560805
François Baudouin an die Zenturiatoren

Heidelberg, 5. August 1556.

Herzog August Bibliothek Wolfenbüttel, Cod. Guelf. 11.20 Aug. 2°, Bl. 144r-148r.

Sekretärsabschrift. Diktat Baudouins.Salutatio, Adresse und Verbesserungen von der Hand Baudouins.

Papier, Format 2°.

Transkription: Erbe: Bauduin, 270-274.

Adresse: [148v] a Clariss[imis] viris D[ominis] Joh[anni] Wigando, Mart[ino] Copo, Matth[iae] Flaccio, God[escalco] Praetorio, & Matth[haeo] Judici. Magdeburgi

[144r]

b Clariss[imis] viris, Joh[anni] Wigando, Mart[ino] Copo, Matth[iae] Flaccio, Godesc[alco] Praetorio & Matth[aeo] Judici quinqueviris auctoribus historiae Ecclesiasticae, Fr[anciscus] Balduinus S[alutem.]

c Ego verò viri clariss[imi] valde voluissem, cum nuncius ad me vester iterum venit, tantum mihi fuisset ocii, quantum esse debebat, ut et Epistolae vestrae secundae & consultationi rursus responderem, & desiderio atque expectationi prolixè satisfacerem.1 Quàm hîc sim occupatus in hac nova & studiorum & religionis constitutione, quantumque & academia Civilis & Principis novi Electoris curia negociorum obiiciat, facilè coniicere potestis: tantoque vos aequiores mihi fore confido, si vobis tam valdè satisfacere, quàm profecto vellem, hoc tempore vix possim.d Iussi Tabellarium2 vestrum aliquot apud me diebus hererae, si forte interea suffurari temporis aliquid possem ad respondendum.

Quod consilium3 vobis meum de historia Ecclesiae, placere audio, vehementèr equidem gaudio. Quod eo nomine tàm magnas mihi gratias agitis, humanitatis vestrae & singularis modestiae non meritie ullius mei esse interpretor.4 Nimiumf sane ingratus essem, nisi si quantum in ea publica causa, quam suscepistis vobis debeam, agnoscerem. Nimium etiam arrogans, si quantum mihi tribuitis, in ea mihi sumam, sed quod possum tamen, lubentèr vobis obsequar, & in eo nihil quicquam mihi antiquius esse nobiliss[imo] atque sanctiss[imo] vestro instituto, vere praedicare possum.

Primum quod petitis ut adversaria illa mea, in quibus congestam habeo sylvam vel historiae vel antiquitatis Ecclesiasticae, vobiscum communicem, minime equidem recuso. Sed tam citò id fieri inter absentes vix posse credo. Ita sunt illa (ut fit) [144v] confusè permixta & obscuris notis exiliter delineata, ut vix quispiam, praeter me perlegere ea possit.5 Describi me dictante poterunt. Sed cum magna sit rerum moles, ego tam valde praesertim occupatus, uno aut altero mense totam evolvere vix possum. Faciam tamen quod potero, & quam potero citissimè.

Sed cum minimè dubitem maiorem illarum rerum partem vestris commentariis inclusam esse, fortasse satius esset, ut commentariorum mihi vestrorum sectionem aliquam mitteretis, ut & ordinem eorum melius intelligerem, & si quid haberem, quod iis deesset, annotarem.

Caeterum cum illam saltem hoc tempore partem imprimis desideretis, quae et prima est, & ad Constantinum usque nostrum pertingit, cogitabam, si alia vobis ratione satisfacere in hoc genere possem.

De statu & conditione veteris Ecclesiae usque ad Constantinum, libellos aliquando quatuor, aliter quàm historia perpetua describitur, conficere meditatus sum. Eos si nunc vobis offerem, rudes etiam & impolitos iudicabam posse me ad reliqua persolvenda, laxiorem aliquem abs vobis diem impetrare.

Quid primo libro tractare instituam ex eius principio, quod ad vos nunc mitto, coniicere facile poteritis. Secundo libro describo mores veterum Christianorum & simplicem Ecclesiae formam usque ad imperium Constantini. Quales tunc essent familiae Christianorum, quales nuptiae, vultus, vestitus qualis: qualia studia, qualis eorum erga alios charitas, qualis erga pauperes liberalitas, erga peregrinos hospitalitas, erga infirmos assiduitas, erga captivos humanitas, erga principes & magistratus observantia, quales porro essent in suis conventionibus, quae synaxes, qui in iis ritus, qui ministri, quae preces, quae catechesis, quae baptismi & caenae dominicae administratio, qualis disciplina, censura, [145r] exomologesis, excommunicatio, quales denique synodi usque ad Nicenum Concilium.

Tertio libro expono certamina veterum Christianorum. Quatuor illis erant genera adversariorum, Judaei, heretici, philosophi, praesides & magistratus. Qualisg & quae cum singulis contentio, quis causae & quaestionis status, & quae dijudicatio: Quibus scripturis cum Judaeis & hereticis, quibus rationibus cum philosophis, qua oratione cum praesidibus & qua criminum depulsione usi sint, & quibus tamen suppliciis affecti.

Libro quarto verecundè etiam sed ingenue tamen de erroribus Christianorum eius aetatis ago, sive in doctrina Religionis sive in caeremoniis vitia fuerint, ut fuerunt, unde eorum origo, & quae causae, quae denique adhiberi curatio potuerith & debuerit.

Haec ago ut dixi ordine nunc describere instituebam. Ut certè mihi videtur Ecclesiae conditio ab apostolis usque ad Constantinum eadem propè fuisse. Arnobius pertingit ad tempora Constantini. At cum lego librum eius sextum contra Gentes Arnob. adv. nat. 6,CSEL 4, 214-237., videor mihi aut Justini aut Tertulliani apologeticum libellum legere. Unam igituri illorum circitèr annorum CCL.

Ecclesiam quatuor libellis describebam, & in eo iam totus eram, cum Illustrissimi Principis negotia me, ut aliquo excurrerem, repente coegerunt.6 Cum incertus esset reditus mei dies, nolui tabellarium diutius hic vestrum ociosum sedere: ne tamen plane vacuus ad vos rediret, tradidi priores duos libri primi quaterniones, quos tumultuariè exscribere ipse potui, hoc est primum cum suis lituris autographum vel potius κακόγραϕον, quo magis me vobiscum agere familiariter intelligatis.

Spero autem ad proximum Mercatum [145v] Francofordiensem, reliquam descriptionem integram ad vos mittere & si tunc literis rursus a vobis accepero, sicuti opto, mandatis vestris magis atque magis operam dare. De Hyppoliti commentariis in Apocalypsin7 nihil hic agi potest absente Principe discesserat aut priusquam tabellarius vester veniret. Ubi redierit, efficiam quod petitis.

Scripsi non solum ad amicos parisienses8 quod me rogastis ut scriberem, sed etiam ad D. Casparem Nydbruck Consiliarium Ferdinandi & Maximiliani Regis, qui mihi significaverat habere se multa rerum Ecclesiasticarum monumenta, is ex Vienna mihi rescripsit, fore, ut ea mihi aliquando communicet. Si fecerit, vestra erunt.9

De sumptibus quod ad me attinet, nihil est quod laboretis. Quantulaecumque sint facultates meae, tam piis officiis non deerunt. Et suspicor, vobis satis superque aliunde esse sumptuum: & quàm ingratus sit hic mundus, scio. Sed qualem etiam in caelis habeamus choragum, scimus.

Librarium scriptorem desideratis aliquem idoneum.j Ego vobis deesse miror cum Lypsiae vicini sitis & Witebergae, & res digna sit, cui exscribendae certatim studiosi adolescentes operas offerant suas: cum ipse etiam Demosthenes suis digitis Thucydidem sepius describere minime gravatus sit. Si vobis vicinus essem, non deesset. Istuc aliquem tam procul mittere, difficile est.

Valdè vobis assentior abs Philone non tam Christianos quam Monachos quosdam Judaicos describi. Philo temporibus Apostolorum vivebat. In libro περὶ τῶν πάντα σπουδαῖον εἶναι ἐλεύϑερον, describit mores & vitam Esseorum, quos in Judaea fuisse ait, ut erant ink Perside Magi, aut in India Gymnosophistae.10 Deinde in libro περὶ βιοῦ ϑεωρητικοῦ describit non dissimilè vitae [146r] genus eorum, quos appellat & appellatos fuisse ait ϑεραπεῦτας: praecipue quae in agro Alexandrino fuisse ait, fuisseque videntur Esseorum simiae. Hos certè Eusebius credit & aliis persuadere vult fuisse Christianos: & in Suidae collectaneis11 hic Philonis liber inscribitur περὶ τῆς διαγωγῆς, τῶν χριστιανῶν. Sed et Epiphanius de Nazaraeis loquens talem Philonis librum aliquem laudat.12 Imò verò quod de Essaeis scribit Philo, ad Christianos referre audet: & hos rectè appellatos fuisse Jesseos abs Jesu Christo vel Jesse Patre Davidis. Certè Epiphanium hominem Monachis valdè deditum, hic delirare apparet. Neque vero ignoro in Aegypto primos fuisse Monachos. Et Philo ipse meminit τῶν μοναστηρειῶν. Sed Christianae religionis etiam tum fuisse non existimo. Si quod cum ea illis fortasse fuisse videtur simile in simplicitate vitae privatae, frugalis, sobrie, in liberali bonorum communicatione, in assidua Dei invocatione & Sacrae Scripturae tractatione, in religiosis conviviis et conventibus: fuit certè non minus in Esseorum quam illorum ϑεραπετῶν, quicumque tandem hi fuerint, collegio interea. Philonis veròl descriptio de horum ocio, solitudine, celibatu, divortio, inedia,m Choreis, gesticulationibus, ea narrat, quae Christianis eius temporis ascribi profecto non possunt. Ego quidem, ut ascribantur, auctor non ero.

De Simone Mago13 nuper hic quaerebatur: Dicebam Lucam in historia Apostolorum14 simplicitèr narrare illum in sua Samaria commotum increpatione Petri agnovisse suum peccatum, invocasse Dei misericordiam, seque patribus Ecclesiae commendasse. Praeterea de eo nihil quicquam narrare. [146v] Quae tamen praeterea commemorantur, Romae gesta esse, magnis auctoribus confirmari. Justinum enim in Apologia duobus locis affirmaren & Tertullianum & Eusebium de ara ad Tyberim illi, licet impostori, tanquam Deo erectam esse temporibus Claudii Imperatoris:14

Arnobium praeterea libro secundo describere horribilem eius interitum.15 Loquens enim de multis ad Christum conversis, viderant (inquit) currum Simonis Magi & quadrigas igneas Petri ore difflatas & nominatio Christo evanuisse: viderant fidentem Diis falsis & ab iisdem metuentibus proditum pondere praecipitatum suo, cruribus iacuisse praefractis. Post deinde perlatum Brundam, cruciatibus & pondere defessum, ex altissimi culminis se rursus praecipitasse fastigio. Arnob. adv. nat. 2,12,4,CSEL 4, 56f. Haec Arnobius.

Mirabilis certè & memorabilis tota illa historia est, si vera sit. Sed an vera sit, dubitari posse videtur, praesertim cum nondum constet an eo tempore Petrus Romae esse potuerit. Sed et Augustinus aito in Epistola ad Januarium16 suo quoque tempore multa Romae incertae dubiaeque fidei de Simonis Magi disputatione sparsa fuisse. Certe quae nunc circumfertur disputatio, Petro & illip Mago inscripta, ut per triduum Romae habita, putida fabula est.q

Doletis, & merito profecto doletis, egoque vobiscum vehementer doleo, tàm multos de veteris Ecclesiae statu suppositicios & adulterinos scriptores circumferri: veros καί γνησίους occurrere tam paucos, tamque raros. Sed hi tamen & illos satis refellunt, & nos si non simus nimium curiosi, quod satis est, docent. Et vero ut ii non multis ab hinc [147r] annis in lucem primum redierunt: Justinum,17 Clementem,18 Tertullianum19 dico, quos Theophilus20 & Tatianus21 paulo post secuti sunt: ut iam de Graeco Eusebio22 Epiphanioque23 dicam: sic fortassis & mox alii, quos desideramus, ex tenebris emergent.

Interea Deo gratias agamus defectas esse imposturas των ψευδογράφων. Audio quendam Capellium Venetum24 iactare, nuper in Creta insula inventos esse quatuor libros apostolicarum constitutionum.25 Sed bene habet, quod epitomen aediderit: ex qua intelligamus, quam sint, quod dicuntur, Cretes semper mendaces,26 & quid Graecia mendax audet in historia. Iactant & hisce temporibus Indi illi Aethiopes Abyssini qui Christiani esse dicuntur, multa sese habere, quae nobis ignota sunt Apostolorum monumenta: & lubentèr ea, si posset, nunc aliquis Postellus in orbem nostrum inferret.27 Sed si quid sapimus,r vetuss illud exclamabimus,t qua re peregrinum.

Quo magis vos singulari Dei beneficio nunc excitatosu esse, Ecclesiae gratulamur, qui non solum perpetui Iuris Christiani, hoc est, doctrinae caelestis vindices assidui sitis & assertores, sed & facti universi veterisque memoriae Ecclesiasticae hoc est, historiae verae & sacrosanctae fidelissimi testes, & fabularumv quae illi insidiantur, hostes acerrimi sitis.

Vetus illa fuit Pomponii Attici ad Marcum Tullium cohortatio: "Postulatur à te iam diu vel flagitatur potius historiae: nec solum mihi videris eorum studiis, qui literis delectantur, [147v] sed etiam Patriae debere hoc munus: ut ea, quae salva per te est, per te eundem sit ornata. Abest enim historia literis nostris: potes autem tu profecto satisfacere in ea: quae est à nostris hominibus adhuc aut ignorata aut relicta." Cic. leg. 1, 5.

Hac ego nunc ad vos oratione non utar, non quod vel non multo magis desideretur Ecclesiastica historia, vel à vobis eamw optimo iure flagitari nesciam, vel vos, qui iam eam suscepistis, currentes incitare nolim: sed quod potius velim, certatim alios non tam vobis applaudere atque acclamare ociosos (quod minime certe requiritis) quam de subsidiis undique comparandis & sedulo subministrandis, quae flagitatis, sedulo nunc agere.

Olim cum Athenis magnum aliquod opus faciundum locaretur, redemptores duo accesserunt: alter copiosè & elegantèr quid facto esset opus, disseruit, alter quod illi dixisset, facere se posse tantum respondit.28 Multos nunc quoque fortasse auditis suavitèr & ociosè, quomodo haec conscribenda historia sit, disserentes: paucos vero, qui quod illi dicere possunt, & velint & possint facere.

Sed qui vobis primus, aliis cessantibus atque torpentibus, animum dedit aggrediendi tam praeclari operis, nunc profecto minime deerit laborantibus, & erit ille vobis unus assiduus έργοδιώκτης: quique veluti conductor operarum vestrarum initio fuit, totius operis redemptor etiam esse intelligetur. Illum dico Christum Ecclesiae [148r] suae architectum, cui & vos operam datis & ego vestrum opus, quam religiossissimè possum commendo.29

Opusculum Gregorii Nysseni adversus eos, qui religionis erga adeunt Hierosolyma,30 nondum vobis fortasse visum, nunc ad vos mitto. Valete viri clarissimi: Heidelbergae nonis Augusti 1556.


Kritischer Apparat

a Handwechsel zu François Bauduin

b Handwechsel zu François Bauduin

c Handwechsel zu Sekretär

d Verbessert durch Sekretär aus possem

e Verbessert durch Sekretär aus merite

f Verbessert durch Sekretär aus nimirum

g Verbessert durch Sekretär aus quales

h Verbessert durch François Bauduin aus poterit

i Textergänzung über der Zeile durch François Bauduin igitur

j Anmerkung am linken Rand von Matthias Flacius Non intellexit quod per scriptorem vellemus

k Textergänzung durch sec über der Zeile in

l Textergänzung über der Zeile durch François Bauduin verò

m Textergänzung über der Zeile durch François Bauduin inedia,

n Textergänzung am linken Rand durch François Bauduin affirmare

o Textergänzung über der Zeile durch François Bauduin ait

p Verbessert durch Sekretär aus illius

q Verbessert durch François Bauduin aus putidam fabulam esse sentio

r Verbessert durch Sekretär aus saepimus

s Verbessert durch Sekretär aus velut

t Verbessert durch François Bauduin aus examinabimus

u Verbessert durch Sekretär aus exitatos

v Folgt gestrichen q

w Textergänzung am linken Rand durch François Bauduin eam


Sachapparat

1 Die Antworten der Magdeburger an Baudouin sind nicht erhalten.

2 Unbekannter Briefträger.

3 Vgl. die aus dem ersten Brief Baudouins 560613 destillierten Regulae Balduini 560700.

4 Flacius kommentierte den ersten Brief Baudouins mit einem hohen Lob, vgl. 560613.

5 Erschienen ist diese geplante Kirchengeschichte nie, doch flossen Vorarbeiten ein in Ad edicta veterum principum Romanorum de Christianis, Basel: Johannes Oporinus, 1557, [opac]. Vgl. Erbe: Bauduin, 106.

6 Arnob. adv. nat. 6,

6 Zu Baudouins Kirchengeschichte vgl. oben und Erbe: Bauduin, 106.

7 Die Auslegungen zum jüngsten Gericht von Hippolytos, der als erster "Gegenpapst" in die Kirchengeschichte einging, waren im Vorjahr in Paris unter der Herausgeberschaft des Jean Picot auf Griechisch erschienen: Tu makariōtatu Hippolytu, episkopu kai martyros, logos peri tēs synteleias tu kosmu, kai peri tu antichristu, kai eis tēn deuteran parusian tu kyriu hēmōn Iēsu Christu, Parisiis: Morelius, 1556 [gbv]. Die lateinische Übersetzung wurde 1557 publiziert: Beatissimi Hippolyti Episcopi Et martyris Oratio de consummatione mundi, ac de Antichristo & secundo aduentu Domini nostri Iesu Christi / Ioanne Pico […] interprete, Lutetiae Parisiorum: Parvus, 1557 [gbv].

8 Baudouin hatte 1539 bei Charles Dumoulin in Paris studiert und gewohnt, doch befand sich dieser nach einem neunmonatigen Aufenthalt an der Universität Tübingen 1554 in Diensten des Grafen Georg von Mömpelgard. Vgl. Erbe: Bauduin, 37; 80f. Zudem hatte vermutlich Dumoulin den Kontakt zwischen Baudouin und den Magdeburgern vermittelt, Flacius hatte ihm, wie er Caspar von Nidbruck am 7.6.1554 mitteilte, einen Brief geschrieben. Ebd., 86 und 540607. Baudouin kannte in Paris weiterhin den berühmten Juristen und Philologen Guillaume Budè und den Gesandten Lazare Baif, die aber beide zum Zeitpunkt unseres Briefes schon verstorben waren.

9 Auch wenn es hier so erscheint, ist es kaum vorstellbar, dass Baudouin nichts von den engen Kontakten zwischen Flacius und Nidbruck wusste.

10 Philo in seiner Schrift "Quod omnis probus liber sit", dt. Über die Freiheit des Tüchtigen. Philo prob. 72-91.

11 RGG (3. Aufl.) 6, 520. [Online].

12 Epiph. adv. haer. 29,5,1-5 = GCS 25, 326f... Tatsächlich benutzte Epiphanius gar nicht Philo, sondern Euseb. h. e. 2,16,2-2,17,20 = GCS 6,1 (N.F.), 140-151..

13 Simon Magus (der Magier) galt als erster Häretiker der Kirche.

14 Apostelgeschichte 8,5,9-25.

14 Just. apol. 1,25f. u. 1,56, Ps.-Tert. adv. omn. haer. 1,1,4-8, Euseb. h. e. 2,13 = GCS 6,1 (N.F.), 136f.

15 Arnob. adv. nat. 2,52,CSEL 4, 88f.

16 Arnob. adv. nat. 2,12,4,

16 Aug. ep. 119,CCSL 31B, 137-142.. Die Disputationen des Simon Magus mit Petrus überliefern die Pseudoklementinen aus dem 4. Jahrhundert im anti-gnostischen Impetus. Melanchthon zitierte Augustins Brief als Zeugnis der Verschlechterungen der kirchlichen Lehre. Philipp: Melanchthon: De Ecclesia et de autoritate verbi Dei, Augustae Vindelicorum: Henricus Stayner, 1540, Bl. D 7r. [opac].

17 Justinus philosophus ac martyr: Opera, Basileae: Hieronymus Froben, Nikolaus Episcopius, 1555. [opac].

18 Clementis Alexandrini Omnia Qvae Qvidem extant opera, nunc primum è tenebris eruta Latinitateque donata, Gentiano Herueto Aurelio interprete, Florentiae: Lorenzo Torrentinus, 1551. [opac].

19 Q. Septimii Florentis Tertulliani […] scripta, et plura quàm antè, et diligentius per industriam bene literatorum aliquot, ad complures veteres è Gallicanis Germanisque bibliothecis conquisitos recognita codices […] non omissis accuratis Beati Rhenani annotationibus, Basileae: Froben; Episcopius 1550. [opac].

20 Theophilus von Antiochia (gest. um 183), der mit seinen Schriften gegen die Markioniten und andere "Häretiker" vorging. Theophilos benutzte zuerst den Begriff der Trinität und vertrat die Auffassung, dass Platon, Arat und die sibyllinischen Bücher nur das wiederholten, was bereits in den Büchern Moses und bei den Propheten zu lesen sei. Seine ins lateinische übersetzte Schrift "De deo et fide Christianorum" war Bestandteil von Conrad Gesners Antonius Melissa-Ausgabe: Hoc volumine continentur. Sententiarum sive capitum, theologicorum praecipue, ex sacris et profanis libris, Tomi tres, per Antonium et Maximum monachos olim collecti. ... Theolophili sexti Antiochensis episcopi de Deo et fide christianorrum contra gentes institutionum libri tres, Tiguri: Christoph Froschauer d.Ä., 1546. [opac]. Die griechische Version wurd mitgeliefert: Pros Autolykon peri theu kai pisteōs christianōn, biblia 3, Tiguri: Froschauer, 1546. [opac]. Die Handschrift hatte der Editor Johannes Frisius in Venedig von Arnold Arlenius erhalten. Vgl. Schottenloher: Widmungsvorrede, 50 Nr. 97.

21 Der Syrer Tatian (2. H. 2. Jhd.) stand mit Justin in Verbindung, überwarf sich aber mit ihm und gründete in Syrien eine asketische Gemeinschaft. Seine Rede gegen die heidnischen Griechen war ebenfall der Antonius Melissa-Ausgabe Gesners beigefügt: Hoc volumine continentur. Sententiarum sive capitum, theologicorum praecipue, ex sacris et profanis libris, Tomi tres, per Antonium et Maximum monachos olim collecti. ... Tatiani Assyri, Justini martyris discipuli, oratio contra Graecos, Tiguri: Christoph Froschauer d.Ä., 1546. [opac]. Vgl. Schottenloher: Widmungsvorrede, 50 Nr. 97. Wichtig für die Kirchenhistoriker ist zum Tatians Evangelienharmonie, von der Ausgaben vorlagen: Quattuor Evangeliorum consonantia/ Ab Ammonio Alexandrino congesta, ac à Victore Capuano episcopo translata, Coloniae: Eucharij Cervicorni, 1532. [opac].

22 Historia Ecclesiastica Eusebij Pamphili Caesariensis, Basel: Caspar Hedion 1545. [opac].

23 Enarrationes vetustissimorum Theologorum, In Acta Quidem Apostolorum Et In Omnes D. Pauli Ac Catholicas epistolas ab Oecumenio: in Apocalypsim vero, ab Aretha Caesareae Cappodociae episcopo magna cura collectae, Antverpiæ in ædibus Iohannis Steelsij, 1545. [opac]; Contra octoaginta haereses opus, Basileae: Winter, 1543. [opac].

24 Carlo Capello war ein Philosoph, Dichter und Senator der Republik Venedig, in den 1530er Jahren auch Botschafter am Hof Kg. Heinrich VIII. in England. British History Online. Er entstammte einem alten patrizischen Geschlecht mit guten Handelsverbindungen nach Kreta. John Easton Law: Age Qualification and the Venetian Constitution. The Case of the Capello Family, in: Papers of the British School at Rome 39 (1971), 125-137. jstore.

25 Epitome apostolicarum constitutionum, in Creta insula, per Carolum Capellium Venetum repertarum et e Greco in Latinum translatarum; adiecta sunt iis consona quaedam Apostolicorum discipulorum, Dionysii Areopagitae Ignatij, et Polykarpi Testimonia [...] Per Iohannem Cochlaeum. Ingolstadii: Alexander Vueissenhorn, 1546. [gbv]. Da es der streitbare Antilutheraner Johannes Cochlaeus war, der das Werk in Ingolstadt herausgeben ließ, ist die Stoßrichtung des protestantischen Gelehrten Baudouin eine doppelte.

26 Das Paradoxon des Epimenides, aufgegriffen von Paulus im Brief an Titus: "Cretenses semper mendaces". Titus 1,12f.

27 Baudouin bezieht sich auf Guillaume Postels weltumspannende Mythologie, die einerseits auf kabbalistischen und harmonischen Grundsätzen aufbaute, andererseits einen französischen Nationalismus integrierte, gestützt auf die Jungfrau von Orléans. Vgl. Petry: Gender, bes. 71-116, Dubois: Martyrologie, 257-264.

28 Cic. leg. 1, 5.

28 Die Herkunft dieser Anekdote konnte bisher nicht ermittelt werden.

29 Interessanterweise korreliert die hier auf Christus bezogene Bezeichnung des "architectus" mit dem in den Zenturien erst kurz zuvor eingeführten Begriff, der den schriftlichen Leiter des Unternehmens benennt. Vgl. 560328.

30 Es handelt sich um den Brief "De euntibus Ierosolyma". Der erste uns bekannte Druck erschien erst 1607, besorgt von Pierre Du Moulin: Grēgoriu Episkopu Nyssēs peri tōn apiontōn eis Hierosolyma. Gregorii Episcopi Nyssae De Euntibus Ierosolyma, Epistola cum eiusdem tractatu de Peregrinationibus [...] Latine versa, & Notis illustrata a Petro Molineo. Hanoviae: Marnius; Aubrius; Hanoviae: Typis Wechelianis, 1607. [opac].

XML: http://diglib.hab.de/edoc/ed000086/Wolfenbuettel/HAB/560805_Balduini_Epistola_2.xml
XSLT: http://diglib.hab.de/edoc/ed000086/tei-transcript.xsl