560700
Regulae Balduini

Magdeburg, Juli 1556.

Herzog August Bibliothek Wolfenbüttel, Cod. Guelf. 11.20 Aug. 2°, Bl. 39r-41r.

Dieser von uns als zweiter Sekretär bezeichnete Schreiber ist nicht identisch mit der Hand desjenigen Sekretärs, der die meisten planenden Dokumente der Zenturiatoren abschrieb. Lediglich Datierung von Johann Wigand.

Papier, Format 2°.

Transkription: Diener: Centuries, 563-566.

[39r] Regulae Balduini Mense Julio 1556.a 1

I Colligenda est veteris Ecclesiae memoria, ita ut coniungatur et facti et iuris cognitio.

II Narratio debet modis omnibus esse vera factorum actionumque et qualiumcumque denique rerum, quae ad Ecclesiae historiam pertinent.

III Narrationi porro factorum, aliarumque rerum debet ac cedere sana et recta diiudicatio, ne res tota in obscuro ac incerta relinquatur.

IV. Diiudicatio rerum factorumque non adeo difficilis est, quia ius est finitum et apertum, sed an factum, actio aut res quaecumque demum acciderit, factave sit, magna est dubitatio. Nam quid olim factum sit, non modo incerta plerunque est divinatio, sed etiam est obscura, et non raro nulla memoria.

V Testes igitur factorum gestarumque rerum expendendi sunt, ut scire possimus quatenus eis fides haberi debeat, aut non.

VI Regula est vetus Testibus non testimoniis credendum esse & videndum non tam quid quave ratione dicatur, quàm quis testetur, an sit bonae malaeve fidei, rei de qua testatur peritus vel imperitus etc.

VII Perpendenda quoque est fides testimonii, quod integrae frontis homo dixerit, quod et in eo error hallucinationeve esse potest, ut infra ius prolixius dicetur.

VIII Multi et larvali et mirabiliter tecti testes, sed falsi occurrunt praesertim in Ecclesiastica historia.

IX Nihil certè ab historia praesertim sacra magis alienum esse debet, quàm fabula, nihil tamen ei magis affine est.

X Inprimis igitur videndum, quantum omnino fieri potest, ut testium testimoniorumque delectus habeatur, diligentissimeque perpendatur, tum quis dicat, tum quod dicatur.

XI Ut multae ad fallendum artes sunt, et sunt multa genera falsi et stellionatus, multiplex denique impostura. Sic etiam omnibus temporibus multae fraudes fuerunt in libris praecipue ecclesiasticis vel supponendis, vel [39v] interpollandis, vel corrumpendis. Et quid tandem facilius quàm adulterari scriptura potest.

XII Interdum fingitur atque obtenditur aliquod nomen ficti autoris inauditum plane, multisque laudibus scriptum ornatur. Saepe etiam nobilis autoris nomen obtenditur alieno ignobili aut etiam noxio scripto.

XIII Intollerabile plane est in religionis causa eos autores interdum falso obtendi, quorum ea sit autoritas ut non modo eorum testimonium ad facti probationem valeat, sed et factum dictumve ad iuris rationem.

XIIII Magna est et incomparabilis iactura quod tot veteris Ecclesiae monumenta interierunt: Sed maior et magis indigna illa iniuria, quod loco eorum multa sunt supposita adulterina monumenta, de qua iniuria testatur simul et quaeritur Arnobius,2 Tertullianus, qui Marcionis3 falsarias manus vocat. Epiphanius qui saepe quaeritur et in Ebione narrat quomodo Clementis4 libros corruperit.

XV Sed pervidit vetus Ecclesia fraudes istas impiorum, ideoque omnem curam cautionemque adhibuit, ut nostrae religionis libros canonicos ab Apocryphis discernerent. Hinc tot pseudoevangelia reiecit, tot de Apostolis confictas fabulas repudiavit, tot etiam catalogos et indices Ecclesiasticorum monumentorum confecit.

XVI Valde dolendum est nostra quoque aetate, renatas esse et longe lateque sparsas multas naenias, apostolicis viris impudenter inscriptas, ut sunt primorum paparum decretales epistolae, ex quibus putidis figmentis, Platina, Sabellicus, Volaterranus, et Polydorus, veteris illius aetatis ecclesiam describere conantur.

XVII Dolendum item est indies ex officinis alioqui nobilissimis prodire supposititia et impura scripta, ut sunt Iustini responsiones, quarum Eusebius et Hyeronimus non meminerunt, et tenebricosus Abdias,5

[40r] XVIII Cum veteris Ecclesiae memoriam requirimus, non solum religiosi, sed et prope timidi, minime certè creduli esse debemus, et illud Epicharmi meminisse Μέμνησω ἀπιστεῖν. Ein Fragment des Vorsokratikers Epicharm, überliefert bei Polyb. 18,40,4 Vgl. Die Fragmente der Vorsokratiker, griechisch und deutsch von Hermann Diels, hg. Walther Kranz, 6. Aufl. Berlin 1951, Bd. 1, 201.

XIX In ipsis etiam optimis et clarissimis historicis, bonaeque fidei scriptoribus, ocurrunt interdum fabulosa, quae caute cavenda et diiudicanda sunt, ut quod Epiphanius scribit Iustinum sub Adriano esse mortuum, cum vix dum esset annorum 30.6 Et quod Socrates scribit, Polycarpum temporibus Gordiani imperatoris martyrem fuisse.7

XX Multa diiudicari possunt, an vera, falsave sint, ex observatione temporum, locorum et aliarum circumstantiarum.

XXI Reiectis falsis testibus nihilominus adhuc multi boni supersunt, de quibus illud vetus dici possit: aut hoc testium satis, aut nescio quid sit satis.

XXII Unicumque scriptori seu testi magis de sua aetate, deque rebus quas ipse quasi coram spectavit credendum est, quam de aliena.

XXIII Potest igitur ope istorum ducum seu testium aliqua universae ecclesiae informatio colligi, nec deerit diligenti scriptori bona materia.

XXIIII Ego cum aliquid huius modi congessissem, existimavi totum opus in quindecim libros dividendum, ut libris singulis singulae annorum centuriae darentur, sicut et in singulis saeculis insignis aliqua mutatio cernitur.

XXV Singulorum porrò librorum partitio erat, ut primum quaererem ecquis tum status fuisset reipublica in cuius veluti sinu coalescebat Ecclesia.

XXVI Statum illum civilem rerum publicarumque, partim ex historiis prophanis, partim ex illorum temporum legibus describebam. Nam id primum esse necesse intelligebam, ut quo iure, quave conditione ecclesia eius loci temporisque fuisset recte intelligeretur.

XXVII Posterior libri pars debebat ipsius Ecclesiae statum propius contemplari, quae religionis doctrina, quae [40v] caeremoniarum forma singulis temporibus fuisset, ut sic in Ecclesiae tanquam animam, corpus ac faciem intuerer.

XXVIII In utroque genere quid rectum syncerumque esse videbatur primum notabam. Deinde quid viciosum, seu publice receptum, ut in corpore morbos atque etiam naevos notare solemus.

XXIX Postea quae illius Ecclesiae certamina fuissent, et quomodo illa sese domi forisque gessisset observabam, si quae quaestiones motae, si quae haereses ortae, si qua propter ea concilia coacta essent, si cum Iudaeis, si cum philosophis contentiones fuissent, et quae nam ac quales, discebam.

XXX Postremo. Martyria ac certamina cum Tyrannis describebam. Sic enim Ecclesia b cum mundo luctantem intuebar.

XXXI Audiebam etiam prophanorum iudicia, ut Senecae, Plinii, Suetonii, Taciti, Plutarchi, Galeni, Luciani, Ulpiani et similum, ex quibus multa haberi utilia possunt.

XXXII Cum Imperatores christiani esse caeperunt, multa in suis constitutionibus de Ecclesia et rebus Ecclesiasticis apposuerunt. Multa ergo ex Theodosiano codice, et Iustinani libris colligi possunt, quae alioqui non habentur.

XXXIII Patres valde multa historica habent, quorum Historiae Ecclesiasticae non meminerunt.

XXXIIII Circa quingentesimum et sexcentesimum domini annum, multa subsidia memoriae deesse incipiunt, et veluti densa quaedam caligo oboritur, sed tamen Codex Iustiniani, epistolae Gregorii Sydonii multa suppeditare nobis possunt.

XXXV Circa 700 Domini annum, denuo Ecclesiae forma magis conspicitur, sed plane nova et pontificia, sublata penitus veteri, sicut et politiae prorsus alia ratio, alii homines, alii mores succedunt. Bellici tumultus post 500 Domini annum Ecclesias in Britannia, Germania, et multis aliis locis deleverant, sicut et in Gallia.

[41r] XXXVI Post Caroli Magni tempora non perinde laboramus, aut in tenebris haeremus, multa enim monumenta eorum temporum habemus. Nec sane etiam aliqua insignis mutatio à Carolo usque ad nos accidit in Ecclesia.

XXXVII Sicut autem tum vera in mea historia narrare cogitabam, sic etiam tantum ea quae alicuius momenti essent, omissis aliis levibus et inanibus.

XXXVIII Collatio quoque Iudaicae Ecclesiae quae ante Christum cum nostrae declinationibus multa mihi illustrabat, sicuti etiam politiae Romanae, nam et similitudo est multarum rerum in Iudaismo, cum Ecclesia, et etiam divinibus praeordinata significatio.

XXXIX Sicut Polybius integrae historiae conscriptionem flagitat, eiusque perpetuam, ut appellant, ἀνακύκλωσιν, sibimet lucem afferre statuit: Sic et integra ecclesiasticae historiae forma semet ipsam illustrat.

XL Affert haec Ecclesiae historia religiosis animis longe maiorem oblectationem, si rectè rem perpendant, quàm prophanarum, politicarumque historiarum lectio. Neque enim hac consideratione quicquam maius esse potest ad animos nostros, vel vera religione imbuendos, vel perpetua consolatione confirmandos, vel recto denique iudicio, et verum divinarum humanarumque iusta cognitione perfundendos.

XLI Verius Flaccus apud Aul[um] GelliumGell. 5, 18, 1-2. scribit, Historiam esse, quod ab eo, qui interfuerit, describitur. Et vero, si scriptor sit bonae fidei, ea demum bona certaque historia est. Verum proximè illa accedit, quae colligitur ex monumentis τῶν αὐτοπτῶν. Neque dubito, quin quantum fieri possit, hoc agatis, hacque fiducia opus hoc susceperitis.

XLII Suadeo ut vestram consultationem, Methodum et analysin aedatis, quo quam plurimos, ut vobis operam ferant alliciatis.


Kritischer Apparat

a Textergänzung am oberen Rand durch Johann Wigand Mense bis 1556.

b Folgt gestrichen in


Sachapparat

1 Die Regulae Balduini sind eine weitgehend identische Paraphrasierung der Ratschläge Baudouins aus seinem ersten Brief an die Zenturiatoren vom 13.6.1556. Vgl. 560613. Lyon: Plan, 267.

2 Vgl. 560613. Arnob. adv. nat. 1,56,1,CSEL 4, 37..

3 Vgl. 560613 Tert. adv. Marc. 4,3f = CCSL 1,548f. Zu den Markioniten [Online].

4 Enthalten in den Clementinae, vgl. 560613.

5 Abdias Babyloniae primus Episcopus: De historia certaminis apostolici libri X, hg. v. Ioannes Faber u.a., Basileae: Johannes Oporinus, 1552. [opac]. Vgl. die Aussage Baudouins in seinem ersten Brief 560613 "aniles fabulas continens".

6 Polyb. 18,40,4

6 Epiph. adv. haer. 46,1,3 = GCS 63, 203..

7 Socrates Scholasticus, Historia ecclesiastica 5,22.

8 Gell. 5, 18, 1-2.

XML: http://diglib.hab.de/edoc/ed000086/Wolfenbuettel/HAB/560700_Regulae_Balduini.xml
XSLT: http://diglib.hab.de/edoc/ed000086/tei-transcript.xsl