570810B
Johannes Wigand an Matthias Flacius Illyricus

Magdeburg, 10. August 1557.

Herzog August Bibliothek Wolfenbüttel, Cod. Guelf. 361 Novi, Bl. 167r-v.

Autograph Wigands.

Papier, Format 2°.

Transkription: Diener: Centuries, 423f.

Adresse: [167v] Vigili Ecclesiae Christi D[omino] Magistro Matthiae Illyrico suo fratri Jhena

[167r] S[alutem]. Toties ad te scribo, ut non mirum sit, si fastidium tibi pariam, sed cum interdum quaedam sint scitu necessaria & sperem tibi hoc meum officium probari, ideo scribere non desinam ac si quaedam ineptiora inciderint, tuum erit ignoscere. Sed valeant pickelfedderes [!]. Spero te exemplaria Marco omnia, quae tradidi accepisse.a Proximo nuncio iudicium tuum dedi, de Franc: Synodo.1 Nunc per Pancratium nostrum mitto caetera. Addidi copiam eorum quae D[ominus] Westphalius his diebus ad me.2 Nam hoc eum velle intelligebam. Vide mihi generalitates istius qui Sacramentarios tolerandos censetb . Pulchri est pallium, quod peregrini, nec sunt Anabaptistae. Sed an non peregrinos simul mores invehunt? An non contagium suum aliis quotidiano suo commercio affricare possunt? Scilicet, auferte malum ex vobis, ipsis Adiaphoron est. Sed parat iste bonus socius haud dubie Hardenbergio & reliquis sacramentariis immunitatem, & fundamentum eis stabilit.3 Fatetur aperte, se tantum de summa rei docere, ergo de genere tantum docet, non explicat species.

An abieret Philippus4 ad collationem illam amicam & familiarem cum Antichristi ministris, nescio. Certe Synodum avium5 hoc est. Pasquillum audio ipso adhuc praesente evolasse. Faceretis autem meo iudicio non inepte dominisc Amsdorfio & Gallo si etiam hac de re coniunctas literas ad nostros Theologos, qui Wormaciae eruntd mitteretis.6 Fascinantur omnes libris & litteris Philippi, quasi essent pacis cupidissimae, plagas non aliter ac patientissimae oviculae pateremur, interea tamen lectionibus, picturis, scurrilibus pasquillis incendio faces submovent alios ac materiam suggerunt.7

Intelligo ex scripto tuo, te habere ea, quae Nicolaus Gallus Francofordiae proposuit.8 Quaeso te mitte nobis propter historiam eius copiam. Mitte etiam Acta Coswicana.9

Librum tuum Stenckfeldianum non habemus neque ego neque Iudex, libentissime ac promptissime restitueremus.10 Nihil enim nobis usui istae sordes esse possent. Quam de caeteris libris, quibus his utimur, quaeso ne dubites. Misimus tibi indicem omnium librorum, quos habemus, inde tibi tuos nota. Nos ne syllabam quidem retinebimus, quae tua sit, & quam carere nolis, hoc tibi sancte recipimus. Quid vis amplius?

Librorum autem curam ad scriptionem cuperem te habere aliquanto diligentiorem. Nam sine libris frigemus.e f Tuorum librorum indicem non generalem, sed superstitiosam omnium etiam paginorum requirimus. Vide igitur si quid habeatur ad priores Centurias iam ad 4. 5. etiam. Nam posteriora posterius erunt mittenda. [167v] Quid agit glossa? Quaeso mittatur ad nos unum caput ut specimen videamusg. Ac de Methodo11 a vobis componenda iterum monemus Iudex & ego. Die Laurentii 1557. T[uus] Wig[andus.]


Kritischer Apparat

a Folgt gestrichen Iam

b Verbessert durch Johann Wigand aus esset

c unsichere Lesart dominis

d Verbessert durch Johann Wigand aus essent

e Folgt gestrichen ac

f Es folgt ein von Wigand komplett gestrichener Satz.

g Textergänzung über der Zeile durch Johann Wigand ut bis videamus


Sachapparat

1 Auf dem Frankfurter Konvent evangelischer Stände war eine Vertagung der aus der Interimszeit rührenden innerprotestantischen Streitigkeiten auf eine spätere Synode verabschiedet worden, um gemeinsam und einheitlich in das Wormser Religionsgespräch gehen zu können. Flacius unterstellte dem Abschied, der auf einem Gutachten Melanchthons beruhte, die Konzessionen des Interims weiter zu führen und mahnte Herzog Johann Friedrich d. M., den Weg seines Vaters zu Lebzeiten Luthers wieder einzuschlagen. Flacius' Gutachten in Cod. Guelf. 11.7 Aug. 2°, Bl. 61r-70v. Vgl. Bundschuh: Wormser Religionsgespräch, 278f.; 283f.; Slenczka: Wormser Schisma, 113-137 und Preger: Flacius 2, 63-65. Transkription bei Gustav Wolf: Zur Geschichte der deutschen Protestanten 1555-1559, Berlin 1888, 304-316. Ein weiteres Bedenken von Flacius und Musaeus über den Abschied ist ebenfalls handschriftlich überliefert in Cod. Guelf. 81 Helmst., Bl. 90r-99r, ein Bedenken der Magdeburger Theologen ebd., Bl. 106-126.

2 Unbekanntes Schreiben.

3 Zur Hardenbergkontroverse vgl. 570625.

4 Philipp Melanchthon, s.u.

5 Eine Allusion auf Johannes Majors Synodus Avium Depingens Miseram Faciem Ecclesiae Propter Certamina Quorundam, Qui De Primatu Contendunt, Cum Oppressione Recte Meritorum, [Wittenberg]: [Kreutzer], 1557, [opac]. Major verteidigte in Vogelmetaphorik die Wittenberger Nachtigall Melanchthon gegen den Kuckuck Flacius. Vgl. Schäfer: Camerarius, 166-173. u. 570810.

6 Zu Flacius' Mahnschriften an die Thüringer Theologen in Worms vgl. Preger: Flacius 2, 65 und Slenczka: Wormser Schisma, 138-152.

7 Melanchthon, der stets von Frieden spreche und die Reform der Kirche sanftmütig zu betreiben gedenke, wurde von Wigand nach dem gescheiterten Coswiger Gespräch im Januar 1557 als hartherzig und verstockt bezeichnet, da er kein Sündenbekenntnis über seine adiaphoristischen Verfehlungen abgab. Vgl. Preger: Flacius 2, 46.

8 Gallus hatte in Frankfurt als einziger Teilnehmer Protest gegen den Abschied eingelegt. Preger: Flacius 2, 63f. u. Voit: Gallus, 217f.

9 Die handschriftlichen Akten zum die Fronten zwischen Melanchthon und Flacius verhärtenden Coswiger Gespräch im Januar 1557, heute in Cod. Guelf. 64.7 Helmst., Bl. 19-76 u. Cod. Guelf. 79 Helmst., Bl. 172ff. Vgl. 570816 und Preger: Flacius 2, 33-59.

10 Das einzige Buch des Flacius aus dem Jahr 1557, dass sich mit Schwenckfeld befasste, war seine einer Alkuinausgabe angebundene, gegen Schwenckfeld gerichtete Konfession: Albini Sev Alcvini Caroli Magni Praeceptoris Confessio Avt doctrina de Deo, compendio exposita, et nunquam antea impressa. Confessio M. Flac. Illyrici de sacrosancta Trinitate contra Seruetianos, Stencfeldianos, et alios seductores ac mendaces, [Magdeburg]: [Kirchner], 1557, [opac]. Zur seit 1553 glühenden Schwenckfelddebatte vgl. 570816.

11 Flacius arbeitete die Methodus durch, Wigand verlangte mehrmals eine Rücksendung. Am 8.2.1558 bittet Wigand Flacius, ein Zenturienmanuskript emendiert zurückzusenden. 580208.

XML: http://diglib.hab.de/edoc/ed000086/Wolfenbuettel/HAB/570810B_Wigand_an_Flacius.xml
XSLT: http://diglib.hab.de/edoc/ed000086/tei-transcript.xsl