540201
Gottschalk Praetorius: De Utilitate Ecclesiasticae historiae

Magdeburg, 1. Februar 1554.

Herzog August Bibliothek Wolfenbüttel, Cod. Guelf. 11.20 Aug. 2°, Bl. 128r-136r.

Autograph des Gottschalk Praetorius.

Papier, Format 4°.

Parallelüberlieferung: Cod. Guelf. 11.20 Aug. 2°, Bl. 71r-76r. Abschrift von unbekannter Hand. Überschrift von Wigands Hand. Wasserzeichen: Bär mit Halsband und drei Nieten.

[128r] De Utilitate Ecclesiasticae historiae Godescalcus Praetorius Anno 1554 Calendis Februarii

[129r] Sicut in hac rerum universitate nihil est eorum, quae à Deo profecta sunt, quod suas utilitates non habeat, ita sine dubio res est voluntati divinae consentanea, ut accuratae nonnunquam cogitationes de commodorum in qualibet re ratione sapienter instituantur.1 Nam profecto quid magis impium, quam voluntatem Dei non inspicere? Quid magis etiam insulsum, quam in agendo discrimina rerum non considerare? Quapropter existimandum non est inutiles esse commemorationes, quae de rebus istis institutae sunt.

Quandoquidem autem hoc tempore de iis quae Ecclesiasticae vocantur historiae, res est ac negocium, committendum omnino non videtur, ut quid fructus ea ratio conferat, tacito quasi silentio praemittatur. Nam quid Ecclesiasticis magis est in vita necessarium? Quid iis ipsis ad excellentiam humanae naturae propius accedere potest? Quid vero ad ea, quae amisimus, recuperanda luculentius profuerit, si modo, quod in nobis est piè praeclarèque peragatur?2

[129v] Alii narrationes eas, quae politicarum rerum historiae sunt, infinitis encomiis extollunt, quod quidem omnino non repraehendimus, imo nec reprehendenti liberum esse salvumque patimur. Eae vero descriptiones, in quibus umbra quaedam Ecclesiae, rerumque divinarum imago depingitur, tanto praestantiores, tanto sublimiores, quanto propius ad primam hominis rationem accedunt, quantoque clarius Archetÿpum3 ipsum repraesentant. Non possunt igitur nec excusatione digni perhiberi, nec ab iniustitiae crimine se liberare, qui vel non intelligunt haec, vel non considerant.

Etsi autem insignis utilitatum cumulus ordine recenseri potest, sicut fit in tanta re verisimile, tamen ex usu satisque iudicamus esse, ut quae praecipua capita sunt, in hac angustia complectamur. Scimus mediocritatis magnam esse laudem, quam qui negligentius sequuntur, reprehensione carere, et à crimine alieni esse non possunt.4 Deinde vero cum nec dici, nec legi sine ocio possint, [130r] quae copiosa sunt, satis est aliorum ingeniis viam monstrasse, segetemque quasi quandam exhibuisse.

Ut autem ad rem ipsam recta via ingrediamur, prima omnium maximeque praecipua commoditas ea est, quod iudicii rationem aliquam de vera vivia Dei doctrina suppeditet. Sapienter admodum ab Irenaeo dictum est. QUAE PRIMA SUNT VERA SUNT,5 cui simile Tertulliani illud PRIMUM QUODQUE VERISSIMUM.6 Consentaneum enim est maiores nostros Apostolis proximos rectius aliquanto de religione sensisse, quam posteris temporibus factum est, cum subinde fermenti novi fieret accessio. Insuper etiam usitatum est humanis iudiciis, nonnunquam ex durabilitatis conditione capita rationum contexere, et quasi aedificium aliquod extruere. Nam certè divinae voluntatis ea regula firma est, ut quae vera sunt perpetuitatis beneficio non destituantur, quae vero falsa sunt facili occasione in nervos erumpant, ac nube pulsa clarissimam veritatis lucem restituant.7

[130v] Demostheni violenta perpetua nonb sunt. Gamalieli dogma de exhibito Messia diu locum tueri non potest, si humani artificii inventum est.8 Sed deum immortalem quid est quaeso quod oculis humanis magis adumbrare queat, quae fuerit Ecclesiae primitivae ratio, nisi series historica, quae rerum omnium vivas descriptiones exhibeat? Quid verae doctrinae perpetuam similitudinem, constantemque rationem humano conspectui magis patefaceret, quam contextus rerum iam inde ab initio gestarum? Cum humanae mentes non satis confirmatae subinde in hac lucta exerceantur, ut dubitationes sibi de ea, quae vera sit religio gignant, quod potest aptius cogitari remedium, quam quod ex his fontibus depromitur?

Nam cum in oculos incurrit dogmatis genus aliquod quod unanimi consensu per manus quasi constans piorum confessio promulgavit, necesse est in eam cogitationem devenire nos, ut statuamus eam ipsam rationem e sinu Dei profectam esse, vereque praesentem monstrare Deum.9

[131r] At aiunt fortasse nonnulli multo rectius haec ex vocibus iis, quae sacris literis continentur, accipi depromique posse. Concedimus sane scripturae contextui summam deberi reverentiam, nec nos adeo iniusti sumus, ut praeferendum aliud arbitremur. Quemadmodum autem in aliis plerisque rebus gradus sunt, ita discrimina quaedamc hic quoque concurrunt quae suas cuilibet partes attribuunt. Nam praecipuam quidem dignitatem vox divina sibi flagitat, proximas vero partes Ecclesiae perpetuo consensui tribuit atque demandat, quorum illud principale, hoc minus principale nonnulli vocant artifices. Illud dantis est, hoc accipientis, illud committentis hoc applicantis, illud autoris, hoc testis imagine praefert. Nec male Augustinus, si recte accipiatur, Evangelio se non crediturum dicit, nisi Ecclesiae faceret autoritas.10 Satis igitur ex his conspicuum fit non esse temerariam utilitatem, quae ex conditione doctrinae desumpta est.

Proximus in utilitate gradus ceremoniarum consideratione continetur, quarum alias necessarias [131v] alias medias seu minus necessarias esse cognovimus.

Satis in professo est, quantum subinde certaminum moverit in Ecclesia ceremoniarum vel novitas vel abusus falsaque persuasio. Memorabilis illa historia de Petri, Paulique contentione mutua, quae in negocio legis Mosaicae suscepta fuit, & instituta, doctrinae quidem quo ad praecipua capita rectè consentiebant, sed Ceremoniarum dissensio satis acerba videbatur.11 De Paschate vero quantae contentiones olim obortae sint,d qui mediocriter rem Ecclesiasticam attigit, prorsus ignorare non potest.12 Sed multo magis, ut arbitror, eae disputationes in oculos incurrunt, quas nostra tempora non sine tristi Ecclesiarum ruina conspexêre. Multa copiosissime possent in hac re commemorari, sed cum ex his aliquomodo, quod volumus efficiatur, quid opus est catalogo?

Ut autem ad id quod sequitur accedamus, negari certè non potest, ordinem in hac piorum communione necessarium esse, sicut recte Paulus εὐσχημόνως13 omnia fieri praecipit. Iam illud in quaestionem maximè venit, qui necessarii ritus sint, qui vero secus sese habeant. De genere quidem [132r] expedita admodum responsio est, quae ex Christi, tum etiam Apostolorum institutione desumitur. Nam necessarias esse consentaneum est, quas vel Christus, vel Apostoli instituerunt, communiquee consensu observarunt, reliquas autem quae adventitiae sunt, non ut eadem necessitate ligatas, tam est iudicatu facile, quam quod maxime conspicuum. Quia vero quae generalia sunt rem ipsam digitis non ita monstrant, proprio quasi ductu in eam cogitationem delabimur, ut quae Christi, quae Apostolorum, quae humanae traditiones sintf perquiramus.

Iam igitur quid magis operae precium est, quam eos intueri fontes, qui rerum gestarum cum in Christo, tum etiamg in Apostolis integras descriptiones complexi sunt? Quid rectius dubias mentes erudiat, quam quod ex professo lineamenta divinae voluntatis declarat atque patefacit? Si rerum, actionumque narrationes non essent, quis infinitarum ceremoniarum originem monstraret? Martinus historicus autor est Petrum in Missae celebratione nullis aliis ceremoniis, nisi Oratione dominica, verbisque coenae usum esse.14 Quod si est, verisimile fit, eam molem rituum in [132v] officio coenae, quoad divinam voluntatem, prorsus inutilem & ficticiam esse. Etsi autem satis late patent ea, quae in hanc commemorationem incidunt, tamen qualiacumque sint haec, satis, ut opinor, conspicuum evadit eam in Ecclesiastica serie dignitatem inesse, ut ad iudicium de Ceremoniis, quae sunt in Ecclesia non parum momenti ponderisque conferat.

Nunc ad reliqua quoque veniendum est, in quibus, si cui minor vis esseh videtur, tamen ea est ratio, ut perpetuo silentio digna reputari non debeant. Est igitur tertium in utilitate caput illud, quod descriptiones hic de totius Ecclesiae circumstantiis suppeditentur, qualem ea faciem in his rerum humanarum limitibus, curriculoque praetulerit. Non ignoramus ingentem ubique numerum Epicureorum esse, qui ut de Deo dubitant, ita persuadere sibi non possunt, quod hic coetus cura singulari regatur ac contineatur.

Alii controvertuntur piorum actiones eas, quibus confessionem vitae, corporique praeferunt, non nisi ex pertinacia, imo veroi stultitia seu potius insania profectas esse. Alii certis locis, certis personis ministerii divini successionem alligatam arbitrantur.

[133r] Non dissimiles admodum his illi sunt, qui generalissimas quasdam sibi de coetu salvandorum speculationes effinxêre, fereque inj iis sunt demersi sententiis, ut existiment perinde esse, cuicumque militiae nomina dentur, quaecunque etiam signa sequaris.15

Eximiam autem omnino consolandi rationem omnibus non malè sentientibus suppeditat id, quod mirificas Ecclesiae periclitantes liberationes intuemur. Inprimis etiam illud, & multo magis, quam verbis exprimitur, dulce piorum animis esse solet, cum eam divini iudicii naturam animadvertunt, quod auspicatus à domesticis ad vicinos, coeterosque progrediatur, quod in illis non sine misericordia grassetur, in hos totam iram non sine saevitia effundat, in illis benevoli patris, in his severi iudicis personam exerceat.

Multas Ecclesiae res in hoc genere praetereo, quas mediocris cogitatio viris paulisper exercitatis multo plures, ac praestantiores offert, atque subministrat. Sed in his rebus omnibus, quae unquam picturae tam sunt efficaces, ut historiae seriem modo rectè formetur, exuperare queant? Quae vero sapientia tanta quae formas earum rerum illustrius fingeret quam alioqui exemplis iis proditum est, quae [133v] subinde conspexit Ecclesia? Hic copiae quasi cornu quoddam, quod vel nolentes fateri cogit, repugnantesque convincit, ut statuant nihil casu fortuito contingere non fortunam, sed sapientiam rerum Ecclesiae gubernatricem esse. Hic palestra quae docet quare confessionum constantia praestetur, quare maiores nostri tanta cum patientia vitam procellis periculoque mortis obiecerint. Hic vivae quasi voces, quae aures circumsonant, non alligatam ministerii rationem certis duntaxat locis atque personis. Cognoscimus hic magnopere referre, quo quisque in coetu sit, nec pares esse religiones. Intelligimus quoties, quomodo, quam omnium opinione prius ii, qui piè senserunt, ex praesentissimis fluctibus erepti sint. Intuentur etiam illustria iudicii divini exempla, in quibus piorum terga ferulas, reliquorum autem fustes, saxa, gladiosque sentiunt. Hic imagines proponuntur, quod crescat, quod decrescat, quod in multis vocatis, pauci electi sint aut eximii, quod bonis admixti pessimi, quodque secundum magis, minusque sese habeat Ecclesia. Hic haereses, hic persecutiones, hic insidiae, hic abusus, quae quidem omnia sic adum[134r]brantur ut occasiones, incrementa caeteraeque circumstantiae notissimae fieri queant.16

Imperatorum Romanorum quamplurimi persecutionibus imperatis Petri naviculam submergere conati sunt, sed servatur in mediis fluctibus, & vincit praeter omnem humani captus existimationem.

Asiaticis, Graecisque Ecclesiis ita machinatus est hostis ille Christiani nominis infensissimus ut aliquid tandem obtinuerit, sed interim alia lux effulsit, alia sedes à Deo comparata est, quae voci divinae praebet hospitium, sicut infanti Christo cunas praebuêre praesepia. Cum Apostolorum, coeterorumque res diligentius introspicimus, non de nihilo, non de lana caprina,17 non de viciosa nuce negocium susceptum esse videmus.

Olim Pharisaei, nunc nostra hÿpocrisis eam sibi persuasionem induit, ut se, suosque ventres petras Ecclesiarum esse iudicent, quo quid ineptius si singula perpendantur? Quia vero copiosius haec ex suis classibus integrè scriptis petuntur, et hic locus umbris negocii contentus est, libenter nobis imperamus ut silentio magis quam ineptis verborum copiis indulgeamus.

[134v] Postremum locum id occupat quod haec ipsa ratio descriptiones exhibeat de rebus cum piorum, qui quasi lumina quaedam in administratione coelesti fuere, tum etiam eorum qui Christianam Rempublicam malicia sua non raro concussere. Cognata quidem maximèque vicina cum superiori utilitas haec est, sed ita tamen differt, ut ibi de cunctis, hic de singulis, ibi de toto hic de parte loquamur. Scimus utrorumque exempla contemnenda non esse, quorum ista de praemiis hac de poenis erudiunt, sed illa ipsa nullibi conspectius, quam in hac serie cernuntur. Sicut dona Dei negligenda non sunt, ita negari non potest, Sanctorum hominum venerationem aliquam nobis esse necessariam, sed talem quae commendatione, gratiarum actione et virtutum imitatione contineatur.18

Quia vero ignoti nulla cupido est, et stertendo res agi non convenit, quid ineptius, quam vitae, rerumque considerationem in sanctis omittere? Magnifica vero utilitas, si ritek sapienterque cogitentur omnia. Nam ut paucis expediamus, quomodo liberaverit Deus, quomodo rectè facta compensaverit, quomodo lapsus acl [135r] peccata punierit, quasi coram res geratur, aspicimus. Labuntur alii, alii reluctantur Satanae blanditiis, alii contradicunt abusibus Ecclesiae, committuntur et alia, quae tam varia sunt, ut non facile sit ordine singula complecti. Paulo naviganti diabolus machinatur insidias, sed, quod glorietur, quid habet? Insignis Athanasii persecutio utm ferè captum humanum exuperet, nihilominus Dei beneficio nullae non procellae minores sunt, quam ut hominem pium opprimere queant. Origenes non male sentit initio, veruntamen paulatim in errores delabitur, qui reliquis scriptis non possunt non gignere suspiciones. Augustinus aetate prima satis acerbus est oppugnator fidei, sed et matris sapientia et Ambrosii institutione retrahitur ad Ecclesiam. Quid quod idem cum à Vandalis obsideretur triduo ante expugnationem non sine clementi Dei voluntate ex futuris calamitatibus ad perpetuam beatitudinem praeripitur?

Quis adeo stupidus, quem Arrii fatum, quo cum properaretn ad disputationem oppressus est, non irritet ita, ut animum ad cogitandum non instituat?

[135v] Mirum vero quantopere Romanorum Episcopi semper in primatu laboraverunt, sed egregiè cum Asiatici, tum Graeci restitere, ut quasi protestationem de impio conatu interposuisse videantur. Sed sicut ineptus est, qui vastissimam oceani molem angustis includere limitibus conatur, ita non video, quomodo coetera, quae infinita sunt huc conferre possimus.

Recitavimus utilitates quas in hoc negocio maximè momentaneas arbitrati sumus. Priores quidem duae, primum ac praecipuum sibi locum efflagitant, posteriores autem paulo inferiori ordine gradibusque consistunt. Nec illud inficias imus, posse nonnullas alias etiam commoditateso excogitari, sed nobis in votis hoc fuit, ut vel praecipua capita commemoraremus, vel aditum ad reliqua perscrutanda faceremus. Quoquo vero modo sese illa habeant,p tamen locorum quos instituimus, ea fere vis est et ratio, ut reliqua quae excogitari possunt, vel incurrant huc, vel similitudine quadam coniungantur.

Nunc igitur qui moderati sunt homines, ut his de rebus rationes secum ipsi ineant, debere se iudicabunt. [136r] Nam quae inscitia, quae pravitas est, ea quorum interest ad rem Christianam provehendam, ad calculos, animumque non revocare? Si honestum est honesta commoda sequi, quid turpius quam tantarum rerum ratione non adfici? Si non nobis, sed Deo, coeterisque naturae similitudine coniunctis nati sumus, quid magis est ab humanitate alienum, quam nec rem divinam, nec publicam utilitatem iuvare seu provehereq ? Ego quidem etsi non sum is, cuius ab ore coeteros pendere necesse sit, tamen aliquando spem eam in animo fingere soleo, ut non dubitem eius generis descriptionem, si ritè formetur maximi momenti futuram esse.

Moveant nos superiorum hominum exempla nonnulla qui lapidem hunc mediocri studio moverunt,r sed satis infoeliciter, ita ut assecuti revera non sint, quod aspectu primo pollicentur.19 Moveant nos res domesticae, imo moveat posterorum aspectus, quibus cum testari de nostro conatu, tum etiam efficere debemus, ut quantum in nobis est verae religionis pietatisque beneficio seu usu perfruantur. Δόξα τῷ ϑεῷs


Kritischer Apparat

a Textergänzung am rechten Rand durch Gottschalk Prätorius vivi

b Textergänzung über der Zeile durch Gottschalk Prätorius non

c Textergänzung über der Zeile durch Gottschalk Prätorius quaedam

d Verbessert durch Gottschalk Prätorius aus sunt

e Aus Verschreibung verbessert

f Verbessert durch Gottschalk Prätorius aus sunt

g Textergänzung über der Zeile durch Gottschalk Prätorius etiam

h Verbessert durch Gottschalk Prätorius aus inesse

i Folgt gestrichen ex

j Textergänzung in der Zeile durch Gottschalk Prätorius in

k Verbessert durch Gottschalk Prätorius aus recte

l Verbessert durch Gottschalk Prätorius aus et

m Verbessert durch Gottschalk Prätorius aus et

n Verbessert durch Gottschalk Prätorius aus properat

o Verbessert durch Gottschalk Prätorius aus utilitates

p Verbessert durch Gottschalk Prätorius aus habent

q Verbessert durch Gottschalk Prätorius aus promovere

r Verbessert durch Gottschalk Prätorius aus moverent

s Textergänzung am Ende des Textes durch Gottschalk Prätorius Δόξα bis ϑεῷ


Sachapparat

1 Gottschalck folgt in seiner Erkenntnislehre Melanchthon, der eine natürliche Erkenntnisfähigkeit des Menschen und eine Exegese auf der Basis historisch-philologischer Hermeneutik vertrat. Vgl. TRE 22 (1992), 389f.

2 Auch in diesem Abschnitt scheint Prätorius der Anthropologie Melanchthons verpflichtet, der eher der Korruption der Gottesebenbildlichkeit des Menschen durch die Erbsünde das Wort redete, denn der Sünde als Substanz des Menschen, eine These, wie sie Flacius im Streit mit Victorinus Strigelius in den frühen 1560er Jahren vertrat. Vgl. TRE 11 (1983), 208.

3 Prätorius nimmt hier Kernsätze von Melanchthons Anthropologie und Seelenkunde auf: "Homini enim impressa est imago Dei, ut in ea luceat et agnoscatur Deus. Imago enim debet ostendere archetypum. Ergo finis est hominis agnoscere Deum et patefacere eius gloriam." Philippi Melanthonis Philosophiae moralis Epitomes Libri duo emendati et aucti, Argentorati: Mylius, 1546, 12, [opac]. Vgl. auch Luther in einer Tischrede von 1542: "Wir werden auch nicht ehr sehen, wer wir sein gewesen ante lapsum, denn wen wir das gegenbild, archetypum, sehen werden". WA.Ti 5 , 158.

4 Aristot. Nic. eth. 1108a.

5 Vielleicht Bezug zu Iren. adv haer. 3,3,4 = Fontes Christiani 8,3, 38: "Haec docuit [Polycarp] semper quae ab apostolis didicerat, quae et ecclesia tradidit, et sola sunt vera." Die Aussage stützt die hermeneutische Methode, die Tradition im consensus mit der Heiligen Schrift - in diesem Fall der Überlieferung der Apostel - bzw. mit den Kirchenvätern auf ihre Echtheit zu prüfen. Vgl. Becht: Pium Consensum Tueri, 215-361; Merkt: Patristisches Prinzip, 135-140; Fraenkel: Testimonia patrum, 306; Meijering: Patristic Thought, 19-108.

6 Tert. adv. Prax. 2,2 = CCSL 2, 1160. Die Sentenz wird später von Melanchthon in der Widmungsvorrede an den Erzbischof von Magdeburg Herzog Sigismund zitiert: Chronicon Carionis Latine Expositum Et Auctum Multis Et Veteribus Et Recentibus Historijs, in narrationibus rerum Graecarum, Germanicarum & Ecclesiasticarum/ A Philippo Melanthone, Witebergae: Rhaw, 1558, [opac]; Vgl. Norelli: Centuries, 754; Backus: Historical Method, 330; Fraenkel: Testimonia patrum, 162-207.

7 Ein erasmisch anmutender Optimismus, den die Magdeburger letztendlich nur insofern teilten, dass Zeiten der Finsternis göttliche Erleuchtung folge. 551000 u. Massner: Überlieferung, 39f.

8 Act 5, 38f.

9 Der consensus patrum, der auf das Wort Gottes verweise, bei Philipp Melanchthon: De Ecclesia et de autoritate verbi Dei, Augustae Vindelicorum: Henricus Stayner, 1540, Bl. A4r, [opac].

10 Augustinus, c. ep. Man. 5,6 = CSEL 25,1, 193-248: "Ego vero evangelio non crederem, nisi me catholicae ecclesiae commoveret auctoritas." Die Textstelle zitiert Philipp Melanchthon: De Ecclesia et de autoritate verbi Dei, Augustae Vindelicorum: Henricus Stayner, 1540, Bl. A4r, [opac], der das von Prätorius ausgestrahlte Vertrauen in den consensus patrum vorgeprägt hatte.

11 Galater 2,11-14. Markion erhob diese Bibelstelle, die die Apostelgeschichte nicht referierte, zum Nachweis einer mangelnden Einheit der Apostel. Tert. adv. Marc. 1,20 = CCSL 1,460-462. Vgl. Holtz: Der antiochenische Zwischenfall; Hennings: Briefwechsel zwischen Augustinus & Hieronymus, 218-264.

12 Zum Beginn der Osterstreitigkeiten im 2. Jahrhundert vgl. RGG (4. Aufl.) 4, 1734-1736.

13 Römer 13,13; 1. Korinther 4,20; 1. Thessalonicher 4,12.

14 Martin von Troppau, auch Martinus Polonus, der auch als "Martinus historicus" in den Collectanea John Lelands Bd. 3, S. 27 erscheint. Vgl. Ikas: Martin von Troppau. Er verfasste im frühen 14. Jahrhundert eine "Chronica pontificum et imperatorum", die 1559 in Basel bei Jacob Parcus gedruckt wurde, das verlegerische Risiko übernahm Johannes Oporinus: Mariani Scoti, Poetæ, mathematici, philosophi & theologi eximii, monachi Fuldensis, Historici Probatissimi, Chronica [...] Adiecimus Martini Poloni Archiepiscopi Consentini, eiusdem argumenti Historiam: cuius inter Pontificios scriptores, à multis iam annis ob singularis fidei opinionem magnus fuit usus, atque frequens memoria, Basileae: Oporinus; Basileae: Parcus, 1559, [opac]. Den Druck besorgte der mit den Zenturienmitarbeitern kooperierende Johannes Basilius Herold, die handschriftlichen Vorlagen stammten aus dem steirischen Kloster Vorau und aus Fulda. Vgl. MGH Scriptores 22 (1872), 396 und Burckardt: Herold, 168. Flacius selbst besaß ebenfalls eine Handschrift Martins von Troppau, die dem Wiener Schottenkloster entstammte. Cod. Guelf. 415 Helmst. Die Wiener Besitzeinträge auf Bl. 1r, 69r und 105v, der des Flacius auf dem vorderen Schmutzblatt. Prätorius bezieht sich vermutlich auf folgende Aussage Martins: "Post passionem Domini, anno sequenti, beatus Paulus Apostolus, filius Iohannis, provinciae Galileae de vico Bethsaida, frater Andraee, tenuit sacerdotalem cathdram in partibus orientis annis quatour. Vbi primam missam celebrauit dicendo solummodo Paternoster." Martini Poloni Archiepiscopi Consentini, eiusdem argumenti Historia, Sp. 27, [opac]; MGH scriptores 22 (1872), 408, [gbv]. Allerdings hätte er kurz darauf Angaben finden können, nach denen Petrus das vierzigtägige Fasten vor Ostern eingeführt und behauptet habe, dass Rom hinsichtlich seiner Würde der Vorrang vor den anderen Kirchenzentren gebühre. Martini Poloni Archiepiscopi Consentini, eiusdem argumenti Historia, Sp. 31, [opac]; MGH Scriptores 22 (1872), 409, .

15 Nicht ganz klar, vermutlich bezieht sich Prätorius auf die zentralistische Struktur des Jesuitenordens, dem ein General vorstand und der mit Anleihen in der Militärsprache operierte. Vgl. die Konstitutionen des Ordens T. 9, Nr. 765, 774. Hartmann: Jesuiten, 22-26.

16 Prätorius entfaltet hier die Nützlichkeitsentwürfe des melanchthonischen Geschichtskonzepts, die zwischen Glaubenstrost und zur Tugend hinführender Exemplarität changieren. Philipp Melanchthon: Prima Pars Chronici Carionis, Witebergae: Haeredes Georgii Rhau, 1562, Bl. B4v, B7r, [opac]. Vgl. Schilling: Wiederentdeckung, 133 u. passim; Schäufel: Theologie, 137f, 141.

17 Hor. ep. 1,18,15: "de lana caprina rixari".

18 Nach Confessio Augustana art. 21 Bekenntnisschriften, 83b-d und ihrer Apologia art. 21 Bekenntnisschriften, 316-326 besitzt die Verehrung von Heiligen keine Heilswirksamkeit, doch können sie als Erwählte Gottes für ihre Tugenden verehrt werden, denen nachzustreben sei. Confessio Augustana Art. 21: "De cultu sanctorum docent, quod memoria sanctorum proponi potest, ut imitemtur fidem eorum et bona opera iuxta vocationem ..." Apologia Art. 21: "Confessio nostra probat honores sanctorum. [...] Primus est gratiarum actio. [...] Secundus cultus est confirmatio fidei nostrae [...] Tertius honos est imitatio primum fidei, deinde ceterarum virtutum, quas imitari pro sua quisque vocatione debet."

19 Dass die Kirchengeschichte bisher falsch geschrieben worden war, fand Prätorius in den ihm vermutlich vorliegenden Diskussionspapieren der Magdeburger, vgl. 540300A. Siehe auch Völkel: Kirchengeschichte, 462f.

XML: http://diglib.hab.de/edoc/ed000086/Wolfenbuettel/HAB/540201_De_utilitate_ecclesiasticae_historiae.xml
XSLT: http://diglib.hab.de/edoc/ed000086/tei-transcript.xsl