560212
Gottschalk Praetorius: Admonitio rectoris

Magdeburg, 12.02.1556.

Herzog August Bibliothek Wolfenbüttel, Cod. Guelf. 11.20 Aug. 2°, Bl. 27r-v.

Sekretärsabschrift. Hand identisch mit 540300A (Consultatio); Person unbekannt. Lediglich Datierung von Johannes Wigand.

Papier, Format 2°.

Transkriptionen:

[27r] Admonitio Rectoris 12. Febru[ari] 1556a

1. Narrationes aut sunt chronicae, aut cosmographicae, aut personales.

2. In chronicis requiritur conveniens distributio rerum & temporum.

3. In cosmographicis praestanda sunt distributio nationum, & in qualibet natione ordo rerum & temporum.

4. In personalibus Rhetoricus ordo servatur, qui constat partium aetatis distributione, & eatenus etiam secundum seriem temporis procedit.1

5. Generaliter igitur in omnibus narrationibus praestandum est, ut unaqualibet secundum temporis sui rationem instituatur.

6. Artificium dispositionis non dialectice, nec rhetorice, sed historice, hoc est, secundum cursum historiarum institui debet.

7. Narrationes historicae non debent esse coacervationes locorum communium, nec capita centonum esse debent.

8. Distributio secundum locos communes haec habet incommoda: 1. caret exemplo Sacrarum vel Ecclesiasticarum narrationum. 2. caret exemplo historicorum Ethnicorum. 3. turbatur ordo rerum gestarum. 4. sequuntur distractiones, inversiones, anticipationes & confusiones temporum & annorum. 5. contradictio tituli.2

[27v] 9. Ego scriberem cum ordine temporum. Generalia in fine subiungerem, quasi coronidem constantem ἀνακεϕαλαιώσει & accomodatione. Vel si in principio deberet fieri, uterer iis quasi prooemio vel argumento sequentium.3


Kritischer Apparat

a Textergänzung am rechten Rand durch Johann Wigand 12. bis 1556


Sachapparat

1 Vgl. hierzu CR 13, 436. Zur mehr oder weniger glücklichen Übernahme rhetorischer Anweisungen zur chronologischen Gliederung von Historien vgl. Diener: Centuries, 100f.

2 Einer in loci communes gegliederten Historie mangele es an Exemplarität.

3 Die Entscheidung für die chronologische Ordnung weist neben der Amtsbezeichnung im Titel, der Admonitio rectoris, auf den Autor Gottschalk Prätorius hin. Zu seiner Präferenz einer chronologischen Darstellung vgl. 540201, 540201 und 560314.

XML: http://diglib.hab.de/edoc/ed000086/Wolfenbuettel/HAB/560212_Admonitio_Rectoris.xml
XSLT: http://diglib.hab.de/edoc/ed000086/tei-transcript.xsl