560920
François Baudouin an die Zenturiatoren

Frankfurt am Main, 20. September 1556.

Herzog August Bibliothek Wolfenbüttel, Cod. Guelf. 11.20 Aug. 2°, Bl. 149r-150r.

Autograph Baudouins.

Papier, Format 2°.

Transkription: Erbe: Bauduin, 274-276.

Adresse: [150vr] Clariss[imo] viro D[omino] Johanni Wigando, Ecclesiae Magdeburgensis Pastori & Superintendenti. Magdeburgi

[149r] Clariss[imo] collegio virorum Magdeburgensium conscribendae historiae Eccles[iae] Fran[ciscus] Balduinus S[alutem].

Etsi in hac nundinarum turba, viri clarissimi, nondum potuerim considerare satis, quam ad me misistis vestrorum commentariorum partem, tamen facile ex ea coniicio, vos uberem & magnam maxima diligentia collegisse materiam historiae institutae: ut si forma, quae debet accedere, deinde accedat, opus perfectum (quale quidem perfici nunc potest) edituri sitis. Materiam puram & perpolitam & dedolatum esse debere non dubitatis.1

Ut quae de decretis veterum Episcoporum Romanorum interseruntur (quae quidem νόθα καί ψευδεπίγραφα esse scitis) non dubitem, cum ad expolitionem ventum erit, quin expungi & deleri plane velitis. Nam neque talium fabularum longiori refutatione aut perturbanda aut abrumpenda est historiae perpetuae series.2 Poterit alio loco ratio reddi huius praeteritionis. Sed profecto vellem talium naeniarum memoriam perpetuo silentio sepultam iacere: neque talem colluvionem invideo illi, quae magnis tomis circumfertur, farragini conciliorum.

Fortasse & singulorum veterum Patrum errores singulos, qui in Ecclesiam alioqui non pervaserunt, semper enumerare non erita necesse, cum historia sit universitatis magis quam hominum singulorum.

Cupio equidem singula eius capita fuse non minus quàm vere describi. Sed ne rerum copia & multitudine obruamur, redundantem materiam interdum esse circumcidendam existimo, praesertim ubib apte contexi alioqui vix potest filum historiae.3

Quam veluti informationem & quem ordinem etiam praescribitis, ex indice vestroc tamquam ex lineis coniicio: & illud totum valde probo.4 Nunc ut forma perpolita & summa veluti manus cum suis coloribus & luminibus accedat, scriptorem idoneum desideratis, & de eo me consulitis.5

[149v] Ego verò cùm cogito quid Iurisconsulti respondeant de manus precio dequè operis ex aliena materia facti forma, & mecum reputo, quo ille, de quo nunc quaeritur, & iudicio esse & stylo uti debeat, sentio excellentem aliquem veluti architectum6 requiri: qualem in vestro collegio facilius inveniri, quàm abs me commonstrari nunc posse credo. Rem enim magnam & omnium propè maximam suscipiet, quam nisi deinde, ut debet, sustineat, gravem subibit infamiam temeritatis. Alienae certe industriae ne temeraria quoque sponsio esse videatur, vereor.

Si tamen aliquem requiritis hominem, qui illi architecto veluti subserviat, pium & modestum & mediocriter eruditum Theologum,7 qui & rem probe intelligat & scite atque emendate praescriptas lineas sequatur, & assidui laboris patiens sit, & sit denique mediocri stipendio contentus: aliquem mihi familiariter notum8 vobis indicare possem, eoque etiam si istic ageret, tamquam interprete apud vos uti, ut reliqua adversaria & collectanea mea vobiscum communicarem, quorum ille, ut opinor, notas tenet. Si in eo vobis gratificari me vultis,d mandate, quando & qua conditione illum ad vos proficisci desideretis. Utinam & ipse adesse possem. Certe si proximo vere aliqua sese offerat occasio invisendae Scholae Lipsensis aut Vitebergensis, eam arripiam, ut ad vos excurram.9 Nam opus, quod suscepistis, plane sentio dignum esse omnium favore & concursu, qui quidem conferre aliquid, quantulumcumque sit illud, possunt.

Fortassis & Principum subsidio est opus propter aliquos sumptus. Sed si Aristoteli historiam animalium colligenti non defuit Alexander:10 spero in Saxonia, quae prima lumen doctrinae Christianae accendit, non defuturum aliquem Heroa, qui alteram simul eius partem restitui in integrum velit: ute &f in solidum sit g Saxoniae gloria tam praeclari operis.

Interea faciant privati homines officium singuli suum, suoquè exemplo Principes ipsos commoveant. Primas esse partesh Theologorum, video. Iurisconsultorum secundas, si modo hi sint, esse qui debent, & quod profitentur intelligant satis. Scio multos esse leguleios non solum barbaros [150r] & indoctos, sed etiam profanos atque impios: quosdam etiam plane fanaticos & prope phreneticos.11 Et verò saepe has labes ordinis nostri deploro. Sed spero tamen superesse, qui veteremi Iurisprudentiam recte tractent, ex eiusque monumentis non solum quod docent, erudite repetant, sed & veteris Reipublicae &, quae in eius sinu, coaluit, Ecclesiae memoriam religiose colligant, eòque studia referant sua.12 Ex eorum esse me numero non dico. Arrogantis id hominis esset. Sed quod est ingenui, profiteor optare me, ut esse aliquando possim.

Mitto nunc ad vos eorum, quos expectatis, libellorum partem maximam, hoc est, quantum post tabellarii vestri discessum, paucis, quibus domi fui, diebus dictare potui. Satis (ut opinor) intelligitis, tumultuaria esse miscellanea hominis minime alioqui ociosi, & aliis simul studiis distracti. Neque tamen est quod excusem ambitiose. Nam & inter nos ita iam convenisse videtur, ut familiariter agamus & ex veteri formula uti inter bonos bene agier oportet.13

Ubi domum rediero, videbo si quid praeterea sit, quod ad vos referrej debeam: & quod ad me misistis diligentius relegam, ac si plura mittere velitis, cum meis conferam. Video equidem multos, in quosk haec scriptio incurrere poterit, difficiles scopulos. Sed nihil tamen esse causae puto, cur ulla vestrum cursum desperatio vel infringat vel retardet. In Reipublicae Romanae antiquitatibus obsoletis, & plerumque inanibus, investigandis non defatigamur. In Ecclesiae veteris sacrosancta memoria renovanda atqùe repetenda deficient doctorum hominum in re tam praeclara optime positi labores! Non facient profecto, si bonorum studiorum finem fructumquè, qualem nobis proponere debemus, consectamur: neque sil quae vellemus omnia statim consequi non possumus, quod adest etiam abiiciemus.

Expectabo post Lipsienses nundinas, literas vestras, & de eo, de quo antea dixi homine, collegii vestri sententiam. Mihi quidem certe semper erit pergratum, ex vobis saepe aliquid audire de operis vestri progressu. Valete viri clarissimi. Francofordiae XII. Cal. Octob. 1556.


Kritischer Apparat

a Folgt gestrichen ne

b Textergänzung über der Zeile durch François Bauduin ubi

c Textergänzung über der Zeile durch François Bauduin vestro

d Verbessert durch François Bauduin aus velle

e Folgt gestrichen vestra

f Textergänzung über der Zeile durch François Bauduin &

g Folgt gestrichen hui

h Verbessert durch François Bauduin aus partem

i Verbessert durch François Bauduin aus veteram

j Folgt gestrichen praeterea

k Verbessert durch François Bauduin aus hos

l Folgt gestrichen omnia


Sachapparat

1 Eine erste Klage des Humanisten Baudouin bezieht sich auf die Vernachlässigung der Form; bereits im zweiten Brief lehnte er die bisherige Ordnung als sylva, bloße Materialsammlung ab. 560805. Auch Flacius sprach in der Consultatio 540300A von dem der Geschichtsschreibung angemessenen mittleren Stil.

2 Der zweite große Unterschied in beider Geschichtsauffassungen: der humanistisch argumentierende Baudouin wünscht eine stilistisch hochstehend und flüssig geschriebene Geschichte, aus der die unbelegten Fabeln der Vergangenheit getilgt würden. Die Magdeburger Theologen ordnen Geschichte in die kontroverstheologischen Debatten und führen die Argumente der Gegenseite an, um sie zu widerlegen. Zu den unterschiedlichen Konzepten vgl. Scheible: Plan, 90; Lyon: Plan, passim.

3 Die Gefahr der Redundanz, die sich aus ihrer Methode ergibt, erkannten die Magdeburger selbst (geäußert u.a. in der Methodus 551000). Häufig konnten sie diese in ihrer praktischen Ausführung nicht eindämmen.

4 Die Magdeburger hatten Baudouin eine listenartige Inhaltsübersicht gesandt. Es könnte sich um 560216A bzw. eine Überarbeitung der Methodus 551000 handeln, wie sie in der Resolutio Methodi zu finden ist. Cod. Guelf. 11.20 Aug. 2°, Bl. 15r-26r.

5 Das Problem der Auswahl eines geeigneten Schreiber bereits im vorherigen Brief, vgl. 560805.

6 Zum Begriff des Architekten bei Baudouin vgl. 560805.

7 Baudouin wünscht sich einen gemäßigten Theologen als Schreiber, der dem gesamten Projekt eine irenische Ausrichtung gibt - der stärkste Gegensatz gegenüber den Magdeburgern. Vgl. Lyon: Plan, 267.

8 Unbekannt.

9 Eine Reise Baudouins nach Wittenberg oder Leipzig ist nicht bekannt. Allerdings führte ihn seine Tätigkeit für Kurfürst Ottheinrich 1557 zum Religionsgespräch nach Worms, wo er in ein engeres Verhältnis zu Melanchthon und Georg Cassander trat, dem er später seine intimen Urteile über die erste Zenturie anvertraute. Vgl. Lyon: Plan, 269; Rummel: Confessionalization, 144-149.

10 Plinius berichtet von der Hilfe, die Alexander seinem Lehrer Aristoteles gewährte und macht sie an Aristoteles' Beschreibung des Elephanten fest, den er ohne eine unterstützende Lieferung des Eroberers Alexander nicht gekannt hätte. Vgl. Plin. nat. hist. 8,17,44. Noch Werner Jaeger unterstützte diese These: Werner Jaeger: Aristoteles. Grundlegung einer Geschichte seiner Entwicklung, 2. Aufl. Berlin 1955, 352f. Zuletzt widerlegt von: James S. Romm: Aristotle's Elephant and the Myth of Alexander's Scientific Patronage, in: The American Journal of Philology 110/4 (1989), 566-575.

11 Diese hasserfüllte Beschreibung des Juristenstandes ist vermutlich aus den Auseinandersetzungen Baudouins mit dem in Bourges lehrenden Rechtsprofessor François Le Douaren gespeist, die sogar zu Toten unter der verfeindeten Studentenschaft führten, weswegen Baudouin Borges 1554 verließ. Le Douaren warf nun in einem unter Standesgenossen kreisenden Brief Baudouin Unfähigkeit, Unlauterkeit und religiösen Konformismus vor. Calvin ließ das Schreiben 1562 in seiner Responsio ad Balduini convitia, s.l. 1562 [opac] veröffentlichen. Vgl. Opera Calvini 15, Nr. 2241, 671-675. [opac]. Als sein alter Freund François Hotman im Oktober 1555 aus Lausanne nach Straßburg kam und auf Baudouins Abgang nach Heidelberg wartete, um dessen Stelle am Gymnasium zu übernehmen, brachte er Le Douarens Brief in Umlauf, was verständlicherweise zu nachhaltigen Verstimmungen führte. Baudouin revanchierte sich anonym mit einer im März 1556 bei Christian Mylius in Straßburg erscheinenden Schrift: Responsio christianorum iurisconsultorum ad Fr. Duareni Commentarios de ministeriis atque beneficiis et alias eius declamationes, [opac]. Sie warf Le Douaren vor, dass sich seine Theorie, die er aus Calvins Institutiones abgeschrieben habe, gegen Dumoulins Konzept der gallikanischen Freiheiten richte. Auf diese Weise wurde Le Douaren sowohl auf kalvinistischer wie altgläubig-königlicher Seite desavouiert. Hotman wiederum habe unter Pseudonym gegen den an der Sorbonne lehrenden Kirchenrechlter Raymond Leroux angeschrieben, was seine aktuellen Interessen, Erbschaftsansprüche vor dem Pariser Parlament zu verfechten, arg beschädigte. Vgl. Erbe: Bauduin, 78f.; 87-94.

12 Hier manifestiert sich Baudouins Konzept einer "historia integra". Vgl. 116-148; Kelley: Humanism, passim; Kelley: Theory, passim und Lyon: Plan, passim. Auch sie sollte letztlich scheitern, vgl. Erbe: Bauduin, 113f.

13 Eine römische Gerichtsformel bei Cic. off. 3, 61 und Cic. top. 66.

XML: http://diglib.hab.de/edoc/ed000086/Wolfenbuettel/HAB/560920_Balduini_Epistola_3.xml
XSLT: http://diglib.hab.de/edoc/ed000086/tei-transcript.xsl