560216A
Methodi Resolutio

Magdeburg, 16. Februar 1556.

Herzog August Bibliothek Wolfenbüttel, Cod. Guelf. 11.20 Aug. 2°, Bl. 15r-26r.

Unbekannter Sekretär als Schreiber. Textergänzungen von Matthaeus Judex. Textergänzungen von Johannes Wigand.

Papier, Format 2°.

[15r] a 16. Februarii 1556.b Pars secunda. Methodi Resolutio, seu singulorum capitum metae generales.

I. Caput

1. Propositio constituetur de centuria, iam quoto anno alicuius Imperatoris & c sumat initium & in quoto desinat.d

2. Rationes eius partitionis ostendentur, praesertim in primis centuriis aliquot.d

e

f Non videtur inutileg paucis adiicere,h qualis forma Ecclesiaeh in eo seculoi lectori expectanda sit, j ac licebit etiamk aliud quiddam praeparandi vel excitandil auditoris gratia dicerem .

II. Caputn

o 1. Primum dicendum est de propagatione, ubi antea non fuit Evangelium Christi.p

q 2. Per quos ea facta sit,r in quae loca Ecclesia fit propagata, an videlicet id fecerint Apostoli, vel Apostolorum discipuli, vel Imperatores, vel aliae personae.s

[15v] An sponte hoc fecerintt velu accersiti, aut quacumque alia occasione id factum sitv

An doctrina vel miraculis homines permoverint aut converterint.

3. Certamina in convertenda gente seu pellendo armato atrium tenente.

4. De successu: Utrum integrae civitates Christianissimum sint amplexae, an verow x paganismus simul manserit.

Item an magistratus vel aliqui privati acceperint doctrinam Christi, an pauci vel multi.

5. Qualisy reformatio Ecclesia tunc in ipsa propagationeaa facta sit, ab ac

ac ad

ae

af ag

Deinde dicatur quomodo ah in iis locis, ubi quaedam fundamenta iacta fuerunt, ah Christiana religio subinde creverit & exculta sit, & per quos, & qua felicitate. Et cetera. Huc referantur conversiones illustrium personarum vel etiam aliorum, quae in incrementis factae sunt. Tertio Instauratio Ecclesiae, quam nimirum ah in iis locis ubi plantatum fuerat Evangeliumah , & deinde obscuratum ah falsis doctoribus aut extinctum persecutionibus,ah postea rursus coepit accendi & illucescere.al

III. Caput ai De persequutionibus & tranquillitate Ecclesiaeaj ak

Ubi duraverit aliquandiu Ecclesia, haec recitentur per transitionem, reiecto lectore ad praecedens caput. Forte non esset inutile aliquid breviter [16r] dici initio huius capitis, de facie Ecclesiae ac rerum statu quis fuerit, cum ea tempestas exorta est, ut appareret, an fuerit probatio vel castigatio à Deo inmissa, vel testimonii gratia.1

1. Ubi persecutiones initio motae sint.

Item quo in loco persecutiones potissimum sint grassatae aut remissiores fuerint. Non enim aequaliter passim sevitum fuit. Item quae loca interea aliqua mediocri tranquillitate usa sint, dum in aliis mactarentur Christiani.

2. Quibus potissimum causis revera moti sint, seu quid spectaverint, aut quem finem quaesierint persequutores, num odio verae & studio falsae religionis, aut metu seditionis, aut propter turbationem tranquillitatis, aut ob repraehensa sua vicia vel alias cupiditates, & quid in speciem praetexuerint &c. An Christiani eis occasionem praebuerint, vel ipsi sibi arripuerint? al Causae, quae moverunt impios ad persecutionem. Causae, quas Deus habuit, quare senserit [?]am an ao

3. Quibus sit potissimum persecutio intentata.

Qui fuerint persequutores, ut magistratus politici, auditores interdum ipsi seu vulgus indomitum, falsi fratres, apostatae, haeretici, Judaei.

4. Quomodo. Hic formae cruciatum & suppliciorum breviter describi possunt, & notetur immanitas hostium, quae quidem de odio diaboli & eius furore contra Ecclesiam Christi testificatur.

5. Quam forti animo vel molli tum Doctores tum auditores eas persequutiones vel impressiones Satanae exceperint. Item an aliqui sint hortati ad constantiam [16v] orationem, patientiam reliquos, in genere dicatur. An magis lux intellectus vel voluntatis promptitudo ac robur adfuerit aut defuerit.

6. De spontanea vel coacta fuga, vel singulorum Doctorum vel etiam plurimum. Nam saepè aliqui in solitudines aufugerunt, propter sevitiam persecutionis. Quae secessiones postea vitae Monasticae occasionem in locis illis, ob calorem cavernas & frugiferas arbores commodis praebuerunt.

7. Videtur etiam huc referri debere, qui & quomodo defecerint, an spontè, vel illecebris, vel minis, vel persuasionibus seu calumniis disputationum paganorum compulsi, ac seorsim haec indicanda esse. ap

8. Mirabiles planèque divinae multorum aut singulorum liberationes aq. Si vero quae liberationes insigniores acciderunt in personis illustribus, hae in vitas ipsorum referant?

9. Per quos & quomodo desierint vel mitigatae sint.

Huc referantur edicta Imperatorum, quae si ab Eusebio & aliis ponuntur, at nobis praetermitti fas non est. Ex Graecis tamen exemplaribus fiat perspicua & simplex versio.ar as

10. De fine. Ad quid profuerit istae persequutiones, vel quid tandem ipsas consecutum sit, nempe illustres ac celebres fecit pios & constantes Doctores Ecclesiae, hÿpocritas indicavit & segregavit a vera Ecclesia, aliis quoque occasionem inquirendi de doctrina Christi praebuit, excitavit & auxit aliorum fidem & confessionem.at Oportet autem & diligenter indicari an in iis locis ubi tantopere sevitum est, Ecclesia vel creverit vel defierit.

[17r] IIII. CAPUT De interiori & propria forma Ecclesiae & primum de Doctrina

1. Generalis praefatio praemitti potest, Ecclesiam huius temporis amplexam esse doctrinam ab Apostolis traditam, & habuisse scripta Apostolorum pro Autenticis, ex quibus doctrinae suae testimonia sumpserint.

2. Catalogus quidam nudusau Doctorum illustrium hic recitetur, quia invicem connexa sunt Doctrina & Doctores.

3. Deinde sequatur generalis quaedam enumeratio articulorum Doctrinae, quae isto tempore communiter in Ecclesia sonuit, ut fuisse eo saeculo av articulum de Deo adhuc purè traditum, videlicet tali modo & id vero liquere ex scriptis extantibus horum Doctorum &c. qui nominari possunt, & pro commoditate interdum unus aliquis insignis locus ex ipsorum scriptis citetur.

Et sic ordine procedatur per singulos articulos.

4. Naevi qui fuerunt Doctoribus istius saeculi vel aetatis communes, & per Ecclesiam latè vagantes, etiam in genere & articulatim hoc loco recenseri possunt.

Ut quod ferè omnes prima quasi semina coelibatus seu virginitatis sparserint. Item quod de humana iustitia magnificentius, quam par fuit senserint.

Item hic habeatur ratio eius partis, quomodo doctrina vera subinde declinarit, et qua occasione.

Item quomodo alias purius, alias obscurius locuti sint de singulis articulis, idque observetur accuratè superius in enumeratione articulorum.

Item in aliis locis aut Ecclesiis, item annorum decuriis, purius aut impurius doctrinam sonuisse, si quae varietas alicuius momenti sese obtulerit.

[17v] 5. prima annotatiuncula

In secundo & tertio libro exponatur doctrina iuxta articulos paulo plenius, ad quam expositionem in sequentibus libris lector remitti, ibique simul breviter annotari potest, quid retentum, quid inclinatum, quid variatum sit.

6. Articulorum index

De Deo.2 De Trinitate. De personis singulis. Hi tres articuli possunt includi in unam sententiam prout tamen materia ferre poterit. De creatione. De Angelis bonis & malis. De homine ante & post lapsum. De libero arbitrio, item de praedestinatione. De peccato. De lege. De Evangelio. De discrimine legis & Evangelii. De iustificatione. De sola fide iustificante. vel De iustitia coram Deo gratuita seu imputativa. De operibus, & praecipuè quae opera & in quem finem. Nam vetustissimi Doctores plerumque tantum opera moralia inculcarunt. De poenitentia. De baptismo. De clavibus. De coena Domini. Quid senserint vel docuerint infra vero ritus describentur. De libertate Christiana. De oratione. De invocatione defunctorumaw Item de statuis & earum cultibus & peregrinationibus.

[18r] De Ecclesia. De primatu in Ecclesia. De votis & consiliis & ordinibus. De traditionibus humanis. De coniugio. De magistratibus. De gladio magistratus defendente Christianos. De regno Christi. De astrologiaax De Antichristo. De interitu mundi & De extremo iudicio.ay De resurrectione mortuorum. De inferno, loco animarum post mortem. De purgatorio. De Martÿrio dogmatica.

7. Secunda annotatiuncula.

Hi articuli necessario videntur resolvendi in sua singularia capita, quae quilibet in se continet, ut & scriptor in conspectu habeat, & sciat, quo cogitationes intendere & quid observare debeat, & inspectores etiam de observationibus necessariis commonefiant. Nisi enim hoc fiat, multa non attendentibus effluunt.

8. Tertia annotatiuncula

Speciales autem doctrinae, cuilibet Doctori propriae. Item quando unum aliquem articulum prae caeteris fideliter & diligenter illustrarunt, eaaz omnia referantur ad locum de Doctoribus.

Item naevi peculiares & alia specialia inferius exponantur.

9. Quarta annotatiuncula

In fine mediocris & modesta Antithesis potest institui quae moneat, ipsos non sumpsisse sibi autoritatem condendi novos articulos doctrinae, & huius vel [18v] illius articuli depravationem adhuc fuisse ignotam &c.

10. Quinta annotatiuncula.

Iudicium generale de libris Ecclesiae seu autenticis & Apocryphis, est reponendum in secundum & tertium librum. In secundum, quia ibi de Apostolis & eorum scriptis ac doctrina disserendum est. In tertium quia ostendendum, quid Ecclesia unanimiter amplexa sit aut repudiarit.

V. CAPUT. De erroribus ac haeresibus.

1. Exordium, quomodo subinde, sublatis discipulis Christi & aliis Doctoribus piis, haereses creverint.

2. Propositio. Iam Zizania seu errores, manifestos quidem, esse recensendos.

3. Primum videlicet, iudicato nomine, & tempore ac ortu & occasione haereseos, mox eius sententiae recenseantur & rationes. Sic & de aliis haeresibus ordine

Quas turbas ea haeresis excitarit.ba

4. Quomodo illae haereses & quam latè progressae sint, quas habuerint scholas, qui foverint vel promoverint haereticos, sive Magistratus, sive alii Doctores, sive populus

Item quomodo diremptae.

Item recenseantur discipuli haereticorum, qui vel eosdem errores resuscitarunt, vel novos insuper commenti sunt, observata tamen ratione temporis, an aliquis ex discipulis haereticorum sit conversus.

Ita ordine ad alias fiat progressus.

[19r] 5. Quis se opposuerit, an unus vel plures, & nomina exprimantur, quomodo contra pugnatum sit, an privatis tantum disputationibus, an libris ex professo contra scriptis, an vero sparsim in suis Epistolis vel libris per occasionem id fecerint. Hic potest una aut altera ratio assignari, qua haereses vel oppugnatae vel prostratae sunt.

6. An penitus extinctae, an vero tantum uno in loco paululum sopitae fuerint, quae postea rursum turbas dederint in iisdem vel aliis locis.

7. An autores haeresium poenitentiam egerint agnito errore an vero pertinaciter perrexerint.

8. Ac potest subinde alludi eò, quod Diabolus non cessaverit Ecclesiam Christi deformare & turbare per sua organa.

9. Indicentur loci aut libri, unde articuli haereticorum sumpti aut descripti sint. Item confutationum loci & autores, atque hoc loco quaedam scripta Doctorum, quae fuerunt opposita, nominanda erunt, vel pro commoditate remittendus erit lector, ad secundam partem, ac dicendum, verum, quid, quantumque hic Doctor aut haereticus sudaverit in promonendo aut refutando eo dogmate, inferius in eius vita prolixius dicemus.

VI. CAPUT. De ceremoniis seu ritibus Ecclesiae eius temporis.

Exordium. Ecclesiam semper habuisse suos quosdam ritus, tempori, locis & aedificationi servientes &c. Verum illos variasse subinde, & postea accessisse tetros abusus ac superstitiones, ideo operae pretium esse ac utile, ritus antiquos diligenter assignare.bb

[19v] 2. De ritibus, qui habent aliqua ex parte institutionem a Christo quique non prorsus sunt Adiaphorici

1. De Baptismo, quibus ritibus sit administratus eo tempore, quid a quo accesserit & quo fine.bc

De baptismo infantum, de compaterintatibus.

Item de appellationibus infantum. Item quando ceperint liberis attribuere nomina Apostolorum, Item indicari potest, videri nomina Christianorum primis temporibus ad referendum nomen Christi potius esse imposita quam Apostolorum &c.

De ritu exorcisandi infantes, seu obsessos. Item de confirmatione.

2. De clavibus

Ritus circa confessionem, & an ea publica vel privata fuerit. Ritus circa absolutionem. Ritus excommunicationis. Ritus quomodo poenitentes sint recepti, & a quibus. Huc pertinent regulae satisfactionum.bd

3. De coena Domini.

Tempus, quando, vesperi vel mani, quibus diebus festis usi sint coena Domini, item locus ubi, in quibus mensis vel altaribus, quibus ceremoniis administrata vel quibus gestibus vel vestibus vel verbis.

De admonitionibus ante usum, de catalogo Martÿrum & aliorum piorum, quomodo lectus, & quando & in quem finem, observandum an non ex illa recitatio mortuorum in usu coenae Domini sint ortae Missae pro mortuis. De canticis ad coenam, de adhortationibus post usum. De sacrificio Missae. De elevatione.be

[20r] De materia, qua in coena Domini usi, quali pane, quali potu, quo instrumento. De segregatione incredulorum. Item quomodo partes absentibus domum perlatae.

II De ritibus aliis.

Narratio de publicis congressibus. Hic obiter incidit locus de templis seu aedificiis & eorum consecrationibus, de cereis, de picturis in templis &c. De statuto quando in Ecclesia caeperintbf

De ritibus congressuum, quid in iis solitum sit fieri, de omni cantu hÿmnorum in nota lingua, de organis, lectione & interpretatione scripturarum, contione gratiarum actione collatione eleemosinarum. Quis pauperibus distribuerit & quomodo.

De ritu circa contionem, unus loquatur, coeteri attendant. Item vir non mulier.

Episcopi quomodo contionati, quibus astantibus vel testibus, de textuum distributa lectione, quoties ad contiones pervenerint, quibus signis populus convocatus fuerit.

De ritu vocationis ad ministerium Ecclesiae.

Hic per antithesin dici potest, non fuisse talem rasuram uncturam, magicas benedictiones, impias obligationes, quales postea inventae sintbg .

Item de pallio. Item de emptione Episcopatuum.

Quis habuerit ius vocandi ad parochias & Episcopatus.

De ritu & forma ordinationis & imitationis sacerdotum monachorum & monacharum, & in universum omnium spiritualium.

De ritu nuptiarum.bh

De ritu visitationis aegrotorum & de unctionibus.

De ritu sepulturae, & de coemeteriis & eorum consecrationebi & cultu, & quo honore Sanctorum eximias habuerint.

De reliquiis Sanctorum, earum translatione et cultu. In quot locisbj eaedem reliquiae beantur. De peregrinatione.bj

De ritu ieiuniorum. De ritu festorum, qualia festa & in cuius honorem & in quem finem feriati sint. De agendis ac Diariis &c. De generalibus & specialibus finibus rituum. De horum omnium degeneratione. Collatio hoc tempore, non fuisse hos aut illos abusus, id vere modeste & breviter fiat. Notandum est in diversis Ecclesiis diversos extitisse ritus.

VII. CAPUT. De schismatibus ac certaminibus levioribus.

1. Ex quibus occasionibusbk 2. Quo in loco 3. Quandobl 4. Inter quas personas,bm schismata sint exorta.

5. Quibus rationibus unaquaeque pars innixa sit.

6. Quomodo creverint, Quales actiones propterea schismata sint institutae

7. Item de effectu. Utrum verae doctrinae & consensui Ecclesiae nocuerint, multum vel parum. Utrum secutae sint damnationes & excommunicationes publicae

8. Quomodo composita sint schismata vel desierint vel etiam duraverint.bn

VIII. CAPUT De politia seu gubernatione Ecclesiae, rerumque & personarum Ecclesiaticarum.

Ad politiam Ecclesiasticam haec principaliter requiruntur 1. personae 2. gradus 3. distributio officiorum. Dicatur igitur ordine de singulis.

[21r] 1. Primum observanda est diversitas politiae Ecclesiasticae, quia non semper fuit eadem omnibus aetatibus, iuxta quam etiam dispositio huius partis erit instituenda.

2. Deinde videndum quae fuerint nationales vel generales administrationes Ecclesiae, quae vero speciales vel cuiuslibet loci.

3. De autoritate Ecclesiarum seu sedium, patriarchalium, Metropolitanarum, Archiepiscopalium, Episcopalium, primum de superioritate & inferioritate totius Ecclesiae, deinde singularum Ecclesiolarum.

4. Hic igitur initio dicendum, quales personae praefuerint Ecclesiasticae gubernationi, an docti vel indocti. item de primatubo

Item quot & quales in una aliqua Ecclesia fuerint, & quibus gradibus inter se fuerint distincti, ut quod alii Episcopi, alii Presbyteri, alii Diaconi, alii catechistae & fuerint de origine ordinum, auctione, officiorumque variatione.

Utrum Episcopus unus habuerit inspectionem unius aut plurium Ecclesiarum, intra unam civitatem vel extra utrum unus reliquis multis praefuerit, an vero Doctores passim eadem autoritate & potestae polluerint & tantum doctrina & fide, aliisque donis praestantes, fuerint in precio. De Chorepiscopis. Distributio parochiarum, Episcopatuum &c. Distributio anni, seu de observatione temporum.

5. Porro quae officia sustinuerint, & distinguantur munera eorum, quid cuilibet proprie fuerit demandatum.

Et recitentur primum ea, quae ad ministerium verbi pertinent, ut sunt. Doctrinae plantatio, ut lectio & interpretatio scripturarum. Acris inclamatio omnium haereticorum. Acris peccatorum reprehensio.

[21v] Catechismi traditio. Adminstratio Sacramentorum. Exorcisatio obsessorum. Ordinatio & vocatio ministrorum. Quales personae vocatae, quomodo vita & doctrina eorum fuerit examinata, quomodo per gradus ascenderint abusus, simoniacae actiones. Item de fine ordinationis, non ad sacrificandum pro vivis & mortuis vocati sunt, non ad cantus solummodo. Visitatio aegrotorum.

Quis finis, usus, aut scopus monastici ordinis. Potestas condendi ritus, congruentes ministerio verbi & mutandi pro ratione. Visitatio. Sÿnodi. Iurisdictio Ecclesiastica de causis matrimonialibus, de divortiobp Consistoria, item alia iudicia Ecclesiae, ut capitularia totius coetus arbitraria, ad quae Paulus ad Cor[inthios] hortatur & alia.

De canonibus seu legibus Ecclesiaticis, secundum quas rexerunt Ecclesiam, & iudicarunt punieruntque reos. De suspensione & depositione Ecclesiasticarum personarum. Hic de criminibus propter quaebq suspensi aut iudicati recenseri poterunt.br

De scholis & quos ipsimet ministri habuerint conventus, & quae alias fuerint formae scholarum, ad quos pertinuerit inspectio.

De descriptoribus librorum & conquisitoribus historiarum martÿrum. De Bibliothecis. Cura in rebus corporalibus.

Et ibi attendendum an ipsimet ministri gesserint curam Ecclesiasticorum bonorum. Item an ipsi [22r] eleemosinas pauperibus distribuerint, an vero singulares personae ad eam rem fuerint destinatae?

Exponatur specialiter qualia bona Ecclesia habuerit & unde accepta, vel quales reditus fuerint.

De oblationibus, unde victitaverint initio ministri. De praebendis, earum collationibus & aucupationibus. Episcopos fuisse legibus civilibus subiectos.

De vestitu communi Ecclesiasticarum personarum, id quod tamen supra videtur attingendum, quando de gradibus personarum disseritur. Item de stipendiis Ecclesiasticarum personarum, qualia fuerint & unde habuerint. Item de habitationibus eorum, & per antithesin dici potest, eos non possedisse arces, praedia &c.

Quomodo alter alterum adiuverit in excommunicatione, & non receperint excommunicatos ab aliis, quae quidem ad claves seu iurisdictionem referri possunt.

Quibus studiis & officiis mutuis, non tantum unius Ecclesiae ministri, sed vicinarum & longinquarum etiam inter se fuerint devincti, quomodo mutuam concordiam aluerint, alter alterum consuluerit.

De diaconis seu praefectis templorum, & ipsorum officio, quid aut quomodo curarint in bonis Ecclesiasticis. Huc videntur officiales referri posse. Antithesis in fine. Episcopos non gessisse bella, ut postea factum est. Item quo loco habiti sint illi Doctores in Ecclesia, qui aliqua supplicia pertulerunt, aut in quibusdam membris mutilati sunt, vita superstite.

[22v] IX. CAPUT. De conciliis.

Tempus quando concilium aliquod sit celebratum. Occasiones seu causae conciliorum.bs quare hoc vel illud institutum.

Quis indixerit. Ubi in qua civitate,bt Quale fuerit praesens concilium de quo agitur universale: ne an nationale.

Quae & quot personae in iis fuerint, praesertim vero Episcopi, seu Ecclesiasticae personae. Postea etiam de laicis addi potest.

bu

In quali domo seu aula congregati sintbv De forma concilii & sessionum uti vocantur. De notariisbw

bx Quis praesederit. De processu. Quid quaelibet persona dixerit vel egerit, & praecipue libertas in dicendo notetur. Quae controversiae ibi sint decisae, & quomodo. Qui & quot canones ibi sanciti.

An quaesierint ambiguitates, an vero directè pronunciarint, an amnestiaby sit adhibita, an vero alius quispiam modus. Quae personae excommunicatae, quae absolutae. Quamdiu durarverit concilium.

[23r] Quae fuerit promulgatio, huc scripta quae in aliis historiis Ecclesiasticis vel probatis autoribus reperiuntur, inserantur, modo id fiat cum iudicio & habita ratione brevitatis.

De exercitione concilii per politicos aut Ecclesiasticos virosbz Quanta eorum canonum autoritas fuerit, vel adhuc sit ca. Quomodo unium concilium alteri derogarit, vel prius statuta confirmarit. Quomodo interdum cb decreta conciliorum sint falsata. cc cd cd ce

X. CAPUT. De poenis seu persecutioni.ce

Pertinet ist locus quoque ad formam Ecclesiae, & utile est eum extare, quia Deus istis poenis testimonium praebet suae Ecclesiae & terret hostes. Sit autem simplex ipsius rei narratio habens tamen interdum sua Epiphonemata. Huc autem reponantur ultiones divinae erga Imperatores, Magistratus, praefectos civitates, regna & regiones & alios qui exercuerunt tÿrannidem contra christianos. brevitas vitae persequutorumcf

SECUNDA METHODI PARS. XI CAPUT. De Episcopis & Doctoribus.

Antiocheni praecedant, reliqui ordine sequantur, sed tamen ordo postea erit immutandis, quando Romani creverunt & hi decreverunt.

1. Ubi quis natus. 2. A quibus parentibus. [23v] 3. Quomodo educatus & quo ingenio praeditus. 4. Quos habuerit Magistros. 5. Quomodo conversus ad Christianam fidem, per quos quam facile. 6. Quomodo ad Episcopatus pervenerint, a quibus vel vocati, vel eò collocati fuerint. 7. Quibus domis excelluerit unusquisque, qua doctrina, quibus linguis, de dono prophetiae, de donis miraculorum. 8. Qua autoritate apud suos vel alios fuerit, tum ipse tum eius sedes aut Ecclesia. Quae certamina contra Ethnicos, Judaeos, haereticos & schismaticos certaverint. 9. De doctrina. item quae haereticorum argumenta refutaverit et quomodocg Haec in [?] hic primum dici. Nam super in loco de haeresibus haec sunt commemorata.ch

Fiat enumeratio scriptorum quae extant. Item quae habeantur in catalogis Doctorum, quae non.ci Adulterina scripta obelisco notentur, adiectis rationibus quibusdam.

Item debent & hic articuli doctrinae Ecclesiasticae ordine perstringi, quae in scriptis cuiuslibet Doctoris aut testimoniis de eo latis, extant. Cum enim hanc partem eminere necesse sit, nihil obest, hic strictim recitare ea quae supra paulo plenius posita sunt.

Postea indicetur in quo articulo praecipuè elaboraverit unusquisque, & recitentur aliquot insignia fundamenta, quae maximè elucent. Item naevi seu occulti errores, isti Doctori tantum proprii.

De phrasibus. De periculose dictis, & quasi seminariis errorum. Item de singularibus opinionibus. Item de vanis. Item de suspectis vel irreptitiis & supposititiis cuiuslibet Doctoris. Iudicia de scriptis & scriptoribus, non tantum quo ad veritatem, sed & alias virtutes ac vitia, eruditionem, nervositatem, obscuritatem, ruditatem, stylum &c.

[24r] De fide vel constantia vel confessione cuiuslibet. 10. De singularibus partibus in administratione. 11. De exitu, martÿriis vel suppliciis, & quomodo se ibi gesserint. Item quos habuerint penes se, qui comites itineris fuerint, & se tanquam ministros officiosissimos praebuerint.

Quale curriculum eius fuerit, seu quot annos docuerit & sub quibus Imperatoribus. Possunt & indicari seu interspergicj testimonia aliorum sanctorum virorum de hoc Episcopo vel Doctore.

XII. CAPUT. De Haereticis seu seductoribus.

In hoc caput de haereticis reponantur ea, quae ad personas eorum pertinent & supra in loco de haeresibus non sunt indicata. Et observetur hic quoque Methodus personalis, nisi quod dogmata, certamina scripta, socii, superius habeant suum receptaculum, hic vero exponatur, cuiatesck fuerint, quo ingenio proditi, quo educati, qualis ck eruditio, quo haeresin inciderunt. Quid spectarint. Quo sint admoniti ab aliis. Disputationes cum aliis. Peregrinores eorum. Condemnatores, fugae eorum, Flagicia, et turpitudo. Foedi obitus. Curriculum.cl cl

XIII. CAPUT. De Martyribus.

[24v] Huc reponentur tantum ii, qui supra in vita Doctorum non sunt descripti, qui vel non fuerunt Doctores, vel alias minus clari. quorum tamen confessiones sunt illustres. Nam ii quorum tantum nomina extant ad locum de persequutionecm

Nomina eorum recensebuntur una cum locis. Posthaec occasio vel causa martÿrii. Item utrum sponte se obtulerint, an per vim abrepti sint ad martÿrium. Quomodo in carcere detenti vel quibus tormentis affecti sint.

Quales confessiones coram iudicibus & in mediis tormentis ediderint, quomodo docuerint, vel in aliis rebus se singulariter gesserint. De ipsorum vel pusillanimitate vel magnanimitate. Qui semel facta abnegatione, postea iterum redierunt ad martÿria.

De supplicio seu nece , vel tormentorum generibus.cn De eorum sepultura. Quae ipsorum mortem consecuta. Oportet autem studio haec decurtari & indicari, quod fuerit usus talium passionum. Martÿres qui non in probatis autoribus inveniuntur praetereundos censemus, nisi historiae eorum sint admodum memorabiles.

Aliquas celebriores legendas tamen, ut Catharinae & Christophori &c. utile esset refutari, aut in aliqua parte aut in toto. Ferme enim totus papatus lugendis nunc innititur.

[25r] XIIII. CAPUT. De miraculis & prodigiisco

Hic etiam habebunt suum locum ea tantum miracula, qua supris non fuerint recitata in locis de Doctoribus Ecclesiae. In miraculis quoque brevitati studeatur, & referantur tantum ea, quae in probatis autoribus extant, aut insignem aliquam doctrinam continent. De ipsorum fine subinde quaedam interspergantur, ut usus in conspectu versetur.

Huc possunt referri non tantum miracula, quae a personis facta sunt, sed quae etiam aliàs a Deo edita sunt, circa personas aut res Ecclesiae, ut sunt prodigia & alia inusitata. De spectris cacodaemonum, falsisque apparitionibus seu fictis visionibus Angelorum, ut Paulus inquit, ut Hermae patoris &c. Falsa miracula reliquarum, statuarum &c.

XV. CAPUT. De rebus Judaicis externis seu politciscp

Quod durarint adhuc Judei. In quibus locis. An habuerint alicubi magistratuscq ex suis vel non. An liberi an vero sub aliorum Imperio fuerint. An quieti fuerint. An vero seditiones moverint, idque ex quibus causis, & quibus ducibus. Quo eventu moverint seditiones. Mores politici Judeorum inter gentes seu christianos. Qua ratione victum quaesierint, an per artificia, cultura agrorum, an vero per ut foenorationem. An sint admissi ad publica officia in civitatibus vel non. Quid interdum expulsi è civitatibus, et quare, & quo imigrarintcr cr

XVI. CAPUT. De aliis religionibus extra Ecclesiam Christi, cs ut Judaismo et Gentilismoct

cu Item quod a piis doctoribus acriter pugnatum sit adversus philosophos et ethnicoscv

XVII. CAPUT. De mutationibus in politicis Imperiis.

Ordine iuxta Imperatores, mutationes in Imperio Romano ac variae eique formae recenseantur occasionibus simul breviter indicatis quae deletiones vel accessiones, insignes factae sint. Item quae peregrinae gentes & quo eventu & quo eventu sese in regiones in fidemcw cx cy cz

[26r] cz

da

2. Loci autorum, unde praecipuae partes sumptae sunt, curiosè, idque propter historiae fidem, assignentur.

db Haec Analysis Methodi ab omnibus collegis historiae Ecclesiasticae est approbatae die 16 Februarii, hora 12. 1556. nempe M[agistro] Matthias Flacio Illyrico, D[octori] Martino Copo Medico, M[agistro] Johanne Wigando pastore, M[agistro] Mattheo Judice ministro verbi in aede Huldrici & M[agistro] Godescalco Praetorio rectore scholae. Eodem die post horam 3. (Nam ante contionem fieri non poterat)dc in praesentia eorum, qui supra sunt nominati D[octor] Copus eam analysin scriptori M[agistro] Basilio Fabro, ut eam sequaretur [?], exhibuit.dd


Kritischer Apparat

a Folgt gestrichen In Februario

b Textergänzung am oberen Rand durch Johann Wigand 16. bis 1556.

d 1. Tempus libri comprehendetur ersetzt durch Ergänzung über der Zeile durch Johann Wigand 1. bis desinat.

d Textergänzung in der Zeile durch Johann Wigand praesertim bis aliquot.

e Folgt gestrichen 3. Propositio conspicue constituetur.

f Folgt gestrichen 4. Forte potest iudicari in secunda parte praefationis uno aut altero verbo,

h Textergänzung über der Zeile durch Johann Wigand Non bis adiicere,

h Folgt gestrichen iam

i Textergänzung über der Zeile durch Johann Wigand in bis seculo

j Folgt gestrichen vel etiam

k Textergänzung über der Zeile durch Johann Wigand ac bis etiam

l Textergänzung über der Zeile durch Johann Wigand vel excitandi

m Verbessert durch Johann Wigand aus dicendum

n Folgt gestrichen De loco & propagatione Ecclesiae verae

o Folgt gestrichen Ubi in qua parte orbis terrarum Ecclesia fuerit tum temporis.

p Textergänzung am unteren Rand durch Johann Wigand 1. bis Christi.

q Folgt gestrichen Per quos, qua occasione, &

r Textergänzung über der Zeile durch Johann Wigand 2. bis sit,

s Anmerkung am linken Rand von Matthaeus Judex Ordo est ut 1. de locis ubi fuerit ecclesia dicatur [?] 2. de propagatione speciali quid est cum in eo loco ubi antea fuit ecclesia dilata est insigniter, et generali hoc est ubi antea non fuit ecclesia 3. de deletione ecclesiarum

t Folgt gestrichen an

u Textergänzung über der Zeile durch Johann Wigand vel

v Textergänzung in der Zeile durch Johann Wigand aut bis sit

w Textergänzung über der Zeile durch Johann Wigand vero

x Folgt gestrichen durarit

y Qualis ersetzt durch Ergänzung über der Zeile durch Johann Wigand Utrum aliquaQualis

aa Textergänzung über der Zeile durch Johann Wigand Ecclesia bis propagatione

ac Textergänzung in der Zeile durch Johann Wigand sit, bis qualis.

ac Folgt gestrichen 6. Dicendum & de contrario, ubi & Quatenus desierit ut cum aliquando vi extirpatae, aut in exilium profligatae sunt Ecclesiae. Item an Eccleisae semel prorsus extirpatae, postea in eodem loco caeperint iterum plantari.

ad Anmerkung am linken Rand von Johann Wigand Dubito de hac parte, ad an rectius ad locum de persecutionibus & tranquillitate referri queat.

ae Folgt gestrichen 7. In fine uno verbo moneri potest lector, inde apparere divinitus esse sparsum Evangelium, & Deum omnes gentes vocare ad societatem filij, & maximè immerites semper vocatos esse.

af Folgt gestrichen Tempus autem subinde potest Textergänzung über der Zeile durch Johann Wigand debet interspergi

ag Anmerkung am linken Rand von Johann Wigand ag Ad propagationem pertinet etiam instauratio.

al Textergänzung am linken Rand durch Johann Wigand Deinde bis illucescere.

ai Folgt gestrichen De externo statu Ecclesiae, nimirum

aj Textergänzung unter der Zeile durch Johann Wigand Ecclesiae

ak Folgt gestrichen seu induciis eiusdem.

al Anmerkung am linken Rand von Johann Wigand Crimina

am Textergänzung am linken Rand durch Johann Wigand Causae, bis senserit

an Anmerkung am unteren Rand von Matthaeus Judex in hoc loco referri necesse est qui martyres in qualibet persequutione facti sint. Recitentur igitur hic nomina eorum an quorum non sunt illustres confessiones. Nam ii quorum confessio illustris est ad locus de martyribus pertinent,

ao Anmerkung am unteren Rand von Johann Wigand nisi quod hic tamen nomina recitentur.

ap Anmerkung am linken Rand von Johann Wigand Apologiae

aq Anmerkung am linken Rand von Matthaeus Judex Renovationes ab exiliis

ar Anmerkung am linken Rand von Matthaeus Judex Huc intercessiones deprecationes communes piorum preces, aliorum magistratuum defensiones.

as Anmerkung am linken Rand von Johann Wigand Et in summa qua ratione persecutiones ut mitigatae sunt vel desierunt

at Anmerkung am linken Rand von Johann Wigand ac post huc referri aliquid testimonium illustre alicuius Doctoris eius aetatis de hac ipsa re.

au Textergänzung über der Zeile durch Johann Wigand quidam nudus

av Folgt gestrichen adhuc

aw Verbessert durch Sekretär aus sanctorum

ax Textergänzung am rechten Rand durch Matthaeus Judex De astrologia

ay Textergänzung am linken Rand durch Johann Wigand De bis iudicio.

az unsichere Lesart ea

ba Anmerkung am rechten Rand von Matthaeus Judex hypotheses et rationes licet etiam ex posterioribus sumere. Sed refutationes tantum eorum adscribi debent qui sunt huius temporis quomodo vero posteriores has vel illas haereses deluerint inter specialia singulorum doctorum referetur.

bb Anmerkung am linken Rand von Matthaeus Judex Hereticorum ritus videntur non huc spectare

bc Anmerkung am linken Rand von Matthaeus Judex Varii casus circa Baptismum aut Coenam ut quod arena quadam baptizati sunt.

bd Anmerkung am linken Rand von Johann Wigand formae rerum communium [?]

be Textergänzung am unteren Rand durch Johann Wigand De bis elevatione.

bf Textergänzung in der Zeile durch Matthaeus Judex De bis caeperint

bg Verbessert durch Sekretär aus sunt

bh Folgt gestrichen Textergänzung in der Zeile durch Matthaeus Judex hic bis

bi Emendiert aus concratione

bj Textergänzung am unteren Rand durch Johann Wigand De bis peregrinatione.

bk Textergänzung in der Zeile durch Johann Wigand 1. bis occasionibus

bl Textergänzung über der Zeile durch Johann Wigand 3. Quando

bm Folgt gestrichen ex quibus occasionibus

bn Textergänzung in der Zeile durch Johann Wigand vel bis duraverint.

bo Textergänzung am linken Rand durch Matthaeus Judex item bis primatu

bp Textergänzung am linken Rand durch Matthaeus Judex de bis divortio

bq Folgt gestrichen susp

br Verbessert durch Johann Wigand aus possunt

bs Folgt gestrichen Primum generales causae, quare concilia sint indicta & habita initio. Deinde speciales recitari possunt,

bt Folgt gestrichen & in quali domo, num in aula vel templo

bu Folgt gestrichen De insignioribus Textergänzung über der Zeile durch Johann Wigand autem personis aliquid dicatur, quarum autoritas Verbessert durch Sekretär aus vel eruditio maior caeteris fuerit, vel quae plus aliis egerunt in conciliis, si non erunt alioqui in Episcopis aut Haereticis iam expositae, quod si erunt referat se eo lector scriptor.

bv Textergänzung über der Zeile durch Johann Wigand In bis sint

bw Textergänzung am rechten Rand durch Johann Wigand De notariis

bx Folgt gestrichen De concordia aut discordia, ambitione &c. patrum.

by Emendiert aus amnistia

bz Textergänzung über der Zeile durch Johann Wigand De bis viros

ca Folgt gestrichen , & quid tum effecerint

cb Folgt gestrichen der

cd Textergänzung unter der Zeile durch Johann Wigand De bis Concilii

ce Textergänzung am linken Rand durch Johann Wigand Ad bis Concilia.

ce Textergänzung in der Zeile durch Johann Wigand seu persecutioni.

cf Textergänzung am linken Rand durch Matthaeus Judex brevitas bis persequutorum

cg Textergänzung in der Zeile durch Matthaeus Judex item bis quomodo

ch Textergänzung in der Zeile durch Johann Wigand Haec bis commemorata.

ci Textergänzung am linken Rand durch Sekretär Item bis non.

cj Textergänzung über der Zeile durch Johann Wigand seu interspergi

cl Textergänzung am linken Rand durch Johann Wigand In bis Curriculum.

cl Folgt gestrichen Iidem loci in hoc capite etiam videntur observandi. 1. Praecipuè vero Haereticorum ingenia & naturae hic indicandae sunt, quantum quidem ex historiis colligi potest. 2. Item quibus artibus & insidiis errores sparserint. 3. Quos adstipulatores habuerint vel socios, vel quibus adiutoribus usi sint. 4. De scriptis & certaminibus eorum dicatur. 5. De inconstantia & varietate Haereticorum. Dicta eorum obscoena vel blasphema, quae non cadunt in superiorem locum, hic quoque recitari licet. Item facta ipsorum seu facinora & flagicia. Proscriptiones, pulsiones, fugae ipsorum. Item recidentiae ipsorum post poenitentiam in priores lapsus. Foedi ipsorum obitus diligenter annotentur. Et quam diu vixerint.

cm Textergänzung in der Zeile durch Matthaeus Judex quorum bis persequutione

cn Textergänzung in der Zeile durch Johann Wigand , bis generibus.

co Textergänzung in der Zeile durch Johann Wigand & prodigiis

cp Textergänzung in der Zeile durch Johann Wigand externis bis politcis

cr Textergänzung am linken Rand durch Johann Wigand Quod bis imigrarint

cr Folgt gestrichen Insigniores ipsorum conatus vel mutationes indicandae, ac reducantur ea omnia ad hunc finem, quod Deus reipsa testatus sit, ipsorum politiam corruisse, quod Christus exhibitus, quod vera Ecclesia per Evangelium Jesu Christi iam colligatur inter omnes gentes. Quod Deus eam gentem servet, ut testentur sua malicia ac pertinacia, fuisse aliquando quendam Jesum Christum, quem ipsi crucificerunt & adhuccrucifigere optent, nec esse commenticiam fabulam. Item ut poenis suis ac calamitatibus testentur, illum revera ipsum Messiam ac Dei filum fuisse. Atque ita suo isto exilio miseriisque protestentur, Deum & alios sui filii contemptores, atrociter, tum in hac, tum in altera vita puniturum Textergänzung am linken Rand durch Johann Wigand In bis scripserint.

cs Folgt gestrichen ut Ethnica vel Mahometica

ct Textergänzung über der Zeile durch Johann Wigand ut bis Gentilismo

cu Folgt gestrichen Ibi indicari potest, quomodo, quando, qua ratione veram religionem Christianorum infestarint. Item quanto successu & quamdiu, quamvis ista tali modo recitanda erunt, ne in primam methodi partem incidant, & ut consulatur brevitati, quia non scribimus Ethnicam historiam. Item quod aemulatae sint gentes aliquas partes Christianismi. De scriptis ac disputationibus externarum religionum contra Christianismum.

cv Textergänzung in der Zeile durch Matthaeus Judex Item bis ethnicos

cw Textergänzung am linken Rand durch Johann Wigand Ordine bis fidem

cx Folgt gestrichen Fiat brevis annotatio. Capita sunt huius partis ut ostendatur, an mutationes Imperiorum Ecclesiae obfuerint. Item quod in mediis Imperiorum ruinis Ecclesia sit servata.

cz Textergänzung am linken Rand durch Matthaeus Judex Hoc bis &c.

cz Folgt gestrichen Item propter Ecclesiam saepe servatas esse urbes & regna ne prorsus interirent.

da Folgt gestrichen Generalia. 1. Ob materiae redundantiam, interdum in tractatione unius loci, pro iudicio plures sectiones seu capita fieri possunt.

db Folgt gestrichen 3. in his omnibus tantum veniet in tractationem, quantum historiae suppeditabunt.

dd Textergänzung am Ende des Textes durch Johann Wigand Haec bis exhibuit.


Sachapparat

1 Suche nach der causa finalis.

2 Entspricht noch der melanchthonianischen Reihung, die mit der ontologischen Frage nach Gott beginnt.

XML: http://diglib.hab.de/edoc/ed000086/Wolfenbuettel/HAB/560216A_Methodi_Resolutio.xml
XSLT: http://diglib.hab.de/edoc/ed000086/tei-transcript.xsl