560400
Ad modum colligendi

Magdeburg, April 1556.

Herzog August Bibliothek Wolfenbüttel, Cod. Guelf. 11.20 Aug. 2°, Bl. 38rv.

Der ganze Text inkl. Streichungen von Johannes Wigands Hand.

Papier, Format 2°.

Transkriptionen:

[38r] Ad modum colligendi.
Regulae iudicandi &
explorandi, an libri, qui
tribuuntur saepe autoribus,
vere eorum sint.

I. An stylus conveniat cum iis libris autorisa, de quibus non est dubium, quod sint eius?b Ad stylum autem pertinent verba, phrases, compositioc et tractatio & similia, quae sunt illi autori vulgaria.

II. An res conveniant cum iis, de quibus plerumque solet loqui autor, suo quodam certo modo & ratione, an vero res prorsus sint alienae & diversae, nec alludant ad autoris ingenium & consuetudinem?

III. An circumstantias alias contineant, utpote temporis etiam, item an historias commemorent, quae postd autorume aetatem sint factae, quae arguunt eos libros esse suspectos & suppositicios.

IIII. Testimonia ut censuraef aliorum probatorum autorum, qui vel catalogos scripserunt librorum, in quibus illi libri [38v] qui assignantur autori,g non inveniuntur, vel aliis attribuuntur, vel etiamh aliàs suum iudicium de illis tulerunt.

V. Videndum an contineant naevos, qui fuerunt eii autori vulgares, aut contrarii. Item an ii naevi etiam isti saeculo fuerint noti, in quo autor vixit.


Kritischer Apparat

a Textergänzung über der Zeile durch Johann Wigand autoris

b Folgt gestrichen autoris?

c supralinear unbekanntes Zeichen

d Folgt gestrichen ipsorum

e Textergänzung über der Zeile durch Johann Wigand autorum

f Textergänzung über der Zeile durch Johann Wigand ut censurae

g Textergänzung in der Zeile durch Johann Wigand qui bis autori,

h Folgt gestrichen in libris suis aliàs adducunt in alibi in

i Folgt gestrichen saeculo

XML: http://diglib.hab.de/edoc/ed000086/Wolfenbuettel/HAB/560400_Ad_modum_colligendi.xml
XSLT: http://diglib.hab.de/edoc/ed000086/tei-transcript.xsl