560216
De Collectione ex historicis et patribus regulae generales

Magdeburg, 16.02.1556.

Herzog August Bibliothek Wolfenbüttel, Cod. Guelf. 11.20 Aug. 2°, Bl. 29v-32v.

Sekretärsabschrift, Hand identisch mit 540300A (Consultatio); Person unbekannt. Datierung und Textergänzung Bl. 30r von Johannes Wigand.

Papier, Format 2°.

Transkriptionen:

[29v] 16. Februari Anno 1556a De collectione ex historicis et patribus regulae generales.

I. Primo collectores institutum seu scopum operis ideamque eius exactissime cognitam habeant, quod ex consultatione & methodo consequi possunt. Fine enim cognito, teste Aristotele, semper rectius convertuntur eò media, veluti sagittarii scopo conspecto, tela eo dirigere possunt, alioqui in incertum ac temere sagittant.1

II. Deinde resolutionem methodi2 perfectissime perspiciant & pernoscant, atque adeo memoriter, si fieri potest, perceptam teneant. Quo sine omni dubitatione, in promptu eis sit, quid ex tantis rerum acervis & varietatibus colligere debeant, nihilque utile temerè praetereant.

III. Quare capita, in methodi resolutione notata, sibi proponant & mente teneant, quid ad quodlibet referendum sit.

Index capitum 3

1 De loco & propagatione.

2 De tranquillitate & persequutione.

3 De doctrina & doctoribus piis. Huc omnium doctorum nomina, quorum mentio fit, notentur, & alia ut habet resolutio 4 capitis.

[30r] 4 De haeresibus & erroribus, indeque ortis dissidiis.

5 De ceremoniis & ritibus.

6 De schismatibus levioribus.

7 De politia seu gubernatione Ecclesiae, rerumque & personarum ecclesiasticarum.

8 De conciliis.

9 De poenis persecutorum & praemiis nutriciorum.b

10 De Episcopis & doctoribus specialia, ut in resolutione notata sunt.

11 De haereticis specialia.

12 De martyribus, qui non fuerunt Doctores, sed alioquin illustres, ut in resolutione.

13 De miraculis, superstitiosa & vana, uno aut altero verbo annotentur.

14 De rebus Judaicis.

15 De aliis religionibus extra Ecclesiam ut ethnica & Mahometica.

16 De mutationibus in politicis imperiis, quales sunt regni Romani partitiones, translationes, dominationes pontificis Romani &c. defectiones, vastationes. &c.

IIII. In hisce capitibus & circumstantiae omnes diligenter observentur, & collectio ad eas quoque accommodetur, ut est in resolutione methodi annotatum.

V. Non pigeat collectorem ea, quae ad plures locos spectant, ad eosdem sigillatim breviter notare, ut cum mentio fit alicuius Doctoris, plerumque locus ubi docuerit, unde oriundus, quos Haereticos refutaverit & similes circumstantiae convertuntur, ibi quaslibet ad suum locum reponi necesse est, & prorsus nihil intermittendum est, quod quoquomodo ad hoc institutum pertinere videtur.

VI. In collectione & hoc observandum & annotandum est, quod ad priores libros, utpote historiam Christi vel Apostolorum pertinere videbitur, & detur ei rei peculiaris liber. Item quae ad sequentes libros faciunt, quae in idem volumen sub diversis tamen titulis referantur.

[30v] VII. Autores, libri, Episcopi aut ministri haereticorum aut aliorum nomina, quae citantur assignentur.

VIII. Autores unde est collectum & eorum libri & capita non confuse adscribantur, sed distincte, & in textu, non in margine ut sciri possit, quid quo pertineat. Item qui consentiunt aliis, eis debet addi idem sentit. Qui vero addunt, vel in personis vel historiis vel dogmatis describendis, itidem clare & non perplexe addatur.

IX Collectores ita scribant, ut legi possit. Nam cum sÿlva materia scriptionis sit, necesse erit eam à pluribus legi & pluries inspici.

Modus colligendi ex historiciis.4

X. Porro quia in historicis per Imperatores colligitur, ideo haec videtur ratio commodissima praescribi posse. Plura autem ipse usus suppeditabit. Singula folia in duas columnasc frangantur, & in unam aut plures titulus capitis & postea Imperatoris notetur, & quidquid sub isto Imperatore occurrit, quod ad illud caput pertinet, adscribatur, habita ratione autorum, qui idem dicat, qui plenius narrat qui tantum unam atque alteram circumstantiam temporis aut loci &c. adiiciat, & qui variet in circumstantiis, & ab aliis diversum dicat, exempli gratia. Si volo colligere ad tertium librum ex historiis sic ago. Accipio aliquot arcus papÿri, his inscribo caput, De loco & propagatione, idem facio in aliis capitibus, ut de persecutione, De doctrina, de haeresibus &c. Postea frango arcus in columnas, uni inscribo De loco & propagatione sub Traiano, alteri de loco et propagatione sub Hadriano, tertiae de loco & propagatione sub Antonino pio, & sic deinceps, si plures habeo imperatores colligendos. Deinde percurro Eusebium,5 Nicephorum6 aut alium quemlibet autorem & ex [31r] eo annoto, quicquid occurit, quod ad caput de loco & propagatione pertinet sub suo Imperatore, percurso uno autore sumo alium, video an eadem cum priori, aut diversa aut plura aut clariora dicat. Haec omnia diligenter una cum loco & pagina adiicio, idem facio per reliqua capita, persecutione & sequentibus. Si qua historia ocurrit, quae loci meminit, ubi Ecclesia tum fuit, adiicio huic capiti. Si etiam de persecutione habet aliquid, tum ad secundum caput similiter, quod eius capitis est refero diligenti habita ratione, ne quid praetermittatur, quod ad id caput pertinet, iuxta resolutionem methodi.

XI. Annotanda etiam interdum sunt illa , quae qualemcumque coniecturam de rebus cuiusque capitis praebent. Nam interdum res maximae paucis & obscurè indicantur, seu perstringuntur tantum, ut ex antecedentibus posteriora vel econtra satis certò divinari possunt.7 Sagaces ergo nos investigatiores solertesque coniectores, uti sunt venatores, in quaerendis feris, esse oportet.

XII. Dogmatica etiam ex ipsis historiis accuratè annotentur.

De modo colligendi ex patribus

XIII. De modo colligendi ex patribus. Patres historica breviter interdum attingunt. Quare ea diligenter & attente annotanda & observanda sunt.

In patribus vero praecipue duplices locos fieri oportet Historicos & Dogmaticos.

Historicorum capita sunt eadem, quae in resolutione methodi habentur. Porro quia ea interdum leviter attinguntur, accurata observatio fieri debet, ne quid negligatur. Sunt etiam cuiuslibet patris specialia, quae in [31v] capite de doctoribus in resolutione notantur, diligenter observanda, ut cum Originem lego, inter alia historica observo, quis Origenes fuerit, ubi & quomodo docuerit, quem articulum illustrarit &c. quae argumenta Haereticorum refutarit, quorum doctorum meminerit, quos libros scripserit, qua phrasi usus &c. quales ipse vel privatas vel cum aliis communes opiniones habuerit.

Dogmatici loci sunt loci Theologici, quorum catalogus extat in resolutione cap. 4. ac debent dogmata omnia diligenter & quodammodo curiosè annotari.

In collectione igitur ex patribus aliquot arcus accipiantur, iisque genus inscribatur. Loci historici ex Origene aut aliorum columnis singulis, prout videtur copiosa materia occursura, distribuantur capita, ut de loco & propagatione, de persecutione, de doctrina. Huc tantum historica communia referuntur, ut si aliquando dicatur doctrinam puram aut impuram eo tempore fuisse & simila. Nam infra in dogmatica loca dogmata alias habent sua receptacula. Item de haeresibus. Huc etiam generalia historica referantur. Specialia enim ipsius seductoris ad caput de singulis haereticis pertinent. De ceremoniis & ritibus Ecclesiae, de schismatibus, de politia & gubernatione Ecclesiae, de conciliis, de poenis persecutorum, De Episcopis & doctoribus specialia, de haereticis, de martyribus, de miraculis, de rebus Judaicis, de religionibus Ethnicis & Turcicis. De mutationibus politicis. Quae vero materiae in haec capita singula referenda, id resolutio monet & docet.

Deinde ad locos dogmaticos similiter aliquot arcus accipiantur, iisque genus inscribatur. Loci dogmatici & postea singulis aut pluribus columnis capita inscriban[32r]tur, ut sunt de Deo, de Trinitate, de personis singulis, De creatione, de angelis bonis, de angelis malis, De homine ante, de homine post lapsum, de libero arbitrio, de praedestinatione, de peccato, de lege, de Evangelio, de discrimine legis & Evangelii, de iustificatione, de sola fide iustificante, De iusticia coram Deo gratuita, De operibus quae opera & in quem finem, de poenitentia, de Baptismo, de clavibus, De coena domini, de libertate Christiana, de oratione, de invocatione sanctorum, de statuis, de cultibus & peregrinationibus &c., De Ecclesia, de primatu in Ecclesia, De votis & consiliis & ordinibus, de traditionibus humanis, de coniugio, de magistratu, de gladio magistratus defendente Christianos, De regno Christi, de Antichristo, de extremo iudicio, de resurrectione mortuorum, de inferno, de loco animarum post mortem, de purgatorio, de indulgentiis, de Magia, de Astrologia, De martyrio dogmatica.8 In haec capita omnia quae passim occurrunt, referantur & maximè ostendatur, quid de istis capitibus vel benè veld erroneè, perspicuè vel obscurè vel etiam periculosè , ineptè etiam vel absurde dixerint & senserint.

Ex autoribus non semper integra, prolixa praesertim loca, de verbo ad verbum describi necesse fortè erit. Nihilominus summa & praecipua capita una cum circumstantiis accuratè debent annotari, inprimis autem doctrinae controversae eo tempore sedulo observentur.

Ex collectione ex patribus non tantum dicendum est, quod benè vel malè de Deo, de peccato & aliis locis senserint, sed & integrae sententiae sunt assignandae breviter, ut sciri possit, quid docuerint de illis locis. Quod si autem tractatio minus esset prolixa [32v] & inprimis elegans folium notaretur, ac lector eò remitteretur. Superius regula quarta9 dictum est non debere pigere collectorem, unam rem ad plura capita pertinentem in pluribus annotare. Id eo compendio fieri poterit, ut si res uno loco prolixius sit annotanda, in alio tanto brevius annotetur, lectorque pleniorem annotationem in alio capite inspicere iubeatur.e

Utile fuerit collectores sylvam singulis diebus aut circiter percurrere, ut sciant, quid collegerint, maiorique iudicio alia illis prioribus simila, diversa vel adversa observare & adijcere possint.

Sicubi sententiam autorum assequi non possunt, propter obscuritatem, aut mendam, vel alios consulant, vel etiam si aliter fieri non potest, rem cum sua dubitatione annotent, ut alius vel alias diligentius iudicare possit, nec temerè scriptorem falsa affirmatione tamque putri fundamento decipiant.


Kritischer Apparat

a Textergänzung am oberen Rand durch Johann Wigand 16. bis 1556

b Textergänzung in der Zeile durch Johann Wigand & bis nutriciorum.

c Folgt gestrichen dividantur

d Folgt gestrichen male

e Verbessert durch Sekretär aus videatur


Sachapparat

1 Aristot. Nic. eth. 1094a. Vgl. Robertus Grosseteste reuisor translationis Aristotelis, in: Aristoteles Latinus XXVI. 1-3 fasc. tertius, ed. R.A: Gauthier (1972), 141-201; 271-305, hier S. 142: "Et quemadmodum sagittatores signum habentes magis utique adipiscemur quod oportet." Das Zitat fand sich auch in zeitgenössischen Sprichwörtersammlungen.

2 Die in der Sitzung vom 16. Februar 1556 von Matthias Flacius Illyricus, Johannes Wigand und Matthaeus Judex angenommene ausführliche Beschreibung der Methodus, die letztlich nach weiteren Umarbeiten ihren Weg in die Druckfassung der ersten Zenturie fand. Vgl. Diener: Methodik, 143f., dort als Methodus II bezeichnet.

3 Der folgende Index von Loci, die die Kapitel der Zenturien bilden werden, stimmt mit der späteren Einteilung des Werkes in der Druckfassung überein. Vgl. Centuria I, β3r-γ4r, [Online]. Eine Vorfassung findet sich im Methodus Historiae Ecclesiasticae. 551000 entspricht dem auf methodischen Überlegungen gegründeten Inhaltsverzeichnis der späteren, gedruckten Zenturien.

4 Diener: Methodik, 150 sieht in der nun folgenden genauen und etwas umständlichen Beschreibung der Exzerpierpraxis den Versuch einer Korrektur der technischen Probleme, die die Arbeitsweise von Matthias Flacius und Marcus Wagner in der ersten Arbeitsphase möglicherweise hervorrief. Tatsächlich benutzte Flacius für seine Briefe und für seine Exzerpte oftmals die Rückseiten zerschnittener, bereits beschriebener Papierbögen. Beispielhaft eine Reihe von Stücken im Stadtarchiv Regensburg: Eccles. I,3.

5 Eusebius Caesariensis: Historia Ecclesiastica. Erschien seit 1474 in diversen Ausgaben in der lateinischen Übersetzung von Rufinus und seit 1530 in einer deutschen Übersetzung von Caspar Hedio zusammen mit anderen Kirchenhistorikern und Kirchenvätern: Chronica der altenn Christlichen Kirchen auß Eusebio, Ruffino, Sozomeno, Theodoreto, Tertulliano, Justino, Cypriano, und Plinio durch D. Caspar Hedio verteutscht. Straßburg: Georg Ulrich von Andla, 1530, [opac]. Die griechische Erstausgabe besorgte Robert Estienne 1544 in Paris. [opac].

6 Nikephoros Callistus Xanthopoulus: Historia ecclesiastica, in: Autores Historiae ecclesiasticae. Eusebij Pamphili Cæsariensis libri nouem, Ruffino interprete. Ruffini presbyteri Aquileiensis, libri 2. Item ex Theodorito Episcopo Cyrensi, Sozomeno, & Socrate Constantinopolitano libri duodecim, uersi ab Epiphanio Scholastico, adbreuiati per Casiodorum Senatorem: unde illis Tripartitae historiae vocabulum. Omnia recognita ad antiqua exemplaria Latina, per Beatum Rhenanum. Praeterea Non Ante Excusa Nicephori Ecclesiastica historia, incerto interprete. Victoris episcopi libri III De persecutione Vandalica. Theodoriti libri v græce, ut sunt ab autore conscripti Beatus Rhenanus. Basileae: Frobenius, 1535, [opac].

7 Ähnlich in 560314.

8 Die Gliederung der dogmatischen Loci orientiert sich noch an den Loci Theologici Melanchthons, die sich ebenfalls zuerst mit der Wesenheit von Gott und Trinität beschäftigten. Den Prozess der Umarbeitung hin zur Priorität des Wortes Gottes und der Heiligen Schrift bildet die Resolutio Methodi und die nachfolge Methodik ab, an denen Wigand und Judex arbeiteten. Vgl. Kolb: Syntagma, 197f.

9 Richtig wäre ein Verweis auf die fünfte Regel. Vgl. Diener: Methodik, 150.

XML: http://diglib.hab.de/edoc/ed000086/Wolfenbuettel/HAB/560216_De_Collectione_ex_historicis_et_patribus_regulae_generales.xml
XSLT: http://diglib.hab.de/edoc/ed000086/tei-transcript.xsl