 & alii plaerique historici ple[120v]rumque per annorum successionem unius gentis aut civitatis res tum politicas tum domesticas uno quasi fluxu, cursu aut impetu exposuere.

Distributio illa duo videtur potissimum commoda secum affere, quorum alterum est, quod scriptorem ipsum plurimum sublevat, dum in unam rem intentus facilius eam & animo complecti & sermone explicare potest. Alterum quod & lectori omnia promptiora paratioraque sunt, adde etiam memoratu faciliora, si in certos quosdamb locos sint compraehensa, cum illa multarum rerum copia, varietas & quasi confusio non aliter & scriptorem & lectorem perturbet, dubiumque efficiat, quam imperitum viatorem trivia incertum animique anxium, quid sequatur tene[121r]at, aut fugiat reddere solent.

Verum contra etiam illa altera ratio qua tota res simul compraehenditur, simulque lectoris oculis ac menti subiicitur sua secum commoda affert. Omnes enim maiori desiderio, voluptate ac fructu rem totam simul veluti synopsi quadam compraehendimus animoque complectimur, quam singulas partes separatim consectamur, & omnino ipsam quasi speciem huius sponsae videre cupimus & perpendere, quam alias formosior ornatiorque, quam alio tempore fuerit. Quod si rudiori auditori, quales plerique sane sumus, ex diversis partibus, una quaedam forma ideaque rei animo colligenda comprehendendaque erit, nae ipsi aut labor conduplicabitur aut etiam plane frustra sumetur.

[121v] Hic ut ego in re, ut dubia ac difficili, ita longe maximi momenti sententiam meam dicam, sentio omnino omnes res, quorum integritas ex minutioribus quibusdam vel partibus vel speciebus vel elementis constat, quasdam proprietates toti communes, quasdam vero singulis proprias habere.4 In quoc rerumd genere ipsa nos methodi ratio cogit, ut prius illa quae toti generi seu corpori conveniunt simul diligenter explicemus, postea demum singularum partium naturas consectemur. Alioqui teste Aristotele, cum maximo laboris ac temporis dispendio, eadem subinde repetere iterareque cogemur.5 Huc accedit, quod in hoc genere etiam singularum rerum seu partium propria, cum aliis coniuncta commixtaque sint, ut non satis commodè ac integrè de piorum doctorum sententia scriptis ac laboribus dicere possis, nisi [122r] simul etiam seductorum, contra quos illi pugnaverunt historiam narres. Nec conciliorum quidem vel causas vel dogmata perfecte explicuerise f nisi ibi tum veros doctores tum seductores adiunxeris. Habent enim ista omnia, sicut & multa alia, suas rationes inter sese coniunctissimas seu implicatissimas, quarum aliae sine aliis nec esse nec dici nec etiam cogitari possunt. Quomodo quaeso hic res a personis distraxeris, cum tantum ideo de personis dicatur, quo res explicentur, cumque nihil ferme habeas, quod de personis dicas, nisi res earum gestas vel malas vel bonas recenseas?

Primum igitur sumantur singulorum librorum tituli aut materiae, ut de vita Christi, De apostolorum temporibus, aut de primitiva Ecclesia post Apostolos, ibique statim de forma [122v] ipsa religionis, ceremoniarum, & reliquae politiae Ecclesiasticae dicatur, dicatur & de Locis, ubi viguerit, propagata, illustrata, diminutave sit, & per quos homines, quibusve rationibus alterutrum sit effectum.6 Postea demum dicatur sane aliquid breviter & de singulis vel rebus vel viris, quod ante praetermissum in communi totius illius quasi corporis formae aut idaeae descriptione dici non potuit. Narratio fiat secundum temporum seriem,7 sed tamen accedet aliquando, ut necesse sit unius alicuius vel Ecclesiae vel Haeretici vel controversiae narrationem longiorem pertexere, longiusque quasi ex ordine & acie procurrere, neglectis aliis, & eo peracto demum ad illa redire, quo eius integra expositio simul habeatur.

[123r] Sed ut adhuc aliquid clarius de mea sententia dicam, quo melius intelligatur, oportet in hac historia a generalioribus ad specialiora progredi, oportet singulorum librorum duas quasi quasdam primarias partes fieri. In quarum priori forma seu idaea seu species Ecclesiae eius temporis, historico cohaerentique stylo depingatur, ibique omnia ea dicantur, quae ad scriptionem seu picturam totius corporis aut ad eam rectius cognoscendam pertinet. Prima enim ac praecipua cura est nobis formae seu ideae Ecclesiae uniuscuiusque temporis. In secunda parte dicenda erunt omnia specialiora, quae magis propriè ad singulos aut pios aut impios doctores, sanctos, concilia, aut singulares aliquas controversias seu casus pertinet, eoque tanquam spe[123v]cialiora in illa generali tractatione sine perturbatione ordinis dici non potuerunt. Sic igitur prior pars erit perpetuus quidam stylus seu filum orationis historicae, ut est Liviana & pleraeque aliae, uno cohaeretentique corpore constantes. Posterior vero pars erit concisior, singulas res, magisque speciem vel individua potius attingentes, more ferme Suetoniano8 pertractans. Atque in hac posteriori erit locus illis vel partibus vel locis, in quae alii historiam hanc partiendam putarunt. Nam in priori postquam propositae erunt metae temporum quorum historiam scribere volumus, ante omnia dicendum erit, quinam fuerit status Ecclesiae nempe malus quidem, quod ad corpus attinet. Fuisse enim per[124r]secutiones, sed bonus quod ad spiritualia vel contra, ubi mox exponemus, quae fuerit forma Ecclesiae in plerisque locis, quam dicemus vel bonam vel malam vel mediocrem, vel primum bonam postea malam fuisse, aut eo tempore nonnihil degenerasse, hic etiam de propagatione Ecclesiae agetur. Hoc cum breviter dixerimus mox erit ad partes formae Ecclesiae descendendumg 9 quarum prima esth doctrina. Secundai ceremoniae. Tertiumj politia seu regimen Ecclesiae & praesertim doctorum, id est, quis superiori aut inferiori loco inter doctores fuerit, quis cui obedierit, qui gradus ministrorum in Ecclesia, qui reditus, quae pauperum ratio sit habita.

[124v] Primum igitur doctrinae forma indicabitur, qualis ut plurimum tunc fuit, cui statim adiungentur variationes per loca aut tempora illius ipsius de quo agetur, saeculi, ubi aut quando purior aut impurior fuerit, per quos homines aut concilia & ubi ac qua ratione vel illustrata vel obscurata. Eodem modo & de ceremoniis ac regimine seu politia Ecclesiae dicetur, sub finem harum trium partium formae Ecclesiae dicemus etiam de externo statu eius pace aut bello, favore aut odio politicorum gubernatorum etc.

Hoc expedito tractabuntur illi alii specialiores loci de conciliis, de Episcopis, doctoribus, seductoribus, martyribus, miraculis liberationibus piorum & poenis impiorum etc.

[125r] Hic autem diligenter observandum est alia in hisce ipsis personis aut conciliis in illa priori parte dicenda esse, alia in posteriori. Generaliora & ad totum corpus vel idaeam Ecclesiae pertinentia in ipsa formae seu status Ecclesiae descriptione. Specialiora vero postea in singularum partium seu personarum tractatione ut cum ad Augustini tempora perventum erit, in descriptione Ecclesiae necessario indicandum erit & quae vulnera seu plagas Ecclesiae Pelagius10 Manichaei,k 11 Donatistae,12 &c. inflixerint, seu quomodo doctrinam eius corruperint & civitatem disciderint & quomodo ac quibus emplastris eam Augustinus aut alii sanaverunt.13 Coeterum quae Augustini specialio[125v]ra sunt, ut quibus sit parentibus, & ubi ac quando ortus, ubi edoctus, ac educatus, quando conversus, ubi factus Episcopus, quamdiu vixerit, in quibus minutioribus articulis rectius aut incommodius senserit, quibus paralogismis deceptus, quot scripta & contra quos scripserit etc. Haec inquam omnia sunt in vitam Augustini, sicut & Pelagii propria in suam reiicienda. Idem & de Athanasio, Petro Alexandrino Episcopo, & Ario, aliisque dicendum erit quin & de conciliis. Nam quod Nicaena synodus Arium damnavit, Symbolum condidit, coniugium Sacerdotum comprobavit, metropolitanis provincias distribuit, ad expositionem formae Ecclesiae pertinet. Quando vero, ubi & [126r] cuius autoritate congregata sit, quis in ea praesederit, quot & qui patres fuerint, quot & quos canones condiderit, an omnes habeamus, cuius sit authoritatis etc. Haec omnia in speciali loco de conciliis dicenda erunt.

Duas igitur normas seu regulas in ordine totius huius operis servare cogemur. Alterum ut secundum tempora, ut solent historiae progrediamur, alteram ut generaliora prius, specialiora posterius dicantur. Quae nos ratio eo producet, ut cuiusque libri quasi duas quasdam primarias partes constituere cogamur, quarum altera sit veluti plena vindemia aut messis historico stylo, filo, fluxu ac impetu facta, altera vero sit veluti racematio quaedam reliquorum bororuml seu [126v] cadentium spicarum collectio.

Dominus Iesus qui ad hoc ipsum ascendit in coelum & sedet ad dexteram patris, ut pios doctores variis charismatibus ad aedificationem utilibus instructos Ecclesiae suae donet, adsit huic suo operi & nobis, perficiatque quod operari incepit. Amen.

In collectionibus & scriptione subinde adscribantur autores seu testes. Nam alioqui nobis non credetur, ubi librorum autores ignorantur, indicetur forma libri, quo, si postea autor depraehensus fuerit, adiici suo loco possit. Vitentur nimii affectus & invectivae aut nimia praeconia, ne nobis fides apud lectores minuatur.

Simplex sit veritatis sermo.14 Mense Martio 1555.m


Kritischer Apparat

a Folgt gestrichen sit

b Folgt gestrichen s

c Folgt gestrichen rum

d Textergänzung über der Zeile rerum

e Verbessert durch Sekretär aus explicaveris

f Beide Perfektformen sind belegt.

g Anmerkung am linken Rand von Johann Wigand Hic facile est opus in capita distinguere

h Anmerkung über der Zeile von Johann Wigand 1

i Anmerkung über der Zeile von Johann Wigand 2

j Anmerkung über der Zeile von Johann Wigand 3

k Verbessert durch Sekretär aus Manachaei

l Verbessert durch Sekretär aus bonorum

m Textergänzung am Ende des Textes durch Johann Wigand Mense bis 1555.


Sachapparat

1 Hier erscheint die erste Unterteilung nach thematischen loci in einem methodischen Dokument. Vgl. Diener: Methodik, 39.

2 Das Geschichtswerk des Titus Livius "Ab urbe condita libri" war zuerst 1470 bei Wendelin von Speyer in Venedig unter dem Titel: Historiae Romanae Decades, Venedig: Speyer, 1470, [opac] erschienen. Die erste deutsche Ausgabe, übersetzt von Bernhardus Schöfferlin: Romische Historie/ Uß Tito Livio gezogen, Mainz: Johann Schöffer, 1505, [opac].

3 Marcus Antonius Coccius Sabellicus: Enneades Marci Antonii Sabellici Ab orbe condito Ad inclinationem Romani Imperii. Venetiae: Albanesoti, 1498-1504. [opac].

4 Die Schreibung in der Ichform, verbunden mit Konditionalsätzen, drückt den Angebotscharakter, aber auch die Unsicherheit dieser frühen Methodik aus. Vgl. Diener: Centuries, 94f.

5 Arist. An. post. 1,1,71a,19-21.

6 Vgl. Diener: Centuries, 540: "The marks by Johann Wigand are critical." Vermutlich wollte Wigand die ihm wichtigen Passagen betonen: hier die Einteilung in loci, unten die chronologische Form der Erzählung.

7 Horizontale Anstreichung.

8 Die Geschichtsschreibung des Livius, der die römische Geschichte von der Stadtgründung bis zur Gegenwart erzählte, fungierte als das nachzubildende Beispiel für eine fortlaufende historische Erzählung, während die Einzelbiographien Suetons in ihrer Betonung des Singulären und Besonderen ein Exempel für die Spezialkapitel zur Kirchenlehre, Administration und Liturgie darstellten. Vgl. Völkel: Kirchengeschichte, 464.

9 Johannes Wigand erkannte mit seiner marginalen Bemerkung einen Widerspruch: Flacius wollte den ersten Teil aus einem Guss verfassen, der zweite sollte in einzelne Loci zerfallen, doch deutet sich hier die Aufteilung auch des ersten, allgemeinen Teils in Kapitel an, wie es die Zenturien letztlich auch verfolgten. Vgl. Scheible: Plan, 64f. Mit seiner supralinear hinzugefügten numerischen Ordnung kennzeichnete Wigand sein Interesse für eine systematische Darstellung von Kirchengeschichte. Wigand wurde 1563 an der Universität Rostock für seine theologische Topik, die Syntagma, seu corpus doctrinae Christi, ex novo Testamento tantum, methodica ratione, singulari fide et diligentia congestum, Mylloecii: Fabricius, 1563, [opac], promoviert und kann daher als ein Motor unter den Zenturienmitarbeitern betrachtet werden, der die Methode der loci communes auch auf die Zenturien anwenden wollte. Vgl. Diener: Centuries, 252; Diener: Wigand, 31f. Die von David Chytraeus gehaltene Zeremonialrede ist erhalten; sie ist dem Text der Leichenrede auf seinen Amtsvorgänger in der Wismarer Superintendentur, Johannes Freder, angefügt: Oratio De Vita Reverendi Viri, D. Iohannis Frederi, Svperintendentis Ecclesiæ Wismariensis, habita à Davide Chytræo: cum Gradus Doctoris Theologiæ, Reuerendo & clarißimo uiro, D. Iohanni VVigando, Frederi in eiusdem Ecclesiæ inspectione succeßori, publice decerneretur: die 12. Iulij. Anno M. D. LXIII, Rostochii: Stephanus Myliander, [1563], [gbv].

10 Pelagius beschuldigte Augustinus, durch seine Gnadentheologie den Manichäismus ins Christentum eingeführt zu haben. Der Flaciuskreis wiederum bezichtigte Georg Major mit seiner Apologie der guten Werke des Pelagianismus. Vgl. TRE 26 (1996), 176-185; Greshake: Gnade als konkrete Freiheit; Sommer: Ende der antiken Anthropologie, 1–28.

11 Vermutlich spielt die Kritik des Manichäismus auf Caspar von Schwenckfelds dualistische Lehre an, die Geist und Materie scharf trennte, eine Gottesbeziehung durch Kreatur ablehnte und christologisch für Flacius die fleischliche Menschwerdung und Kreatürlichkeit Christi ins Wanken brachte. Zu dessen Lehrgebäude vgl. Eberlein: Schwenckfeld, 172-179; McLaughlin: Freedom, bes. 73-94.

12 Unter dem Begriff der Donatisten, die ursprünglich eine schismatische, schließlich von Augustinus bekämpfte Kirchenbewegung in Nordafrika bildeten, die Kirche als Gemeinschaft von perfecti betrachteten, subsummierte der Flaciuskreis Wiedertäufer, aber auch Anhänger Zwinglis. RGG (4. Aufl.) 2, 939-942.

13 Noch im 5. Jahrhundert konnten die Wunden der Kirche durch Augustinus geheilt werden. Das widerspricht einer rasanten Dekadenztheorie und fällt stattdessen mit Aussagen in den Zenturienvorreden zusammen. Vgl. Centuria VI, 6 [Online].

XML: http://diglib.hab.de/edoc/ed000086/Wolfenbuettel/HAB/550300_Iudicium_de_methodo_historiae.xml
XSLT: http://diglib.hab.de/edoc/ed000086/tei-transcript.xsl